previous next

Exercitu igitur ad propria reuerso religiosus princeps ueluti hactenus pietatis studiis inherere: diuini cultus reuerentiam extollere, cleri iura prouehere, dierum precipuorum legitimorumque ieiuniorum obseruantias uindicta proposita regali edicto, quemadmodum per uniuersum christianum orbem habentur, statuere, et omnia admodum deo contraria pro posse suo cohercere studere; seruos manu missos et proprii sudoris labore precio adquisito redemptos libertati publicę adiudicare, aduenasque et undecumque aduenientes nec alicui hactenus obnoxios incolarum pares iure et equitate decernere;

(quod, licet Danis inuisum et incommodum, deo, ut arbitramur, haud admodum contrarium) rebellium siue diuinorum seu legalium institutorum obstinaciam opprimere et regię ęquitatis uirga indomitas eorum ceruices edomare contendere.