af Zacharias Widing (1577)   Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

|IN ICONA FRIDERICI II,
Danorum Regis Potentissimi
Zachariæ Widingj
IAMBICVM

Hæc sunt FRIDRICI REGIS Ora DAniæ,
Qui nominis Rex illius SEcundus est:
E CHRISTIANO Rege natus inclyto
Huius fuit Rex nominis qui Tertius.
Qui plenus o tui Deus Spiraminis
Natum tuum dilexit, et Verbum tuum, et
Verbi ministros vnicè, Musis erat
Patronus, et defensor, altor, arbiter:
Et Patriæ charæ Pater charissimus,
Florens corona cœterorum Principum:
Qui nunc Dei Patris, Deique Filij,
Deique Spiritus videns præsentiam,
Versatur inter Angelos lætissimus:
Hunc Filium FRIDrichium Regem pium
Loco sui, suum ter illustrissimum
Regnis relinquendo suis, per omnia
Patris boni, regi pio, virtutibus,
Vultuque, moribus pijs simillimum:
Qui patris instar: numine excitus: sui
Vt filius iusti patris pijssimus,
Successor et Regis pij iustissimus
Natum DEI colens piè Euangelicæ
Doctrinæ adhæret integræ integerrimus:
Et gratiæ sigilla sacratissima
Vult pura nec polluta tradi singulis
Suisque Regnis, et suis ducatibus
Qui Musici protector agminis,
Et osor est iniuriæ, solatium
Orbis maritis patribusque, regia
In supplices clementiaque in noxios
(Atrocioris criminis ni sint rei)
Seuera iura mititate temperat.
Hinc exteris, et incolis ab omnibus
Amatur vt patriæ Pater dulcissimus,
Decusque Regni, lux piorum Principum:
Cui salutem det DEVS salutifer
Vt Rege Regnum, Rexque Regno floreat
Vtrinque vtroque perpetim superstite.