by Brahe, T. (1573)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
previous next

|ADDITIO AVTORIS.

QUOD paulo ante dictum est, de Phœbejo quodam Heroë, illud ænigma nunc tandem explicare lubet. Intelligebam tunc temporis Sereniss. et potentiss. Fridericum II Daniæ Regem laudatissimæ memoriæ. Is enim Phœbejus et vere Regius Heros, in armis gentilitijs Regni Damæ tres Leones sortitur, cumque ♌ Solis domicilium ab Astrologis appelletur, eum triplici hospitio ductorem exercitus Olympici, i.e. ipsum Solem, excipere dixi. Locum etiam Regni ejus describo, primum quoad Latitudinem, asserens Calistonem, id est Ursam majorem, pede fugiente istic Oceani undas calcitrare, siquidem in Elevatione poli 56 proxime graduum infimæ stellæ posterioris pedis Ursæ majoris, Horizontem in Meridiano Boreali quam proxime stringant. Et secundum Græcorum Poëtarum figmenta, intuli id fieri, ob vetus opprobrium, quod, cum apud Dianam esset, passa sit, Junone zelotypâ ipsam persequente, et Jove liberante, atque inter sidera referente, Te|thyde vero Junonis nutrice, quod hanc offendere vereretur, eam, more reliquorum ferme syderum, Oceanum subire, id est infra Horizontem descendere, non permittente, prout habent veteres nugæ.

Longitudinem quoque subindicavi, dum ajo, Imavicos montes, qui videlicet Orientalem Tartariam, ab occiduâ, sive regno Cammano, disterminant, Solem æquinoctialem in ipso Meridie istic abscondere. Dum enim ☉ Æquatorem transiens, nobis hic in Daniâ Meridianus existit, illis, qui ad montes dictos habitant, occidit, differentiâ utpote intercidente Meridianorum, quæ sex horas adæquet. Addo mox, quod is in suo natalitio schemate ☿, superûm et inferûm internuncium, medij istic cœli et Ascendentis Almuten, et juxta Astrologos gubernatorem, totiusque figuræ Dominum habuerit, in eodem loco, quo ☾ deliquium passa est, ipsâ etiam Lunâ in fine ♓ occasum petente in □ hujus Eclipsationis. Hinc, nonnulla huic optimo Regi portendi, tunc temporis conjectatus sum. Verum tunc minus consideravi idipsum, quod jam antea innui, Eclipses aut parum, aut nihil significare, in ijs terræ locis, cum quibus analogiam occultam non habent. Et quod plus est, neque tunc temporis a nobis satis perspectum, deliquia ☉ et ☾ nihil ferme portendunt, nisi in ijs Horizontibus, quibus angulares existunt, |præsertim vero, ubi Orientis, aut Meridiei cardinem non obtinent, cum ne quidem communes ☉ et ☾ syzygiæ aëris qualitatem sensibiliter mutent, nisi vel illæ, vel prædominantes stellæ cardinales deprehendantur. Quod nos crebra, et vix fallens docuit Experientia.

Porro ut nunc tandem id, quod antea subticui, pandam, non tam vaticinium hoc ex Eclipsis hujus effectibus desumptum est, quam directione □ ♄ni ad ☾, secundum circulum positionis ejusdem □ , ita ut ☾ in eo circulo ad ipsum dirigeretur. Qui modus, etsi hactenus alijs vix usitatus, experientiæ tamen consonus esse a nobis aliquoties adinventus est, præsertim in occiduo cœli hemisphærio. Accessit et hoc, quod eodem tempore directio Afcend. ad □ ♄ per gradus Eclipticæ æquales contigerit. Quam etiam dirigendi rationem pondus subinde habere animadverti. Quin et in ejusdem anni revolutione verificatâ, erat ☾ prope locum hujus directionis, atque in ☍ ♄ni platico. Obfuit autem eo plus ♄ in his directionibus, quia ☾ ab initio △, ascendens vero ⚹ aspexit.

Quoniam vero exactus tam Lunæ, quam ♄ motus mihi tunc non satis cognitus erat, sed solummodo e calculo Prutenico assumptus, factum est, ut uno circiter anno (quod per se, si candide accipiatur, modicum est) hæc prædictio eventum tardius assecuta sit. Elapso enim abunde paulo plus uno anno, Rex ille alias alacris, et valetudine firmâ utens, in gravissimam Quartanam, magno cum vitæ periculo, incidit. Quâ etiam ab æquinoctio autumnali usque in sequens vernale afflictatus est, et ut ipsemet mihi postea retulit, ferme per semissem anni |antea, hunc morbum ex membrorum gravitate et lassitudine intrinsece latere, persenserat.

Esse autem Quartanam Febrem et similes atrabilarios morbos ♄ influentijs analogos, præsertim participante ☾ ex Ascendente, nemo Astrologorum vel Medicorum, qui talium cognitione imbuti sunt, ire poterit inficias. Et ne id quoque subticeam, Luna, secundum locum, quem in revolutione obtinuit, ad ☍ ♄ suâ directione diurnâ pervenit, juxta eos ipsos dies, quando Quartana illa erupit.

Addam vero et hoc (siquidem in horum mentionem incidi), quod eadem ☾, per directionem in signorum consequentia æquatoriam, eundem radium □ ♄ni in 8 et funestâ domo assecuta sit, anno ejus labente 54, in quo cum idem laudatissimus Princeps versaretur, ex Febre Hecticâ, et diutinâ quadam ægritudine vitam cum morte commutavit, ingenti cum Patriæ et subditorum, tum quoque Peregrinorum luctu. Quemadmodum etiam valde illi instare periculosum tempus, quod evidenti effectu non careret, a nobis longe antea annotatum erat, ut testari possunt fide digni ex meis amicis nonnulli, qui hæc secreto prius legerunt, et postea eventum adeo exactum admirati sunt.

Ut vero constet, quidnam tunc temporis hac de re prænotaram, apponam ea ipsa verba, quæ multo tempore prius in nostro quodam Astrologico volumine propria manu consignata erant, quæ (Postquam directio ☾ |ad □ ♄ peculiari quadam mea mensuratione, ab ipsâ experientiâ deducta, numeris consignata est) sic habent: Provenit itaque ☾ ad □ ♄, anno ætatis 53 completo, hoc est ante medium anni 1588, et contingit hæc directio in medio terminorum ♄, sequitur △ ♂ brevis, habens naturam □, et mox etiam □ ♃ longus, habens naturam △. Aspexit vero ♄ ☾ ab initio per △ partilem. Unde hic □ non carebit evidenti effectu. Notandum insuper, quod Cometa anni 1585 in Octobri et Novembri visus, transierit Eclipticam in 27° 38′ ♈, pene in hoc ipso directionis loco, sed incepit is ante in 7° ♈. Verum effectus hujus Cometæ vix poterint se eousque extendere. Sed majus periculum ☾ Eclipsis in principio Martij Anno 1588 in 23° ♍ juxta oppositum loci Lunæ geneseos, et prope ipsum Ascendens portendit. Contigit vero ea in 8 domo, quam Morti tribuunt Astrologi. In margine vero sic postea annotavi: Obijt anno 88 die 4 Aprilis anno 53 completo, et insuper mensibus 1O. Potest itaque aliquid desiderari in ☾ et ♄. Hæc quidem ita præsignaram, quæ nimis vero præsagio eventum sortita sunt.

Quod autem non ipsi Regi, aut alijs quibusvis, hæc prius indicare voluerim, prudentes satis rationes norunt. Neque hæ Astrologiæ iudicationes pro decretis prætorijs promulgandæ sunt, neque etiam satis tutum est, Regibus et Principibus quidpiam aversi, in vitâ et fortunâ, ominari, multorum exemplo, quibus id male cessit, absterrente. Et licet |directio ☉, principalioris aphetæ, circa finem decimæ domus versantis, ad ☌ ♂ in 12 domo constituti, et dominium in octavâ habentis, anno 55 completo, præcesserit, quæ, juxta Astrologorum sententiam, admodum vitæ inimica esse debuit, tamen ea non adeo funesta fuit, siquidem ☉ fortior erat, utpote ad culmen cœli vergens. Et ☿ totius figuræ Almuten, in solio suo exaltatus, admodumque potens, et faustus, locum illum ⚹, et benevolo radio mox subsequente, intuebatur. Nec ♂ ab initio Solem ullo intuitu, aut antisciâ afficiebat. Quod fieri oportet, si evidens aliqua futura sit directionis effectio, uti ab ipsâ experientiâ edocti sumus, et jam antea indicavimus. Circa id nihilominus tempus male habuit idem Serenissimus Rex, imo et Rumore quodam, per plurimas Regiones, etiam longe dissitas, sparso, diem obijsse dicebatur, veluti ipsemet inaudierat, et mihi, cum, tunc temporis vocatus, illi in Cimbriâ præsens adessem, inter alia retulit. Hæc obiter hic commemoro, non quod astris omni ex parte ejuscemodi fatales eventus attribuam. Scio enim, Dei benignitate, quatenus illis quidpiam assignandum sit, quatenus vero non. Sed saltem, ut eorum cavillationibus, si qui forte fuerint, qui hanc a nobis superius indicatam de Phœbejo quodam Heroë prædictionem nimis stricte acceperunt, obviem, atque, quâ in parte dubitatio et obscuritas latuerit, pandam.

|Sic quoque anno 1566, cum Rostochij in adolescentiâ aliquando morarer, publice affigi curavi, cælato tamen nostro certis de causis nomine, in descriptione Eclipsis Lunaris, versibus Heroicis propositâ, inter alia significata, Solimannum Turcarum Imperatorem eo anno vitâ excessurum, idque hoc hemistichio, postquam illum Orientis Dominum, seu potius Tyrannum appellassem:

Et erit tibi lethifer annus.

Quod testari adhuc poterint, qui tunc temporis hæc Rostochij in solenni Collegij loco exposita legerunt, quorum plerique adhuc sunt superstites. Et cum quidam præcipui nominis vir, Astronomiæ quidem favens, sed Astrologiæ minus deditus, Theologiæ potius in Academijs usitatæ professor, cui etiam, quæ hinc inde in varijs terræ regionibus eveniebant, sæpenumero per literas significabantur, hæc vel legisset, vel ab alijs inaudivisset, atque aliquot post septimanis rumor delatus esset, eundem Solimannum diem obijsse, subridendo dixisse ferebatur, quod ego quidem recte prædixerim, Solimannum eo anno moriturum: id tamen potius conjecturâ aliquâ, quam ex eâ Eclipsi, siquidem ille pauculis septimanis, antequam Eclipsis contigit, fatis concesserat, neque effectus prior poterat esse suâ caussâ.

Hæc quidem ab illo satis probabiliter afferebantur, sed cum is ignoraret, me non ex Eclipsi hac prædictionem illam desumpsisse, sed potius |ex directione ☉ aphetæ, circa cœli meditullium existentis in Genethliacâ constitutione Solimanni, quæ erat cum idem Solimannus nasceretur, ad corpus ♂ anarethæ, prognosticasse, non potuit aliter, quam fecit, de his judicium proferre.

Nec tamen hæc ideo recenseo, quod talibus vaticinijs, ex Astrologiâ petitis, nimium tribui velim, aut quod me in his vatem profitear, vel deprædicem: sed solummodo, ut ostendam, quomodo fieri possit, quod Astrologi, utut sæpenumero hallucinari eos contingat, subinde tamen veriora prædicent, quam a vulgo, vel æmulis eorum discerni queat.