by Brahe, T. (1600)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1923)  

|DE OBLIQUITATE ECLIPTICÆ. (1600)

|EXCERPTA EX QUODAM LIBRO MANUSCRIPTO EX VETERI COLLEGIO PRAGENSI A M. BACCHATIO TYCHONI COMMUNICATO.

ITEM anno Domini 1416 in principio ♋ maxima ejus elevatio meridiana per quadrantem ferreum et allidadas Ptolomei, similiter et quadricubicas, quæsita, inventa est per utrumque instrumentum prædictorum 63° 26′ super horizontem Pragensem, singulariter tamen ad domum collegij Caroli Vniversitatis studij Pragensis. Et hæc est correctior omnium aliarum prius per me factarum.

Habet Doctor Syndel Bohemus natione, peritus astronomus. Item eodem anno Domini 1416,14 die Septembris in die S. Crucis altitudo capitis Arietis 39° 54′ 38″ et poli elevatio 50° 5′ 22″.

|CONSIDERATIO SEQUENTIS OBSERVATIONIS QUÆ 2′ HABITA EST PRAGÆ ANNO 1416 A SYNDELIO.

Solstitialem Solis altitudinem ponit63°26′0″
Adde parallaxin in hac alt.119
Altitudo iusta632720

Cum ait, in die S. Crucis, altitudo Capitis Arietis 39. 54. 38 et hujus complementum assumit pro altitudine polj, patet quod calculum æquinoctij ex tabulis Alphonsinis deduxerit, quæ dant illud ante ejus diej meridiem. Si enim ponas Pragam Toledo orientaliorem H. 1° M. 48′, colliges locum Solis in horizonte Pragensi ad meridiem 14 Sept. anno 1601 in 0° 3′ 50″ ♎, cujus declinatio 1′ 32″. Observavit ergo altitudinem meridianam vt prius etiam in solstitio. Cum autem præsupposuisset, Solem in 3. 50 ♎ versarj, cujus declinatio est 1′ 32″, tanto scilicet minor altitudo Solis meridiana altitudine æquatoris, addidit hanc declinationem ad altitudinem observatam pro altitudine æquatoris, quam ac appellat altitudinem Capitis Arietis, hoc est punctj Arietis et Libræ. Hanc fuisse mentem observatoris ex secundis allegatis colligitur, quæ in quadricubitalj instrumento nequeunt discernj, itaque per calculum accessisse censerj debent. Subtrahe ergo declinationem iterum quam ipse addidit

395438
132

restat 39 53 6. Si paulo aliam usurpavit meridianorum differentiam declinationemque Eclipticæ Ptolemaicam, habuit |declinationem Solis 1′ 38″ præcise, itaque observasset 39° 53′ altitudinem, quod ita ipsum in instrumento invenisse plane nihil dubito. Adde parallaxin hujus altitudinis 2′ 18″. Habes altitudinem illius diej meridianam 39° 55′ 18″ veram. Iam ex calculo Tychonis collige Solis motum ad illum diem in O. 1. O ♎, differentia meridianorum nullius est momenti, declinationi 24″ addenda, vt sit æquatoris alt. 39. 55. 42, Polj 50° 4′ 18″, declinatio Eclipticæ 23. 31. 38, quæ utraque hodieque post 200 annos eadem inveniuntur. Prophatius Iudæus 100 annis ante eandem prodidit obliquitatem. Regiomontanus et Waltherus ex observatis suis bene adhibitis post 100 annos itidem eandem.