previous next

|CAP. VI.
DE MUTUA FAVORIS EXHIBITIONE, ET STIPENDIORUM SOLUTIONE.

Sed cum de multis lex esset statuenda negotiis; Kanutus Rex à Principali dignitate ejusdem inchoanda duxit primordia. Voluit etenim clementiæ & mansvetudinis temperamento ità se ad militum arbitrium accomodare; quomodo ipse illis obsequendi formam necessitatemque præscriberet. Placuit ergò, ut Rex, sev quilibet Princeps, qui exercitus comitatu gloriari velit, quemque decet tali honore |potiri, fidelitatem, quam à suis hominibus exigit, iisdem vicissim præstaret, vultus hilaritatem exiberet, comitatisque & affabilitatis gratiam non denegaret. Operæ quoque pretium duxit statuere, ut Rex, sivè Princeps, stipendia militibus suis, ubi usus vel necessitas postularet, sinè morâ, omnique contradictione remotâ, subministraret: ut illi censu stipendiario percepto, benignitatis vicem Dominis suis reddentes, omnimodis fideles existerent, eorumque jussis parati obtemperarent, præceptisque parere non supersederent. Frustra namque exigit, qui, quod debet, non impendit.