Post multos igitur bellorum incursus certaminumque conflictus inter Magnum, aquilonalium et occidentalium, et Suegnonem, Magnum etiam nuncupatum, orientalium et australium ducem, acerrimos utrosque, commissos, postque memorabile Nitzę prelium inter Haroldum coma pulchrum et eundem Suegnomagnum de principatu Dacie habitum, Magno quidem uia uniuersitatis egresso et Haraldo Dacie terminis exturbato, Suegnomagnus natiui soli principatum obtinuit et, quo aduixit tempore, nobilissime rexit.
Qui ueluti famosus ille Troianorum quondam heros, inclitus Priamus, speciem dignam preferens imperio, cum secundum diuinum interpretem sapiens corde esset et fortis robore, gentem suam tam diuinitatis auxilio quam et robore et prudentia consilij sui ab extranearum incursione gentium strennue protexit et pace circumquaque reddita armis eam et uiribus plurimis per circuitum gentibus terribilem effecit.
Sed et, quia liberalium non expers erat studiorum et diuinarum non inscius lectionum, religionis cultum euehere non neglexit; immo sanctorum ęcclesias, in quibus erant locis, regali auctoritate prouexit et, in quibus hactenus non fuerant, erexit, clerumque ac pontifices tam adaugere quam et uenerari operam duxit. Orphanis et uiduis, egenis et aduenis et maxime pauperibus clericis regalibus succurrebat stipendiis, et ex iniquo mammona hos sibi amicos efficere satagebat, a quibus se ęternis intromittendum tabernaculis presumebat. Et ne omnibus immorer,
illos mulcebat clementia, istos premebat potentia,
Hos fouebat, ne in uia deficerent, illos tegebat, ne aut frigoris rigore aut caloris ardore deperirent.
Deus enim dominus noster, solus uere bonus et solus uere beatus, equalis et coęternus deo patri existens et homo in fine seculorum deueniens, sicut immaculato et intemerato utero exiuit uirgineo, ita sine molestia et grauedine peccati nostro conuersatus et egressus est seculo: nostro, dico, per humanitatem pro nobis, in nobis, ex nobis assumptam, egressus est seculo, qui per deitatis essentiam sui fidelibus ęternam promisit presentiam.
Nos uero, qui in iniquitatibus concipimur et in delictis ac doloribus parturimur, quamuis salutari lauachro originali absoluamur commisso, fragilitate corporeę infirmitatis et onere superadditę mortalitatis aggrauati in peccati cenum relabimur; et nisi supernus releuaret spiritus, omnes ęternę dampnationis absorberet interitus. Sed qui prothoplasto post mali gustum et diuini precepti transgressum 'morte morieris' dixit, in se credentibus eiusque iussis obtemperantibus uitam eternam promittit; et qui legalis censurę seueritatem per premissos intulit, ipse misericordiam ueniens attulit, ut legalis duricia euangelica mitigaretur clementia, dum, quos illa puniendos diiudicet, ista ad ueniam querendam inuitet.
Nam cum illa ob hoc uel illud commissum hunc a populis delendum, illum lapidibus obruendum, alium morti condempnandum denunciet, hęc penitentiam agentibus regnum cęlorum aperiendum declamat et omnem reatum excepta spiritus blasphemia (id est: ęternę salutis desperatione) remittendum insinuat. Quo enim modo reatibus absoluendus creditur, a quo eiusdem remissionis gratia desperando contempnitur?
Et qui enormitatem scelerum suorum diuini lateris sanguine diffidit preponderandam et multitudinem reatuum spiritualis gratia remissionis non estimat exsuperandam atque in ipsa incredulitatis seu desperationis obstinatia in finem usque perseuerando defecerit, idcirco pietate priuatus omnibus exit criminibus implicatus, et ab ea, quam desperando contempserat, ac per hoc semet indignum ipsa iudicauerat, salute (id est: a Christo) condempnatus ęternę dampnationis baratro sempiternis exurendus incendiis detruditur deputatus.
Qui autem uoce dominica audita uerę remissionis gratiam petit, ut accipiat, commissorumque indulgentiam querit, ut inueniat, atque ad pietatis ęternę ianuam precibus importunis non deficiendo depulsat, portas indeficientis clementię uerę confessioni apertas inueniet, per quas ad atria curię cęlestis deuenitur, ubi deus deorum in Syon (id est: ęternę pacis uisione) conspicitur.