Gloriosi igitur Suegnomagni regis inclita soboles licet omnis paternę uirtutis industriam innata sibi emularetur prudentia, insignissimus noster Cnuto — quem sedes postmodum apostolica, summo pontifice presidente quampluribusque tam presulibus quam et religiosi ordinis uiris assidentibus, seu propter sensus caniciem uel uite sinceritatem et candorem seu pro hoc, quod eum in canone sanctorum connumerandum decernebat, Canutum censeri instituit — ueluti inter gemmas preciosas effulgens carbunculus non tam patria imitari studia quam et proprii monimenti gesta posteris conabatur tradere celebria.
Crescebat enim in eo morum honestorum prudentia cum uenuste iuuentutis gratia; unde superna tandem prouidente clementia in regni processit fastigia. Acer quippe erat ingenio, specie dignus imperio, oculis uiuacibus, armis et animo strennuus, mentisque industria sermonis prodebatur facundia. Et quia neque uolentis neque currentis, sed miserentis est dei, et ab initio exorientis seculi electi mansionibus ęternis in regia sempiterni patris sunt locandi, dominus in eo elegantem sibi satellitem formabat, quem ex regię dignitatis fascibus comitem supernorum et martyrem faciebat.