previous next

Aquilonalibus igitur partibus derelictis occidentalium terminos insequitur; et ad locum, qui nunc usque secundum ueteres Acresburh (id est: Urbs agri) dicitur, obsequentium turbis transmissis ipse non longe cum reuerentissimo antistite Henrico in uilla episcopij eius ibidem proxima spaciaturus cum numeroso comite resedit. Porro regis discessu diuulgato turba diripientium cateruatim regias curias inuadere rerumque prouisores ibidem edibus exturbare, omnia inuestigantibus oculis auaris inspicere, manibus queque proxima diripere, uniuersa porcorum more subuertere, regalium stipendiorum reliquias, quas uorando deglutire nequiuerant, pedibus conculcando proterere.

Et quid amplius? Ut in Dauid legitur, confirmato malignitatis consilio uniuersa multitudo iter aggreditur; regia uestigia alii propriis, quidam cornipedum pedibus insequuntur, edicto proposito statuentes, ut aut religiosi principis memoriam solo eripiant aut eum a regni iure depellant. Reuerentissimus uero pontifex, qui eo, ut prediximus, tempore secum regem gloriosum detinebat, non insperato aduentu uesanę legionis audito sediciosos cuneos cum prudentibus adiit et sermone placido, ut ab insolentia haud sano admodum consilio cępta se compescant, instigat et, ne ad infamiam uniuersi orbis deueniant, fas nefasque proponens facundissime perorat.