previous next

Classis uero in dies parabatur, et ad nobilem tam frugibus quam et rerum opulentia terram tam a nobilibus quam et a uulgo omni instantia festinabatur. Verumtamen rumore expeditionis eorum Brittanniam usque uelificante atque uniuersum Anglorum orbem cursitando replente Willelmus, arte tuitionis, utpote bellicosus heros, non imperitus, castra et oppida munire, muris et fossatu propugnaculisque castella circumcingere, urbium muros renouare, uicis uigilantiam adhibere, diuersosque ad portus nauticas custodias deputare.

Exercitu uero conducto tam a Gallis et Brittonibus quam et a Cinomannis aggregato ita urbium edes replebantur, ut uix suis domestici focis assidere uiderentur. Anglis autem, quibus non minimi desiderii Danici exercitus aduentum esse didicerat, barbas radere, arma et exuuias ad instar Romanorum coaptare et ad deludendos aduentantium uisus per omnia se Francigenis, quos et Romanos dici pretulimus, assimilare preceperat. Quod perpauci facere. Sed hęc ibi.