by Brahe, T. (1573)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
previous next

:1v|ANTIQVÆ NOBILITATIS
SPLENDORE, ET MULTIPLICI ERUDITIONE, IUUENI CLARO,
TYCHONI BRAHE OTTHONIDJ, DOMINO DE
KNUDSDORP, AMICO OBSERUANDO

DVCERE præclarum claris maioribus ortum,
Non est præcipuus Nobilitatis honos:
Hoc, aliunde tuis accedit honoribus, altum
Virtutis culmen quisquis adire paras.
Ast Mentem radijs Virtutum tingere sacris,
Est proprium veræ Nobilitatis opus.
Macte animo, Tycho, veteris quem stemmata Gentis,
Quem solers Animus, commoda bina, beant.
BRAHORVM quid enim , et BILDORVM sanguine claro,
Fert magis antiquum Danica Nobilitas.
His generosa tui generis primordia ducens,
Ingenij superas Nobilitate Genus:
Diuinæ latices hausisti Palladis omnes,
Triuisti studijs tempus et omne bonis.
Ergo age, quid dubitas doctis committere chartis,
Quæ sunt Ingenio scripta profecta tuo?
Crede mihi, cumulus veniet tibi magnus honorum,
Iudicium quando Posteritatis eris.
Tunc tua tolletur multum super æthera Virtus,
Vt vicit reliquas, hæc noua STella, faces.

JOHANNES FRANCISCUS RIPENSIS,
PHILOSOPHIÆ ET MEDICINÆ
DOCTOR.