Inter igitur premissa pietatis studia Suegnomagnus ueluti regum quondam fortissimus et uatum facundissimus Dauid — qui in similitudinem ueri pastoris bestiarum fauces manu forti conterens gregem dominicum a uoratu insidiantium a Christo liberandum insinuarat, et Goliad alienigena, ueluti Antichristo diuinis castris insultanti atque singularis occursum certaminis offerenti seseque contra et supra deum extollenti, lapide (angulari, siue petra, quę Christus est, de monte sine manibus excisa) percusso et deiecto ac proprii mucronis acie perempto ipsum Antichristum spiritu diuini oris et illustratione magnifici aduentus interimendum insinuarat —
hostibus circumquaque deuictis ac inimicis insidiantibus solo stratis, regni felicitate nacta et quietę pacis securitate potita, luxui illecebrosi appetitus admodum cedens numerosę prolis sobolem in regni sibi iura successuram emisit; quosdamque diuine scientie studiis apposuit, quosdam suis in locis singulis educandos nobilibus delegauit.
Ipso autem in loco, qui Suddethorp (id est: Villa cenosa) dicitur, uia desperandi reditus egresso regii glebam cadaueris regalibus procurantes exequiis in insulam maritimam, quę pro eo, quod mari circumcingitur, lingua Danica Seland nuncupatur, ad locum precipuum, qui Rooskeld (id est: fons Roi) antiquitus uocabatur, inferunt ibique in ęcclesia sanctę et indiuiduę Trinitatis et sancti Lucii martyris, insigni lapideo tabulatu a Suegnone eiusdem tunc sedis pontifice constructa, debitis honorificantes exequiis recondunt. Actum anno incarnationis dominicę millesimo septuagesimo quarto, qui erat annus regni eius uicesimus octauus, quarto Kal. Mai., regnante in perpetuum omnium dominatore Ihesu Christo domino.