by Brahe, T. (1573)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
next

:1r|TYCHONIS BRAHE, DANI DE NOVA ET NVLLIVS ÆVI MEMORIA PRIVS VISA Stella, iam pridem Anno à nato CHRISTO 1572. mense Nouembrj primùm Conspecta, CONTEMPLATO MATHEMATICA.

Cui, præter exactam ECLIPSIS LVNARIS, huius Anni, pragmatian, Et elegantem in VRANIAM Elegiam, EPISTOLA quoque DEDICATORIA accessit: in qua, nova et erudita conscribendi DIARIA METHEOROLOGICA Methodus, vtriusque Astrologiæ Studiosis, eodem Autore, proponitur: Cuius, ad hunc labentem annum, Exemplar, singulari industria elaboratum conscripsit, quod tamen, multiplicium Schematum exprimendorum, quo totum fermè constat, difficultate, edi, hac vice, temporis angustia non patiebatur.

HAFNIÆ, IMPRESSIT LAVRENTIVS Benedictj. 1573.