previous next

|CAP. XII.
DE ICTU ET PERCUSSIONE.

Attamen si quem commilitonem suum irritando, pugno, vel quolibet telo percutere contigerit; veteris constitutionis rigor, dummodò factum duorum commilitonum attestatione constiterit, nullam prorsus satisfactionis admittit expiationem. Quod tamen modernorum lenitas novo legis temperamento mitigare cœpit. Nam si tàm evidenti signo vel testimonio, de facto constiterit, ut reus neutiquam inficiatione se tueri poterit, placuit, ut ejus pedibus advolveretur, cui verecundiæ opprobrium intu|lit: ut ità abjectissimum dedecus humillimâ satisfactionis formulâ expiaretur. Sin autem actor reum testibus convincere non valuerit; generali constitutione decretum est, ut is, qui calumniatur, cum sex commilitonibus, suam aboleat infamiam.