Regna aquilonis, in remotis mundi partibus abdita, longe diuque paganis tenebantur ritibus dedita, quousque ea de profundo erroris et infidelitatis diuina extraxit clementia. Nam postquam fere omnia occidentis regna, quę Iulius Gaius, Magni quondam Pompeij gener, Ausonio subiecerat imperio, christianis colla subdidere legibus, nationes illę, que ex aduerso latere Francorum seu Gallorum Saxonumque aquilonalibus consistunt partibus, Suethi uidelicet et Gothi, Normanni atque Isonij, tanto serius fidei signa suscepere, quanto illuc fidei doctores tam pro uictus rerumque penuria quam et pro barbarorum feritate et innata duricia magnipendebant diuertere.
Dani uero, qui Gallis Saxonibusque uiciniores existere uidentur, idcirco gentibus prenominatis potiores habentur, quod et ipsi solum necessariis utilius usibus incolunt, fidemque Trinitatis ante, quam illi cognouerunt, isti susceperunt, finesque suos regum nobilium ui et consilio tam presulibus quam et diuini officij ministris ęcclesijs dei ibidem in dies circumquaque adauctis nobilitauerunt, fidemque hactenus susceptam hucusque fideliter uenerando seruauerunt.
Ut enim quiddam ex antiquorum relatu contingam, ex quo uenerabilis memorię pontifex Poppo candentis ferri ardorem inusta deferens dextera et ignitas ferri laminas incombustis pertransiens plantis Christum, dei filium, uerum et solum deum fore euidenti indicio declarauit, fidem, quam gens Danica suscepit, in hodiernum illibatam conseruare et custodire Ihesu Christo fauente contendit. Suethi uero et Gothi rebus ad uotum fluentibus prosperisque succedentibus christianitatis fidem nomine tenus uenerari uidentur;
at ubi aduersitatis aura, siue terrę infertilitate aerisue siccitate aut procellarum densitate, seu hostium incursione uel ignis adustione, inflauerit, fidei religionem, quam uerbo tenus uenerari uidebantur, non modo uerbis uerum rebus christianorumque fidelium persecutionibus insecuntur aque suis finibus omnino expellere conantur. Unde pię memorię Eskillinus episcopus, ex nobilissimo Anglorum orbe deueniens ibique euangelium fidei feris et indomitis gentibus denuncians, pro ueritatis testimonio barbarorum feritate et uesania transitorio sequestratus seculo angelis colletantibus superna adijt uicturus perpetuo.
Aquilonales autem, qui ob situm regionum Normanni dicuntur, et Isonii, qui etiam ob hiemis ibidem uehementiam et longeuioris glaciei seriem Glaciales tam patria quam et Danica et Normannica lingua nuncupantur, ritum quidem christianę religionis obseruant, sed pro terrę infertilitate uictusque exiguitate eandem fidei religionem tam sollempnibus ieiuniorum diebus quam et quadragesimali tempore illicitorum esu ciborum commaculant. Ab aquilone enim, ut per prophetam dominus commemorat, pandetur malum super faciem uniuersę terrę.
Iccirco nationes istę, quas commemorauimus, antiquę infidelitatis obstrictę frigoribus uix umquam ita feruore succensę fidei stabilitate solidantur, ut infidelitatis nexibus penitus absoluantur, dum et fidei sacramenta, quod mortalibus inconcessum est, humanis conantur rationibus perstringere legesque suas dei iusticię preponere et ab antiquis sese ritibus siue religiosis seu irreligiosis diuini respectu timoris pudori deputant abstrahere.
Verum ne his diutius immorer, quicquid seu illis siue cunctis in diuinis perficiendis deest mandatis fidelibus, exurgente aquilone (id est: frigore torporis et iniquitatis effugato) ueniat auster et perflet hortum ęcclesię fidelium, ut fluant aromata illius: ueniat scilicet calor gratię spiritualis et influat in corda credentium, ut ueręfidei professione operumque fraglancia redundante luceat lux nostra coram hominibus (id est: mundi amatoribus et non superna sed caduca sapientibus), et glorificent patrem nostrum, qui in cęlis est. Et ut proposita congruenter prosequamur, fauore nos, ut essemus, creantis et, ut reformaremur, recreantis adiuuemur.