af (1573)   Redaktion: Johann Ramminger  
forrige næste

| C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
MARGARETICORVM
LIBER V.

Nuncius interea Suecorum a Principe missus
Venerat Alberto: quem pridem magna locutum
Flammantemque [Flamantemque ed.] animos odijs et voce, Tyrannus
Hoc ipsum vt strueret, tantos seruarat in vsus.
Nuncius insigni confectus vulnere frontem:
Cui fortuna quidem patrijs angusta sub oris
Pauperiem tolerare dabat: tenuique moreto
Viuere, et excusso meditarier alta pudore.
Nunc Regem sectatus opes sperabat inemptas:
Atque alijs bello obtritis sua commoda dirus
Captat, et Albertum syncera haud mente colebat.
Promptus at ingenium Martemque excire tumultu
Et patrio sermone valens, cui multus ab ore
Verborum cumulus, temerataque verba fluebant:
Aulai in medio primos sperabat honores.
Alberto gratus cunctisque exosus honestis.
|Is simul ac Scanas tetigisset Bouilus vrbes,
Atque Helsingburgo Reginam forte morari
Consiliumque vrgere videt, sub moenia scandit
Protinus, ac mediam sese intro misit in aulam
Confidens, veritusque nihil, quo more procaces
Plerunque irrumpunt: cum se reuerentia foedis
Obruit aequa modis et honesto excedit ab vsu.
Vt primos igitur postesque et limina celsae
Attigit alta domus seque intro mittere certat:
E iuuenum quidam turba remouere ruentem
Atque aditu prohibere, ignotaque membra repellunt,
Ille sed ostentans haud mitia pectora vecors
Fatur, et audaci cumulat fera lumina dicto.
Non me turba virum, Suecorum a principe missum
Reppuleris, grauis est rerum mihi sarcina fido
Sic commissa, velis vt non prohibere ferentem
Si sapis, insano perstes licet improbus ausu.
Margretam accedam, et quae sunt mandata recludam.
Reginae sedenim patulas vt tumor ad aures
Venerat iste: nihil primum cunctata iubebat
Admitti: neque diuersos sententia Gotthos
Perculit. Ille equidem meditatus multa quieuit
Attonitus, veluti si quem Marpesia cautes
Durat, et iniecto perimit natiua rigore.
|Haud aliter visa tum Suecus Principe magnas
Ingenij flammas perdit, vocemque repressit
Mutescens. Sedenim collecto spiritus ori
Vt redit, ac aliqua fluit in praecordia virtus:
Intuitus Gotthos primas se fudit in iras.
Et bacchatus: An haec Regi fidissima vestro
Pectora? deserto quos demum rure paterno
Desertisque dijs, Sueones, speratis honores:
Dij faciant meritas scelerata vt guttura poenas
Et se digna luant. Quod si iam legibus actum est
Aetherijs, placeatque dis euertere regnum
Alberto, et duros cumulare in fata labores:
Vltrices in vestra manus periuria vertant:
Et poenis pensata luant qui talia faxint.
Tum sibi praesidium qua nunc contendere Gotthi,
Inueniant certos manifesta in funera luctus.
Ne sua tutelam scelerato iniuria praestet:
Improbitasque sacros referat virtutis honores.
Si quae est iusticiae pietas, si cura Tonanti,
In vos tela ferat, meritosque intrudat auerno.
Huic ne perfidia simili lacrymisque coactis.
Altera deceptam se gens impune queratur.
Sic ait infrendens, spumamque volutat ab ore.
Syluestris veluti cum visis forte molossis
|Saeuit aper, mediasque inter se suscitat iras
Conuellitque solum pedibus. pugnasque moratur.
Cum simul agnoscens hominem Brodderus, inepti
Deludit fera dicta viri: Sueonumque Tyranno
Vt missum didicit, tum demum voce precatur
Haud violari hominem, stultoue pericla creari.
Et nunc praua, inquit, stolidam tibi gratia linguam
Temperat, ac foedo maculas tua nuncia dicto.
Haud tibi tanta tuus subiecit pectora Princeps,
Quanquam animo malus et scelerato prodigus ausu.
Dirus auos atauosque refers, quibus omnia vili
Sunt expensa manu caecaque agitata bilance.
Improba verba seris turpique effusa labello:
Et patriam stulto proscindis acumine gentem:
Haud veritus Proceresue viros Dominamue potentem
Imperijue gradus: solito sed more pudorem
Excutiens baccharis, et effera pectora pandis:
Ostentasque tuos scelerata stirpe parentes.
Si quid tu Sueonum mandato ac iussibus adfers,
Cuius scire quidem Reginae intersit et huius
Ordinis, expedias: placidoque fer omnia dicto.
Turpe est effraeni linguaque animoque notari.
Cui commissa viro sunt clara negocia: quique
Legatus patrij defert mandata Tyranni.
|Forsitan ipsa satis res est inuisa, necesse
Vt minime tantis oleum siet addere flammis:
Et funesta graui cumulare incendia motu.
Haud aliter Gotthi tum respondere, proinde
Bouilus, emotis veluti cum fluctibus aequor
Detumuit, vires tranquillaque pectora rursus
Induit, ac placido Reginam affatur ab ore.
Maximus in Boream Princeps, qui regna virosque
Possidet Albertus: cui Suecia laeta Monarchae
Paret, et haud dubios fortuna inscribit honores:
Is tibi non aliam mittit Regina salutem:
Quam qualem quantamque leui signata papyro
Subuectam manibus tibi condit Epistola nostris.
Vtque erat impatiens animi procedit, et alta
Voce simul: Tibi quas Regina amplissima chartas
Accipis, immenso flagrantes accipe bello.
Oblatas Margreta capit: blandeque silentes
Erexit turbas responsaque mollia dixit.
Quos mihi, quos adfers missos a Rege libellos.
Quod vel cunque ferant, gratos mihi tute futuros
Experiere. Deo saltem concesseris: et me
Hospitibus vinctam. regnique haec festa colentem
Ipse iuues, nostroque etiam laetabere plausu
Tranquillus mentem, tua tete audacia damno
|Haud aliquo afficiet, lux cum mihi crastina pleno
Vecta die surgat. quid epistola lecta minetur.
Et tibi quae poterint tribui responsa, videbo.
Sic ait, ac medios inter considere iussit
Danorum Proceres nitidaque in sede locari.
Cum varios Regina modos variasque viarum
Ambages tentat, laeto quibus omine Gotthos
Exhilaret: nulloque sinat rumore moueri.
Vt vero Estiades studiumque virosque tuetur.
Splendoremque domus: et plurima munera gentis
Affatusque bonos, primum sua pectora damnat
Reprendens: subito mox iusta silentia motu
Induit ac sero perfunditur ora pudore:
Obstupuitque diu, quanquam malus, obruit altas
loria nequitias, et habet sua praemia virtus.
At vero rursum depulsis mente tenebris
Excussoque metu totum se moribus aulae
Commodat, ac parili vestit conuiuia plausu.
Impauidus quocunque ferat fortuna ruentem.
Interea grauibus Regina insistere dictis,
Solaturque etiam moestos: confidere iussit
Auxilijs, quae magna Deos praestare vetustas
Rettulit, ac pressis virtutibus obuia narrat.
Et simul Antiochi nomenque et facta superbi
|Commemorat: primosque refert generosa Monarchas
Qui male pro meritis pereunt, saeuumque Tonantem
Experti iustis clausere doloribus aeuum:
Exemploque docent coelum punire Tyrannos.
Sic ait ingenio rectissima: cuius ab ore
Dulcior hyblaeis oratio floribus omnes
Impletura modos, optataque verba fluebant.
Et simul excedens conuiuia grata relinquit
Excusans: pariterque suos considere Gotthis
Imperat. hij monitus faciunt, magnamque Dici
Absumunt partem. Procerumque aequata feruntur
Officia, et varijs releuantur pectora dictis.
Postera cum nitidos aurora reduceret ignes
Et Phoebi referunt surgentia sidera currus:
Ad veteres iterum sedes, atque acta Senatum
Conuocat: ac celebrem confestim accedere mandat.
Cum venere, iubet Sueonum quos Rege libellos
Nuncius hesterna transmissos luce tulisset.
Proferri. Vt fractis aperitur Epistola caeris,
Ingentis molem belli pugnasque futuras
Atque indicta legunt Danorum praelia genti.
Astuto sedenim pingit sua facta colore
Albertus: verasque leui iam pectore causas
Bellorum fingit, fucoque obducit inani.
|Haud se sponte sequi reuomentem bella Gradiuum:
Nec temere patrias excire in praelia gentes.
Impelli certe tantis se motibus: vt re
Bellorumque manu sortem experiatur, et omnes
Pertentare vias vrgereque et vltima possit:
Cum nihil impenso toties conamine pacem
Promoueat. potiusque feras vicinia gentes
Suscitet, ac diris sint mutua vulnera factis.
Tum quia dissidijs occasio maxima semper
Scania sola fuit: longoque hinc plurima bello
Materies fluxit, populisque rebellibus aucta est:
Abstinuisse quidem nullis conatibus, at se
Hactenus impenso multorum funere totos
Explorasse aditus, totumque extendere Martem:
Posset vt accenso toties subducier igni
Fomes, et in patrium pars ista reducier orbem.
Ast neque consilijs, neque duris hactenus armis
Aspera Danorum confringi pectora posse:
Vt quae iure sciant ad nos spectare, remittant.
Praeterea cum me Sueones assciscere Regem,
Huc iuramentis, sacrisque et ritibus actum
Duxere: vt primo cum possent commoda bello
Praelia committi Danorum e faucibus arces
Eriperem, et Scanas tentarem caedibus vrbes.
|Tum vero e Gotthis patrios liquisse penates
Et quosdam fugisse viros, qui fata secuti
Danica, diuorum contempto Numine coelum
Supposuere dolis, hostique accedere nostro:
Hos meme inuito non acceptasse decebat.
Postremo natura viris parere iubebat
Foemineos coetus: leuibus qui mollia dextris
Pensa trahant, facilesque domestica commoda versent.
Arma decere viros. populosque astringere dicto.
Praelia moliri, componere legibus vrbes,
Et celsos titulos et ferre negocia regnis.
Tandem etiam cum te videam non posse doceri
Consiliis, nec velle tuis absistere ceptis:
Cum progressa magis non tantum Scanica nolis
Linquere rura: sed hos etiam male sana penates
Concipis ingenio, et spondes tibi foedere Gotthos:
Cumque etiam varijs gens vtraque quassa procellis
Senserit infandas vastata per oppida clades:
His equidem Margreta malis finemue modumue
Nunc tibi constituam, metamque furoribus addam.
Longe etiam satius ferro est decernere, quam nos
Aeterno quodam ceu conflictarier igne
Bellorum, et nostris cumulare pericula regnis.
Est locus auricomo subiectus pascua Soli
|Planitie constratus agroque immensus aprico:
Maxima foecundos vbi nunc Vestgotthia campos
Explicat, ac lato prospectat in aethera vultu.
Vicinis locus auctus aquis riuoque fluente.
Quae Fala iam veteri dicta est plaga terrea Gottho.
Hanc tibi planitiem vestitaque floribus arua
Hos campos, vbi sese extendere cornua possint.
Offero, non alius tantis locus aptior armis
Pugnantes spectarit equos. hastasque virosque
Iunget, et aequata commiserit agmina lance.
Vtque dies pugnae descriptaque linea constet.
Bis decimo quartum quem Februa noctibus addunt.
Impauidus, coelo rem fortunante. notaui.
Tum si quae tumido sub pectore robora, vel si
Forte aliquam celebri maiorum nomine partam
Virtutem geris, ac titulo laetaris auito:
Congredere et iusti tentato volumina belli.
quem tum cunque velint istinc spolia ampla referre
Fata ducem, victisque viris superesse Monarcham:
Hic Victor siet, ac regno potiatur vtroque:
Iuraque det populis et culmina legibus ornet.
At perculsa metu si bella oblata recuses.
Et gelidum confusa premant tibi frigora pectus:
Cede bonis: totamque mihi, qua Scania latis
|Finibus excurrit, superata pauoribus oram
Redde, et surgenti causas modo discute bello.
Secius aut ego nil productas agmine turmas
In te victor agam: Scanosque in nostra receptos
Iura, sub aeterna tranquillos pace tuebor.
Et siet imperio limesque ac vltima nostro
Meta fretum, vitreis qua tunditur ora procellis
Et late sparsas circumfert Scania rupes.
Perspectis equidem magnos Regina libellis
Concipit ingenio motus, tum prima Senatu
In medio laetos infracto pectore vultus
Ostendens, iustis animumque assensibus implet.
Indictumque capit plaudenti gutture bellum.
Ceu cum dura Leo perrupit vincula, cum se
Exerit in pugnas. subitisque assultibus hostem
Prouocat: ac auidis gestit dare vulnera palmis.
Sic Margreta diu vexata Tyrannide. longis
Et vexata dolis Sueonum: sibi gaudet aperto
Finiri tandem tot posse pericula bello.
Addita bis decimam cumulat iam tertia nostro
Messis agro. Sueonum cum iniuria crebra quietos
Danorum populos et nomina nostra lacessit.
Haud leuibus grassata malis: quibus arua domusque
Et regni decus ingentes sensere ruinas.
|Sit finis tantis ac meta furoribus, et nunc
Meque meosque dijs etiam committo. polique
Praesidijs vtar. Superoque ero firma parente:
ui transfert quocunque velit stabilitque potent
Regna manu. spretos qui celsa in culmina mitis
Euehit, ac patria cumulat bonitate Minores.
Sic ait, ac vultu visa est ardere silenti.
Certe equidem voto sequitur plausuque Senatus
Prudentique altum mirati voce locutam
Collaudant, meritisque ferunt suffragia dictis:
Cum simul Estiadi concepta in verba profatur.
Fili, quod nostras Alberto missus in vrbes
Veneris: ingratum te non venisse putabis:
Nec metuas tristi pendenda opprobria neruo.
Proferrique iubet iusto quo munere Suecum
Donet: et acceptum manibus cum forte teneret,
Protinus argenti magnum dat habere talentum.
Praemia laeta viro, reficitque benigna timentem.
Addit equum, quo non alius praestantior altos
Adglomerare pedes, aluumque attollere cursu
Excussasue iubas celeri diffundere vento.
Et simul extrema iuueni sic voce locuta est.
Omnia quae Sueonum tibi sunt commissa Tyranno
Percepi mandata: tuoque hic functus abito
|Liber, et haec Regi tecum responsa referto.
Quam saeui molem belli, quod tempus, et aequum
Haec in tela locum spacijsque extantibus aequor
Obtulit, inuitam non acceptasse: daturam
Meme operam sibi nunc parentem sentiat: horae
Momento rebus formam Deus arbiter addet:
Et dirimet celeri tam longa pericula lance.
Dixerat. actutum se nuncius impiger aufert.
Multa mouens animis, alio iam pectore Danos
Cogitat: ac dicti pauet ardua robora belli.
Perque vias iterum Suecorum in regna citato
Vectus equo, multis Reginae iussa loquelis
Narrat, et ingenti Sueones formidine complet
Tristia subiciens populis, sed laeta Tyranno.
Vt celeres Vertumne modos, incertaque formis
Corpora transmutas, varioque volumine ludis.
Haud secus Estiades dubijs cum vocibus omnem
Sueciam agit, terretque alios aliosque secundo
Omine confirmat: soli tum laeta canebat
Alberto, placitisque virum sermonibus armat:
Incertum quo consilio, qua callidus arte
Instructus: nisi quod Sueonum fortasse necesse
Iam fuit ingentes meritis succrescere luctus.
Et male turbatos propter contingere Reges.
|Protinus vt celsis excessit postibus aulae.
Ad Proceres conuersa viros, his legibus, inquit,
Ardua venturo mihi iacta sit alea bello
Dij iustos animi motus et honesta gubernent
Praelia, quae patria pro libertate coacti
Sumimus. Oranti succedit voce Senatus.
Quem collaudatum soluit Regina: petatque
Nunc sibi quisque suos, quos optat adire, penates:
Eximiasque paret decreta in praelia vires.
Ast vbi lenta nouas mihi Februa prima Kalendas
Attulerint, iterum nostra haec ad tecta redite:
Et quae tum fuerint mihi constituenda, docebo.
Tertia lux aderat roseis prouecta quadrigis:
Missi oratores, Sueonum cum ex orbe reuersi
Offendunt subitis ardere domestica bellis:
Reginamque petunt. Hic tum Grubberus atroces
Rettulit Alberti fremitus, vocesque superbas
Clamoresque viri, et Sueonum ludibria narrat.
Quin et verba minis furialibus addita mortem
Nescio quid sapere, aut manicas spirare cruentas:
Ni maturato repetam patria oppida cursu.
Suecia decretis quid alat sua motibus, id me
Discere posse, tuas cum forte reuersus in vrbes
Aspicerem subito flagrare palatia bello.
|Responsique haec summa fuit has Suecia reddit
Officio grates, atque haec pro pace remittit.
Confirmat Regina virum, blandisque iocata
Laudat: et hac, inquit, doceas vice pectora nullo
Turbari Grubbere malo, mihi vana Tyranni
Guttura iam pridem et voces constare superbas
Noueris: ac stolidos furibundaque in verba tumultus.
Et nunc bella recens, prius huc quam tute redibas.
Sunt indicta mihi: nosque in fera praelia dirus
Euocat, ac regni concurrere robora poscit.
Ast operam dabimus, ne res me vindice quicquam
Haec detrimenti capiat, qui sceptra benignus
Hac stringenda manu functo mihi patre dicauit.
Is commissa suo firmauerit integra nutu:
Consiliumque dabit, quo tanti summa laboris.
Tantae molis opus superari pectore possit.
Tu patrias Grubbere domos, tua rura reuise
Componasque manus, rerumque aequabis habenas:
Et tibi quae fuerint validis aptanda lacertis
Arma para, ac tantis socium te laudibus adde.
Sic ait, arridens. Olli calidissima pleno
ne stuat ira modo, et circum praecordia regnat.
Ceu cum magna lebes incendia torret: at intus
Feruet aquae cumulus totoque exundat ahaeno.
|Reginae sedenim pacato pectora motu
Et tranquilla meant, veluti cum gurgite summo
Aequora vasta silent, nullasque dat impetus vndas.
Sic curae incendunt Margretae pectus: at illa
Egregias animi dotes frontemque serenam
Fortiter ostentans, magnarum pondera rerum
Versat, et ingenuo spondet sibi prospera vultu.
Nunc Erato belli summam, Sueonumque paratas
Haec in tela manus, accitaque gentibus arma.
Et quibus ista viris confecta est pugna. doceto:
Haud mihi res animis haec mollibus acta feroces
Commisit populos: tenui neque Suecia motu
Intumuit, paruasue dedit petere ampla cohortes.
Multae vrbes, multaeque arces. multaeque phalanges
Centibus e varijs tantos auxere furores:
Accelerantque neces cumulantque ea funera bellis.
Ergo vbi fatali furijsque ardentibus hora
Concussa est Sueonum contempto regia coelo
Contemptisque dijs: qui caeca in pectora laetas
Seu curas dederant, seu spes posuere sinistras:
Protinus externo se milite Suecia firmat.
Assciscitque manus iuuenum: quos ante maniplos
Iusserat armatae dare nomina prompta phalangi.
Tum vero ingentes volitare per oppida turmas
|Confertamque manum, populique excelsa videres
Pectora, et haud tenui numero glomerata vagari.
Cum veluti pulso iam frigore turba volantum
Ardua tecta petunt, primoque in vere frequentes
Aduoluunt cuneos, templisque alludere certant.
Sic peregrina manus, sic se vicinia Sueco
Iungit, et elatis animos exercitus addit.
Principio Albertus patrias in bella cohortes
Magnopoli accersit, fratrum mercede labores
Pactus, et ingentes poscens sua rura bipennes.
Has equidem, nec enim res est obscura, phalanges.
Agmina Varnouijs subnixa cohortibus, augent
Kycini Redarique graues, fuscique Polabi,
Circipanique, feris gens Sclauica mixta colonis.
His animo virtus, cupidique licentia ferri
Omnibus vna fuit: dextramque infundere bellis
Et coniurato Sueones mucrone tueri.
Is populus patrio Danos e more perosus
Accelerat: gens dura manus signisque superbis
Multiplices infert diuersa per oppida turmas.
Sicut vbi immisso per opaca foramina Sole
Aspicias multo concurrere semina fluxu.
Incertasque vrgere vias, vbi nulla notari
Meta laborue potest: dubis ita cursibus instant
|Corpora, et incertos peragunt tenuissima motus.
Haud aliter duce Magnopoli vaga turba coibat
Transmittitque fretum: totis rem viribus vrbes
Vandalicae expediunt, simul et conatibus instant.
Proximus accedit fulgentibus integer armis
Eydorae comes, et patriae grauis accola ripae:
Iohannes totos pridem cui Suecia fasces
Et regni culmen sacrataque nomina sceptro
Detulerat: Venero cum gens malesana petisset
Holtzatico mitti fatalem e sanguine Regem.
Hic ergo offici veteris memor ardua passim
Robora contraxit, latos vbi Vagria campos
Circuit, ac curuas obiectat in aequora ripas.
Cuius et auspicijs tunc Nortalbingia plenas
Fudit in arma manus, additque colonia Marsos.
Instat equum domitor patrio comes auctus honore
Et cuneos densat: magnasque in bella phalanges
Robora magna trahit, studioque incumbit auito.
Quid memorem, quas tu ditissima Marchia turmas
Attuleris: lituos inflari vt sensit Hauelus.
Intumuit, celeresque impellit gurgite fluctus:
Acer Hauelus, et egregio memorandus ab vsu.
Siue hunc Pierides, siue hunc Bellona sequatur.
Marchiacos sedenim venit comes inter, in vrbe
|Cui Rupinensi patrios fortuna penates
Haud lugere dedit, tristemue exsoluere vitam.
Sed certe ingenio, et maturis integer annis
Cum foret, huc socium promisso attraxit inani
Albertus, supraque dedit confidere vires,
Et nimis incertos captare in praemia montes.
Accessit tamen, et sociandae plurima paci
Fundamenta mouet: quanquam nihil effera cedunt
Pectora consiliis: lucrumque insania damnat.
Mox Viadrum quodcunque inter, lateque fluentem
Accolit ac mediis suffercit fructibus Albim.
Commotum est: rigidoque ciens Rhamnusia cornu
Pellit in arma viros acuitque in praelia gentes.
Hic Heruli, antiquum populo genus, acre citumque,
Quique et arant Doxae campos, glebasque sub altis
Montibus euoluunt: vbi quondam maxima Brando
Dicitur aerio struxisse palatia colle.
Leubucique etiam, et pubes Stoderana,Velini,
Quique tenent altas diuersis tractibus vrbes.
Qua vetus inflectit porrectos Marchia cursus:
Circuituque graues amplo capit inclyta gentes.
His equidem populis mens omnibus vna potentes
Viribus exuere, et cladi submergere Danos.
In Sueones igitur tam densa tendere turba
|Vt Someni ripas feriuntque agitantque procellae.
Cum simul incubuit violento flatus ab Euro.
Et iacit ingentes circum caua littora ventos.
Denique non animis tantum, qui maxima spondent
Incrementa suis captantque ex sanguine lucrum.
Excellunt: armorum etiam studioque parique
Exsuperant vsu, ferrumque in vulnera densant.
Quis gladios hastasque graues, clypeosque decoros
Loricasque canet rigidas auroque trilices.
Et feret in molles vastissima pondera versus:
E patrio res more liquet, gens Vandala duris
Artubus, ac habili membrorum robore late
Vicerit, ac gelida vallarit corpora ferro.
Ergo vbi Vandalicis descriptus in vrbibus huc se
Miles agit, properoque ruens petit oppida cursu:
Protinus hostiles Strolsundia prompta maniplos
Transuehit, ac Sueonum deferre in littora certat
Nil cunctata, infesto equidem tum pectore Danis
Insultabat, opesque hosti tum aduoluere nostro
Praesidiumque parat: veteri pro more secundo
Vsa malo, grandesque petens e foedere questus.
Id simili tum iure facit parilique furore
Rostochium, nec abest tantis industria factis.
Vrget opus celerique fretum complere carina
|Pergit, et haec studijs nusquam cessantibus auget,
Quin sua Vismarijs etiam mens ciuibus implet
Hos animos. sedenim prudenti ea pectore res est
Vismarijs confecta viris: nec prorsus et omnem
Deposuit curam, nostrisue illudere regnis.
Rostochio fortasse aliquot misisse farinae
Dicitur, ac numero patrios soluisse medimnos.
Caetera cauta fuit: longaeque intenta quieti
Nos adit, ac solitas conflare per oppida merces.
Interea pontum videas sulcare carinas
Multiplices, Sueonumque inferre ea robora terris:
Gotthanumque implere sinum. sinus iste per amplos
Se tendit populos, atque vtraque littora fructu
Eximio cumulat, clarasque aspectat in vrbes.
Hic ergo excessit postquam ratis aerea portu.
Et propulsa Noto pelagus secat, arma virosque
Portat et accensas in Danica regna phalanges.
Cumque salo vehitur. flatuque est vsa secundo
Classis, et haud tristes horrescunt lintea ventos:
Sic aliquem fama est media inter vela locutum.
Fortunate ducum, et magno tutissime regno
Rex Sueonum: cui nunc totum Deus aera, coelum,
Et seruire dedit fatis humana secundis:
Fortunate tua nunc demum sorte quiesce.
|En quantas tibi celsa manus, quae sidera regi
Agmina decernunt. ventis spirantibus omen
Concipe, et hostiles animo contemne maniplos.
Iam pridem Margreta rates, quibus agminis huius
Pondus e accessum prohibere miserrima posset.
In statione tenet fortassis: at aethera cernis
Velle aliud, contraque tibi tua prospera firmant
Numina: et haud dubios promittunt astra triumphos
Aut quis tela etiam nostris ferat obuia telis.
Opponatque latus lateri pugnamque moretur:
Et nihil auerso spectet tanta agmina vultu:
Cum velut accipiter timidas proturbat alaudas,
Et celeres cogit stupefacta in tecta columbas:
Sic mea dextra leues angusta in praedia Danos
Pellet, et obtritos adigam parere lupatis.
Dixerat, exultans, plausit fera turba, iocoque
Venturi lusit funesta pericula belli.
Iamque dies, alterque dies processit Olympo.
Cum vicina legit Calmarnica littora classis,
Inter et aerios torquet retinacula montes:
Ac portum subit, et laeta statione quiescit.
Hic propere expediunt celsos ex ordine malos.
Subducuntque lijs, et humo prymnaesia condunt:
Cum simul aduenit Sueonum, spectandus in ostro
|Orator: cristas rutulo cui summa metallo
Fibula nectebat, torquemque insigne nitentem
Et digitis gemmas, et opus mucrone gerebat
Caelatum: vt Paridis deformi Pergama raptu
Traxere ingentes Helena inspirante ruinas.
Idque adeo insigni confectum opus arte parique
Artificis genio perductum: vt Pergama viua,
Viuam Helenam, et posses viuas spectare ruinas.
Hic Comites igitur toto cum milite vectos
Accipit. Alberti mandato fidus in vrbes
Partitur: mediosque inter fera castra colonos
Diuidit, ac blanda peregrinos voce moratur.
Ast eques hybernis inductus vt omnia molli
Repperit aucta cibo, et nitidis carnaria porcis
Exundare, gulae submittit pabula: totos
In Bacchum supplere dies, consciscere mensas
Et noua distento farcire tomacula ventri.
Cum vero dulci spumabant pocula mulso.
Quas voces, quae dicta putes tum sparsa labellis
Indomitis? nihil humani lingua improba spirat,
Nec bene de inuisa loquitur petulantia gente.
Hos regni fines vicinaque praedia tentant:
Hos suus exstimulat dictis immanibus ardor.
Qui nostros in crimen agit: qui robora culpat
|Despiciens: quidam nec equis insidere Danos
Posse putat, plausitque fero sibi scommate, tollunt
Risum alij. si milesque in Danica regna cachinnos
Atque iocos similes diuerso fundere morsu.
Albertus sedenim Regalibus agmina pompis
Praecipuosque duces populi et capita alta virorum
Excipit assiduus. varioque et inescat honore.
Ac circum regni secreta in pinguia ducit:
Ostentans quid in arma ferat, quid roboris aruo
Traxerit, et quantis in bella cohortibus vrget.
Tum varijs agitant vicibus conuiuia, brumae
Sacrificant. Thyrsoque velut bacchantur in vrbes:
Et sibi fortunas superando ex hoste propinant.
Nec numeris addam, quid culta Borussia, quidue
Finnorum regio, quid Suecia lata, quid omnis
In Boream protensa. ferisque haud impigra factis.
Praesidi tellus tanta in certamina misit.
Sane equidem Sueco fama est studuisse coactos
Vndique terrarum populos, nusquamque vocatos
Cessasse, aut promptas minuisse in praelia vires.
Interea patrias tantum Regina phalanges.
Et genus acre virum: quae tunc Nortuegia iusto
Robora delectu misisse in praelia fertur.
Ordinat, externo nihil vsa est milite, solos
|Praeter, in haec vltro veniunt qui foedera, Gotthos.
Hij tum iusta parant infesto bella Tyranno
Auspicijs Margreta tuis: cum viribus arma
Expediunt, animisque vrgent in praelia Danos.
Seque adeo socios dura in certamina iungunt.
Mox regni vires infractaque pectora bellis
Nobilitas accedit, in his sacra lumina templis
Praecipuas partes momentaque prima tueri.
Inuictasque ferunt in tanta pericula dextras.
Aut quis Lundensis pulcherrima praesulis arma
Nescit, et audaces bella in teterrima motus:
Ille per immensos terrarum laeta recessus
Praedia possedit, Scanasque euectus in vrbes
Praesidet officijs: et cum vicinior esset,
Haud raros Sueonum impulsus subitasque cohortes
Sustinet, ac forti grassantes Marte repellit.
Vnus qui murum sese irrumpentibus vltro
Obicere est solitus: cum vel sua praedia victor
Liberat, ostenso vel terret robore Gotthos.
Huic Comitem grato iungit Roschildia ductu
Eximium virtute virum, et fulgentibus armis:
Cui simul exterso rutulabat lancea ferro:
Et faciles in tela manus, oculosque ferebat
Impauidus. qui consilis praestabat et vsu
|Multiplici rerum: veteri quod stirpe parentum
Editus, ingenuas coleret placidissimus artes.
Et varios regionum aditus formasque teneret.
Tum vero accedit patriis promptissimus armis
Antistes, triplici cui nomina splendida remo
Cimbriacis augusta locis et littore durant.
Ille animis studioque pari decreta secutus
Bella, nihil Sueonum crudelia dicta minasque
Pendet: et infracta superauit tristia mente.
Acer Olaus equos aluit nitidosque bonosque
Optantesque aciem, et rigidas spectare phalanges:
Prima quibus lituos fremitusque audire sonantes
Et pedibus differre solum, et petere arma voluptas.
Quid Burglanensem referam? cui prima vetustos
Intererat fortuna patres. fideique vigebat
Constantis studium: virtus interrita late
Excellens peperit diuersa per oppida nomen.
Is Sueones merito ceu iure exosus honesti
Iam belli vires susceptaque praelia firmat.
Lundensique studet: cui tum sententia primas
Et partes tulit, et gratos inscripsit honores.
Mox sese expedijt Viburgo clarus: habenis
Qui satagit fortes vrgere in bella caballos.
Ipsa lacu dea quae medios Asmenia fluctus
|Temperat, ac placidos exercet in aequore motus:
Audit vt Marti lituos inflarier, alte
Implicuisse caput liquidis perhibetur in vndis.
Et cursus reuocasse graues. lapsuque sereno
Hinc atque hinc vitreos lustrasse in gurgite pisces.
Certe aliquot permensa dies aequalibus vndis
Strauit aquas, laetosque infert in littora vultus:
Hocque adeo properas confirmat ab omine gentes.
Ipse equidem Antistes fortissima pectora bellis
Ordinat: ac tenui quamuis ditione gubernat.
Attamen ingenuo patriae succensus amore
Haud iuuenes tantum promptos in bella, sed acres
Mittit equos: hastasque graues fraenosque nitentes
Et galeae signum rutulantes sanguine cristas.
Tum tu Riparum Princeps diuine, furentis
Cui toties pelagi spectare volumina fluctu
Non constante datur. varias vbi saeua procellas
Aequora multiplicant, alternaque littora vellunt:
Cum tua praesenti iungis fortissima bello
Auxilia, ac rigidos immittis in arma clientes:
Quod gestum est, magna gestum tibi parte fateri
Et meminisse potes, tantos qui in praelia neruos
Intuleris, tibi posteritas hanc inclyta laudem
Auxerit, ac seros inter dabit ire Nepotes.
|Tandem etiam paret cui lauta Fionia praesul
Valdemarus firmo suppleuit milite pugnas:
Emisitque viros, qui pectora prompta ferebant.
Pectora fulmineis aequata leonibus: vt cum
Imbelles vaccas armentaque mollia sternunt.
Tollunturque iubis, flammisque ingentibus ardent
Praecipuum his igitur regno decus extitit armis:
Et summum bello robur Margreta putauit.
Cui succedit auis studioque et flore superba
Nobilitas: quae prompta manus animumque fidemque
Recte equidem eximijs ornatur honoribus aeuum:
Et celsos rerum titulos, et grata nepoti
Nomina venturo famamque sequentibus addit.
Quis modo Basseos, Bingosque Dyrosque Globosque,
Quis Lungos, Hoegosque et honesto robore Munkos,
Aut tenui poterit numero comprendere Frostos?
Nomina nota quidem veteri quae plurima mundo
Nunc etiam famae radiosque ac aurea spargunt
Lumina: et ad seros referunt sua facta Nepotes.
Moeltingi, Dusique etiam, Staurskouius, Albi,
Limbecci, Brockique feri, celeresque Rebingi:
Birnonesque probi, Tranique et Falstrica proles,
Glambeccique truces, Lyckei, et prima propago
Krumporum: Frisii, Langique, ac optima pubes
|Krabborum, Starri, Lunones: denique Koosi
Vonsaeique: pari quibus ibat acumine Skramus
Bildonesque boni, et Goiorum plurima virtus
Bannerique graues, tum Roosenkrantzius illo
Praecipuos inter secloque ac ordine: sed non
Cognitus hoc etiam, quo postea nomine late
Cognitus heroas inter foelixque bonusque
Claruit, ac celebri venientum laude nitebat.
Aut ego quid Groenos, quid Sparros, quidue modestos
Hic Roosensparros, Fastijgos et Santbergos
Commemorem: certe vetus est et plurima stirpis
Nobilium series, Dano quae strenua Regi
Militat ac patriae sese hostibus obijcit: istud
Seu genus antiquis Maiorum floribus exit:
Siue huc translatum nostris coalescit in aruis
Et sibi lucra petit. Sedenim duo fulmina belli
Holgerus Truttoque, sati te Patre Gregori,
Eximijs rigidos contendere viribus enses.
Hi, velut esuriem cum passus ouilia circum
Errat, et atroci saeuit lupus aduena rictu.
Dilaniatque boues aut dissipat acer: in hostem
Sic equidem Suecum grassati, auertere certant
Funera, quae varijs incursibus antea Scanis
Intulit iste viris, subitisque tumultibus agros
|Turbat, et haud dicto cumulat loca Danica bello.
Vsque adeo primis exposta assultibus vna
Scania semper erat: semperque obnoxia curis
Vicinas tolerat scelerata in vulnera dextras.
Nec tamen hac tellus praestantior altera durum
Prospicit in Boream: quae sicut in inclyta laetae
Munera naturae camposque ac oppida surgit:
Sic exculta viros magna virtute parique
Ingenio claros semper tulit: vna vetustos
Quae patriae mores nostra haec in tempora mittit:
Atque aliquid quod tu rectum discreueris, edit.