by Brahe, T. (1598)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1927)  

|| ANTE STELLAS RESTITUTAS.

HOS quoque Stelliferos capias, RUDOLPHE, labores,
Quos operosa diu noxque diesque dedit:
Debuerant equidem, quibus orti fulgere in oris,
Et jubar hinc imos spargere ad antipodas:
Ni Superis aliter visum, qui fata gubernant,
VRANIÆque aliter, quæ sua sacra fovet,
Nescia contemni, fraudari, odia invida, noxas,
Censurasque rudes, sorditiemque pati:
Plurima quæque alias fanda atque infanda tulisset,
Regna nisi mallet nunc peregrina sequi,
Nec peregrina tamen: Cœlum tota undique tellus
Suspicit, Æthereis invigilatque vijs.
Prosperiora igitur Cœlestia Numina spondent:
Tanta nec ingratis sunt peritura locis.