previous next

Requieuit autem rex deo dilectus Canutus et martyr egregius eodem in loco annis bis quaternis et mensibus fere ter ternis, Olauo regni eius successore imperante, usque dum, crebrescentibus uirtutum miraculis, communi consilio et pari uoto cleri totius et populi, singulis pontificibus cum multitudine cleri aggregatis sacrisque ossibus igne examinatis, ex humi mole sustollitur et ad basilicam australem, insigni lapideo tabulatu a fundamentis erectam, sed nondum penitus constructam, nunc uero postmodum eius nomini consecratam, sollempniter aduehitur ibique saxeo sarcofago positus in cripta reconditur.

Illo autem e terra leuato, euidentibusque signis eum dei sanctum fore declarato, rex Olauus, quem eius regni successorem prediximus, quo etiam regnante fames et pestilentia, morbus et hostium metus Dacie terminos occupauerat, egritudine tactus, ueluti uirtutum non electus inspector, uita simul et regno excessit, protinusque totius exercitus electione et populi acclamatione prestantissimus Hericus deo prouehente elementisque fauentibus ad regni iura conscendit et totius Dacię principatum pari omnium uoluntate atque monarchiam obtinuit.

Moxque eo ad imperium euecto, utpote conuersis temporibus, copia frugum arridebat, rerum opulentia exuberabat, pacis securitas ut Salomonis quondam temporibus uniuersos exhilarabat, quia et ipse regibus per circuitum ac potentibus prudentia strennuus et consilio prouidus apparebat. His ergo temporibus, pacis securitate ueluti oportunitate concessa, diuina ad preciosi martyris pignora crebrescunt magnalia, et militis sui preconia superni regis in dies adauget potentia.

Cęcis namque uisus redditur, surdis auditus restituitur, mutorum lingua resoluitur, manus arefactę restituuntur, debilium gressus reparantur, lazarica cutis emundatur, et omnibus opem in nomine Ihesu petentibus sanitatis pariter et cęlestis clementię auxilia conferuntur. Fama autem uirtutum latius diffusa confluit undecumque multitudo fldelium eius exorare suffragium, ut, quem † irritauerant persequendo, eius patrocinio iuuarentur, sceleris commissi ueniam deuotione fideli expetendo.