by Brahe, T. (1599)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1927)  

||AD DANIAM ET DANOS INTEGROS EXCUSATIO.

DANIA sis facilis, non te, mea patria, tango
Nilque vices nostræ minus aequas imputo sortis,
Nec quod ego immerito peregrinis verser in oris;
Chara mihi, velut ante, manes, quia noxia non es,
Rexque tuus magni Friderici splendida proles,
Christianus numero quartus, nihil intulit ultro
Damnosi nobis, sed enim clemente favore
Usus erat, quem forte dies auxsset in omnes,
Ni malesuada suis vetuisset lingua cavistis.
Vosque alij, Virtutis amor cognataque recti
Integritas quibus est cordi, de stemmate claro
Innumeri populusque omnis, nihil inde moveri
Convenit, exponant quod nostros carmina casus.
Vestra etenim non ulla subest hîc culpa; doletis
|Quin potius, gratum quod sic avellere membrum
Tres quatuorve viri invisi potuere, quid atrox
Non agit invidia et nummorum insana cupido?
Quid non inscitia et vacui censura cerebri?
T. B. F.