by Brahe, T. (1599)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1927)  

||DANIA AD TYCHONEM BRAHEUM SUUM ALUMNUM.

SI labor et virtus, meriti si gratia Celsi
Pondus habere queant, non te Braheia proles
Ora Bohemorum nostro cum lare teneret.
Quo recti favor et constantia cessit avita?
At quia sic non æqua mihique tibique tulêre
Fata, vel illorum potius qui fata gubernant
Publica, nullus amor doctrinæ, quosque fatigat
Livor iners et opes glomerandi sacra cupido,
Esto animo forti, velut es: fert omnia Virtus
Intrepide, nec dura timet, quia nescia frangi.
Tandem tempus erit, quo cæcutijsse pudebit
Nostrates, quos culpa manet, vel nunc pudet ultro,
Dissimulent quamvis taciti cælentque dolorem.
Nam magnis errare viris non competit, imo
Errori facilem nôrunt inducere fucum.
|Jura illis, qui jura regunt, sunt ludicra jura,
Unde Polos repetens terras Astræa reliquit.
Quin tua (crede mihi) tandem bona causa patescens
Clara triumphabit nullis obnoxia technis.