previous next

|CAP. VIII.
DE CONVITIIS ET CONTUMELIIS.

Cæterùm quia universæ iniquitatis fomitem rixæ & convitia suscitare soleant; illius etiam remedia adhibere placuit, ne fraternæ unionis concordiâ dissidiis, odio, & livore interruptâ, mutuis se contumeliis com|militones afficerent. Censuit itaque Antiquitatis solertia hujuscemodi causis maturo castigationis remedio occurrendum esse, ut rixarum & convitiorum primordia Legum autoritate anticipata in ipsis principiis sopirentur, antequam per longas moras inualescerent. Ferro enim resecanda sunt vulnera, quæ fomentorum non senserunt medicinam. Si quis ergò commilitonem suum convitiis aut contumeliis afficeret, vel quibus libet injuriis provocaret: eâ de re, in præsentiâ Regis, universis commilitonibus corrogatis, in colloquio, quod dicitur Huskarlesteffne, actionem institui placuit. Quod si actor commilitonem suum, super iniuriâ sibi illatâ, in Witherloghmanne reum esse, duorum commilitonum suorum attestatione probare poterit; adeò ut testes juramento super Sacramenta facto, testimonium |suum confirmare non detrectent: sancitum est, reum, uno homine exterius, in solito cœnaculo, locandum considere. Generali etiàm constitutione definitum est, ut omnis controversia inter ipsos commilitones exorta, nusquam, nisi in colloquio jam nominato, agitaretur, aut decideretur.