by Brahe, T. (1586)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1922)  
previous

||DE CRINITA STELLA NON CAUDATA QUÆ ANNO 1585 ANTECEDENTE MENSE OCTOBRI ET NOUEMBRI APPARUIT.

|DIE 18 Octobris, qua nocte eam primum hîc conspeximus, fuit circa horam primam post mediam noctem sequentem ipsius longitudo in 19 44 ♈, latitudo vero 3p 26′ Meridionalis, et declinatio ab Æquatore 4 34 Borea, Ascensio vero recta 19 31.

(Inferendum quod Cometa hic inceperit in principio ♈, in quo iam nouum Trigonorum exordium incoatur non longe ab ☌ Maxima ♄ni et ♃).

Sequenti die non erat hîc serenum, verum die 20 eadem hora prima post mediam noctem subsequentem, 13 a Meridie elapsis horis, erat longitudo in 23 56 ♈, latitudo 1 39 Merid., declinatio 7 47 B., Asc. recta 22 46.

Die 22 rursus 13 horis a Meridie et a media nocte sequente hora vna fuit longitudo in 27 31½ ♈, et latitudo 0p 4½ Meridionalis, Ascensio recta 25 34, declinatio 10g 34′.

Deinde ab hoc die vsque in 4 Nouembris nulla fuit constans et oportuna serenitas, nubibus densisque obscuritatibus, imbribus et pæne assiduis tempestatibus cœli siderumque aspectum intercludentibus, Luna etiam ipsa suo lumine, si quando momentanea interueniebat serenitas, Cometulæ ob exilitatem alias difficulter apparentis conspectum nullatenus admittente. Verum hoc die 4, quoniam aliqualis restituta est sere|[nitas,......]ret, nubibus ab occidentali vento acriter impulsis et subinde recurrentibus, obseruaui nihilominus hac nocte locum et situm Cometæ, qui ob tenuitatem maiorem difficilius quam antea apparebat, et inter alias obseruationes deprehendi, quod circa horam 11 P. M. fuerit longitudo Cometæ in 13g 22 ♉, lat. 6 21½ B., fuitque Asc. recta 38 50, Declinatio 21 57 borea.

Die 5 circa mediam noctem sequentem fuit longitudo 14 II ♉, lat. 6 38 [B.], declinatio 22 28 B., Asc. R. 39 35.

Die 6 circa mediam noctem obseruabatur eiusdem long. 14 57 ♉, lat. 6 [58 B.], Ascensio recta 40 15, Decl. 23 2 [B].

Die 7 H. 8⅓ long. Cometæ 15 37½ ♉, lat. 7 8 B., Ascensio recta 40 53, Decl. 23 2[3 B].

Die 9 H. 9 long. 16 59 ♉, lat.7 31 B., Ascensio recta 42 10, Decl. 24 9 [B].

Die 12, quo die vltimo per instrumenta Cometam obseruare licuit, fuit H. 9 P. M. ipsius longitudo 18 46 ♉, latitudo 8 7 borea, Asc. recta |43 5[0], et Declinatio 25 15 borea, at post hunc diem per exiguum illud temporis, quo durauit, tam exilis erat, vt per instrumentorum pinnacidia sensui visuali sese non ingere[ret]. |Conspectus est quidem tenui quodam vestigio adhuc Cometes tam 14 Nouembris quam 15 nocturno tempore, quando dispersis nubibus aliqua contingebat serenitas. Verum tam tenuis et exilis erat, vt vix acutissime intuenti solis oculis conspici potuerit, nedum vt per instrumenta eius situs adamussim capi potuerit. Post diem vero 15 Nouembris non est vlterius a nobis conspectus.

Incepit itaque Cometæ motus ratione orbis siderei circa linum Piscium et pertransiuit constellationem ♈ vsque in septentrionales partes dorsi Tauri, vbi inter Pleiades et caput Algol seu Medusæ conspici desijt (hæc vide accuratius in globo).

Ex his et alijs obseruationibus a me suo tempore vberius manifestandis, colligitur Cometam hunc descripsisse portionem circuli exacte in sphera maximi et proportionabilem habuisse motum, ab initio celeriorem, in fine vero successiue remittentem, inclinasse vero portionem sui circuli ad Eclipticam p... M... et eundem transiuisse in p..., ad Æquatorem vero inclinasse portionem circuli sui motus p... M... et eundem transiuisse ...

Fuit etiam hic Cometa plane cœlestis et nullatenus infra Lunam in elementari orbe genitus, vt hactenus maxima pars philosophantium de Cometis ratam tulit sententiam, sed longe supra spheram Lunæ, infra tamen orbem Solis generatus est, vt ex alijs certissimis obseruationibus per Parallaxium demonstrationes manifestissimum intelligentibus reddemus. Verum nunc ad significationes astrologicas, quæ maximopere expetuntur, considerationem adhibebimus.

| DE SIGNIFICATIONIBUS HUIUS COMETÆ IN HÆC INFERIORA CONIECTURÆ ASTROLOGICÆ.

  • I. Quid significet et quantum.
  • II. Quibus regionibus, populis et indiuiduis.
  • III. Quando incipient effectus et quamdiu durabunt.

I. QUID ET QUANTUM SIGNIFICET HIC COMETA.

Primum generaliter de natura et effectu huius Cometæ iudicando ex ipsius colore et forma, quia is erat admodum obscurus et nebulosus, similis nebuloso gyro ♋, significat eadem pene quæ illæ nebulosæ stellæ, quas Ptolomæus suffocantes, terras quatientes et caliginem offundentes vocat, igitur obscuram, inamœnam, nebulosam, frigidam, vitiosam et insalubrem aëris constitutionem significat, morbosque varios populariter grassantes, inprimis pestem late serpentem et quamplurimos |mortalium sua virulentia inficientem suffocantemque; talem enim habent naturam istæ nebulosæ stellæ, cui hic Cometes erat quam simillimus. Experimento erat annus 63, quo coniunctio magna superiorum Planetarum in fine Cancri et principio Leonis iuxta hunc nebulosum ♋ gyrum extitit, et pestis quasi |vniuersalis tribus proxime sequentibus annis vniuersam Europam infestauit innumeraque hominum milia absorbsit. Significationem vero maleuolam huius Crinitæ ab ipsa forma et lumine sumtam plurimum intendit, non saltem quod Saturninis fixis stellis in lino Piscis Meridionali constitutis in prima sui fulsione insinuetur, sed multo euidentius quod ipsa Saturni stella huic in prima sui apparitione corporaliter permixta [erat]. Erat autem ipse Cometa Saturno ob luminis tenebrositatem et fuscam pallidamque apparentiam inprimis assimilanda. Ipse vero Saturnus tunc admodum male constituebatur, vtpote in ♈ suo casu, eratque insuper retrogradus et occidentalis, igitur plurimum de sua natura Cometæ huius virulentiam intendit et diuturnam lateque et tacite serpentem mortalitatem, tum ex peste alijsque contagiosis morbis ex corruptione aëris et cæterorum elementorum originem ducentem, tum etiam ex alijs nouis et inusitatis morborum generibus, partim cronicis, partim etiam acutis, præsertim ex ijs, quæ caput, pectus et splenem infestare poterint, significatque morbos ex atra bile originem ducentes plurimum grassaturos et febres quartanas diuturnas et periculosas populariter in magno vigore futuras; erunt etiam catarri, apoplexiæ frequentes et caduci, lepra melancolicasque ægritudines varij generis.

|Id vero, quod modo diximus, magnam et late serpentem mortalitatem per hunc Cometen portendi, plurimum comprobat eius positus in domo octaua, quam Morti ascripserunt Astrologi, idque eo tempore, quo Ecclipticam viam solarem motu suo apparenti pertransiuit, id quod fiebat die 22 Octobris H. 14 M. 40 P. M. in tali cœli constitutione (pone hîc figuram transitus per Eclipticam).

Nota quia hic Cometes per se naturam ♄ni æmulatur ipsique coniungitur partiliter ab initio et insuper in domicilio ♂ exest, itaque cum vtroque malefico participat et ob id omnia genera malorum tam Saturnia quam Martialia portendere videtur.

Malum vero a Saturni infesto lumine augeri, ipsius præsentia cum Cometa in dicta octaua domo plurimum astipulatur, quod et applicatio Cometæ ad caudam Draconis de natura maleficarum stellarum non mediocriter intendit. Præterea cum circa locum æquinoctialem inceperit hic Cometes et Saturniam naturam præseferat, videtur fructibus et rebus e terra nascentibus, quæ victui hominum et animalium cæterorum competunt, multum detrimenti ex inordinata aëris constitutione, in quibusdam etiam locis a locustis et tineis damna porten|dere. Vnde fames et anonæ caritas multis in locis vigebit. Portenduntur etiam quibusdam in locis per hunc Cometam terræmotus magnam stragem inferentes, eo quod is Saturni fuerit naturæ et ipsi Saturno corporaliter initio permixta, et quod signum ♉ pertransiuerit. |Inundationes etiam maris et fluuiorum varijs in locis vna portendit, quæ hominibus, domibus et pecoribus plurimum detrimenti inferet, idque eam præsertim ob causam, quod in constellatione Piscium inceperit hic Cometes iuxta stellas in lino meridionali Piscium de natura Saturni, et quia ipse Cometa suo colore aquei elementi naturam plurimum repræsentare videbatur. Vnde etiam plures humiditates et imbres nociuæque pluuiæ significari verisimile est, non considerato, quod omnes asseuerent Cometas generaliter et comuniter siccitates et squallores parere, nisi quatenus quod in ♈ signo exarsam interdum ignei elementi exuberantiam producat, nimio calore et siccitate intempestiue omnia corrumpendo, quod tamen non ita facile dixerim hinc Cometam timere, cum per se igneam aliquam naturam non repræsentarit et stellæ Saturni multis modis fuerit conformis. Inprimis vero maximas tempestates ventorum portendit hic Cometes, idque præsertim ex ijs, quæ Orienti et Meridiej interiacent, qui magnam stragem terra marique daturi sint, id quod euidentissime in ipsa duratione Cometæ |comprobauit applicatio ☾ ad ipsum Cometæ locum die 26 Octobris, quo tanta et tam vehemens tempestas ventorum erat, flante intensissime Noto et deinde Libanoto, vt plurimis aliquot præteritis annis talis in hominum memoria non [ex]titerit, quæ plurimum damni terra marique late dedit. Sic etiam verisimile est hunc Cometam generali sua significatione maximas et damnosas ventorum tempestates subinde excitaturum, siquidem vis eius ex Lunæ applicatione, quæ intermedia est cœlestium et elementarium vicissitudinum, tunc sese euidenter manifestauit. Erunt tamen effectus huius Cometæ etiam aliqua ex parte Martiales, quia Mars signo dominatur, in quo incepit, et is in Nouilunio cum corde ♏, stella virulenta naturæ propriæ Cometis, Cometam trino aspectu intuebatur, quare |non deerit Mortalitas per bella et morbos acutos Martiales, sed quia Saturnia natura præualet, omnia erunt dolosa, fraudulenta et technis ac proditione potius peragentur quam aperto Marte, graueque et clancularium inter homines odium portenditur. Quia vero Cometæ motus est ab Occasu in Ortum, quantum ad bellum attinet, potius ab externo hoste vt Turcis vel Mauritanis Europam infestantibus, vel quod occidentaliores et meridionaliores populi septentrionalioribus et orientalioribus discrimen et damnum sint allaturi. Eleuatio autem Cometæ supra Saturnum efficit infirmitates, quas producit magnas et fortes et quæ ægre medelam vel tarde admittant. Eleuatio etiam ipsius supra ☋ Draconis fructibus arborum jacturam minatur. Videtur |etiam hic Cometa seditiones populi et vulgi in diuersis locis aduersus magistratum excita[tu]rus, quæ tamen in se ipsæ soluentur, nec validum effectum obtinebunt, sed erit horum conditio lugubris et afflictionibus plena. Portendit insuper pecudum et armentorum interitum tam maiorum, quam minorum, ex varijs et nouis morbis per contagionem peruenientibus. |Atque hæc fere sunt, quæ in genere astrologorum placita perscrutanti mihi significare videtur [hic] Cometes; particulares prædictiones si quis ab arte hac postulauerit, prius superstitionum et vanitatum scopulos incurret, quam quod veritatis metam assequetur.

DE QUANTITATE ET MODO EFFECTUUM.

Omnia pene illa, quæ Cometa hic significare videtur, erunt non vsque adeo vehementia et magna, eo quod admodum exilis, rarus obscurusque fuerit hic Cometes, sed potius tacite et latenter serpent ab vno loco in alium, ab vno indiuiduo in alium, ita vt non subito et valde apparenter damnum inferet, sed potius sensim et latenter, quod non vsque adeo euidenter appareat, sed tamen longo et lato tractu non mediocriter furtim noceat. Videtur enim malum per Cometam indicatum futurum latum et diuturnum, eo quod iuxta Æquatorem per cœli medium ductum incæperit et Zodiacum, omnium Planetarum viam, suo motu pertransiuerit, imo fere semper intra Zodiaci limites sese continuerit et plus integro mense perdurarit.

Colligi enim potest ab omnibus historijs de Cometarum apparitione et effectu nobis quicquam certi indicantibus, multo grauiores, euidentiores et diuturniores effectus fuisse Cometarum, qui rubicundo lumine incandescere videbantur, quam qui albi et subpallidi conspecti sunt.

|II. QUIBUS REGIONIBUS ET POPULIS HIC COMETES PRINCIPALITER SUA DECRETA PORTENDAT.

Generaliter id iuxta Astrologorum præcipuorum decreta considerando, erunt effectus huius Cometæ in ijs regionibus, quæ signo Arietis correspondent, in quo Cometa hic primum exarsit, et in quo in maximo vigore extitit, præterea in ijs regionibus et populis, quæ Saturno præ cæteris Planetis assimilantur.

Tribuit autem Ptolomæus ♈ signo Britanniam totam, quam nos Angliam et Scotiam discriminatim appellamus, Galliæ partem, Longobardiam, Germaniam et Vngariam. Recentiores addunt Poloniam minorem et Burgundiæ ducatum, Silesiam et Sueuiam. De cæteris, quæ Arieti tribuuntur in Asia et Africa positis regionibus, non opus est hîc commemora[re], siquidem extra nostram notitiam sunt parumque ad nos faciunt, quamuis et hæ ipsæ regiones, quæ a Ptolomæo et alijs ♈ tribuuntur et nobis notæ sunt, non vsque adeo rei certitudinem demon|strant, an exquisite his autoribus citra euidentem aliquam experientiam standum siet.|Id tamen constat, quod Cometes anno 1533 in ♈ conspectus, quamuis ad septentrion[al]es partes situs is fuerit, multas turbas in Germania excitarit et in Britannia religionem mutauerit dissidiumque diuturnum effecerit. Saturno attribuitur primum clima ab Astrologis, quod per remotissimam Indiam et Americam ducitur, parumque ad nos facit, inter homines vero Mauritanij et Iudæi. Recentiores addunt Bauariam, Saxoniam et insuper aliquam Italiæ partem totamque Hispaniam. Verum de his nullam ratam licet pronunciare sententiam, siquidem hæc res nulla satis comprobata nititur experientia.

Mea quidem sententia effectus huius Cometæ vigebunt potissimum in ijs terræ tractibus, in quibus ille tempore Nouilunij proxime coincidentis et Plenilunij tempore durationis intercæpti in angulo cardinalis motu primi mobilis extitit, id quod potissimum euenit in ijs locis, quæ longitudinem meridianorum habent a 25 partibus vsque in 40, sub quo tractu |potissima Europæ pars continetur, inprimis vero tota Italia, orientalis pars Galliæ, tota Germania, tam inferior quam superior, tota Dania, Noruegia et Suecia. Nam in hoc toto tractu Cometa erat in angulo Medij Cœli tempore Nouilunij coincidentis et in angulo Imi Cœli tam in Plenilunio concurrente quam in Nouilunio vltimo, quod circa tempora finis et euanescentiæ Cometæ accidebat. Tempore vero transitus per Eclipticam habuerunt Cometam cum ♄no in VIIIa domo, loco a vita et valetudine alienissimo. Quapropter per hunc tractum Cometæ effectus potissimum sæuituros autumo, ita vt malum ab australioribus oris vt ab Italia et Gallia in Germaniam sit transiturum, hinc vero in Daniam et Sueciam indeque in Noruegiam, ita vt semper ab australioribus et occidentalioribus oris in septentrionaliores et orientaliores sit progressurum.

Inprimis vero toti Germaniæ videtur hic funestus esse Cometa, tum propter angularem situm, tum propter ♈ signum, quod principaliter Germaniæ præesse omnes volunt Astrologi. Sed verendum est, ne in vicinam Angliam ob Arietinam significationem malum sese extendat, tum etiam |in alias Germaniæ adhærentes regiones.

Inter homines vero in his regionibus maxime obnoxij erunt his generalioribus malis per hunc Cometam significatis, qui aliquem consensum in genetliaca constitutione quoad loca aphetica cum signo ♈, prima præsertim ipsius decuria, in quo primum effulsit Cometa, aliquam conformitatem obtinent. De natura vero ipsius Cometæ, quam stellæ Saturni, cui etiam ab initio, vt supra dixi, partiliter iungebatur, plurimum assimilauit, videntur inprimis homines Saturnini, melancolici, senes, inprimis vero obscurum vulgus et agricolæ indicari, adeo vt vel hi grauiter affligentur siue per morbos vel alias res externas vel |etiam magistratui multum facescent negotij. Serpet vero ita clanculum, vt superius dixi, virus huius Cometæ inter homines, præsertim obscuriores et vilioris conditionis imputatos, vt animaduerti sensibiliter non vsque adeo possit, et tamen perseuerantia et lata diffusione plurimum damni insinuat.

|III. QUANDO INCIPIENT EFFECTUS ET QUAMDIU DURABUNT.

Variæ et ambiguæ sunt Astrologorum opiniones de tempore initij et durationis effectuum Cometarum. Nec ita sibi constant, vt aliquid certi liceat hinc concludere, præsertim in re tam rara, quæ paucam et difficilem admittit experientiam. Mea tamen sententia existimo Cometæ huius effectus paulatim quidem per hyemem proxime instantem incepturos, eo quod quasi in opposito Solis oriebatur Cometa, sed tamen euidentiores ipsius effectus et magis durabiles futuro vere, quando Sol Arietem, signum apparitionis Cometæ, ingressus fuerit, tum etiam quia Cometa tempore Nouilunij coincidentis in angulo Medij Cœli erit. Quod si eadem ratione, qua Ptolomæus in eclipsium tempore discernendo vtitur, expenderimus, post quatuor primos menses ab apparitione Cometæ in quatuor proxime sequentes deriuari poterit.

|Sed quantum ad durationem effectuum attinet, ad minimum is integro anno perseuerabit, eo quod Cometa hic per integrum mensem, vnam videlicet Lunæ reuolutionem, conspiciebatur, et quia etiam ab initio, cum circa Æquatorem esset, duodecim horis supra Horizontem commorabatur, videtur pro singulis horis vnus mensis, ideoque totaliter integer annus significari, atque ita vtraque ratione annuum tempus durationis effectuum indicatur. Sin vero, prout aliqui autumant, pro singulis apparitionis diebus mensem integrum in duratione effectuum assumemus, durabit influxus huius Cometæ per 2½ annos, eo quod per 30 ferme dies cœlo fulserit, quantum præ tenuitate Cometæ intueri licuit, sed verisimilius tamen est non multum vltra vnius anni spatium duraturos effectus, eo quod admodum paruus et exilis per se fuerit hic Cometes, nec diuturnas ob id significationes obtinere possit. Si tamen diuturniores erunt effectus vltra annum, erunt in posteriori anno admodum exiles et remissi, ita vt vix animaduerti queant. Intensissimi vero et in maximo vigore erunt mea quidem sententia futuro proximo vere et æstate mox subsequente, deinde paulatim remittent.

|Notandum insuper, quod post medietatem Martij huius instantis anni vsque in medium Aprilis est concursus Planetarum omnium excepto ♃ et fulgida ☾ in signo ♈ circa locum Cometæ, vnde verisimile est tunc et paulo post ipsius virus plurimum intendi atque in vigorem suum extimulari.