by Brahe, T. (1573)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
previous next

A1r|DE NOVA ET NVLLIVS ÆVI MEMORIA, A MVNDI EXORDIO PRIVS CONSPECTA STELLA, QUÆ IN FINE ANNJ SUPERIORIS OMNIUM PRIMO APPARUIT.

ANNO præcedente, Mense Nouembrj, die eiusdem vndecimo, vesperi post Solis occasum, cum meo more sidera cœlo sereno contemplarer, nouam quandam et inusitatam, præque alijs admodum conspicuam, iuxta capitis verticem, animaduerti fulgere Stellam: cumque mihi, qui inde fere a pueritia, omnia cœlj sidera perfecte (non enim magna huic scientiæ inest difficultas) cognita haberem, satis euidenter constaret, nullam in eo cœlj loco vnquam antea extitisse, vel minimam, nedum tam conspicuæ claritatis stellam: in tantam rei istius admirationem sum adductus, vt de fide, proprijs oculis adhibenda, dubitare, non puduerit. Cum vero et ab alijs loco monstrato conspici posse animaduertissem, stellam reuera illic apparere, nullum mihi amplius mouebatur dubium. Miraculum sane inter omnia, quæ a mundi exordio, in tota rerum natura extiterunt, aut maximum, aut illi certe æquiparandum, quod in Solaris cursus retentione, Iosuæ precibus impetrata: vel eiusdem obscuratione, tempore Victimæ cœlestis facta, contigisse sacra teA1v|stantur oracula. Omnibus enim Philosophis constat, et res ipsa non obscure declarat, in ætherea cœlestis mundi regione, nullam fierj alterationem generationis vel corruptionis: sed cœlum et quæ in eo continentur ætherea corpora, non augerj, non imminuj, non variari aut numero, aut magnitudine, aut lumine, aut quauis alia ratione : sed semper idem, sibique in omnibus simile, nullis terentibus annis permanere. Testantur insuper omnium artificum, millenis aliquot ab hinc elapsis annis, factæ obseruationes, stellas omnes, eundem numerum, situm, ordinem, motum, et quantitatem, semper retinuisse, qualem nostra etiam ætate, ab ijs quos cœlestium rerum capit delectatio, obseruatione diligentj facta, seruare conspiciuntur. Nec vnquam ab vllo artifice antea obseruatum legimus, nouam aliquam in cœlesti mundo extitisse stellam, nisi a solo Hipparcho, si Plinio adhibenda est fides. Hipparchum enim aliam a reliquis omnibus prius conspectis, sua ætate genitam animaduertisse stellam, autor est Plinius, Naturalis historiæ libro secundo: Cuius verba, cum vt in cœteris, ita et hoc in loco sint illustria et magnifica, non abs re duxi hic annotanda. Idem (inquit) Hipparchus, nunquam satis laudatus, vt quo nemo magis approI.17|bauerit cognationem cum homine siderum, Animasque nostras partem esse cœli, nouam Stellam et aliam æuo suo genitam depræhendit, eiusque motu, qua die fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc sæpius fieret, mouerenturque et eæ, quas putamus affixas. Idemque ausus rem etiam Deo improbam, A2r| annumerare posteris stellas, ac sidera ad normam expangere, organis excogitatis per quæ singularum loca et magnitudines signaret, vt facile ex eo discerni posset, non modo an obirent, nascerenturue, item an crescerent, minuerenturue. Cœlo in hæreditate cunctis relicto, si quispiam qui rationem eam caperet, inuentus esset. Hæc Plinius. Licet vero illa Plinij verba non obscure testentur, Hipparchum veram stellam in ætherea regione, suo æuo genitam depræhendisse, et hac occasione reliquarum omnium loca, instrumentis debitis (quod nullus ante ipsum præstitit) signasse, vt posteri scirent an sæpius hoc fierj posset: tamen non dubitauit interpres Plinij Milichius, illa in Cometæ alicuius apparitionem detorquere, rei potius incredibilitate, et omnium Philosophorum refragante iudicio, quam autoris sententia eo perductus. Quam enim perperam, de Cometa, hunc locum Plinij interpretatus sit, nemo refragabitur, qui penitius citata Plinij verba introspexerit. Et quam quæso absurdum est affirmare Hipparchum, virum in omni scientiarum genere excellentem, præque alijs in Mathematicis summum artificem, non sciuisse melius inter veras æthereæ regionis stellas, et aëris igneum Meteoron, quod Cometam vocant, discernere, quam vt per hanc occasionem omnium affixorum siderum catalogum et situm, diuino potius quam humano labore, posteris relinqueret. Vt taceam, quam ridiculum sit, quod idem Plinij commentator, ex verbis prædictis asserat, Hipparchum per istius Cometæ motum (Cometam enim fuisse hanc stellam opinaA2v|tur) stellarum fixarum situs, et motum, deprehendisse, cum omnium Cometarum cursus sit enormis, instabilis, celer, et vagabundus: stellarum vero in octauo orbe affixarum motus regularis, certus, vniformis, adeoque lentus, vt Vnius hominis ætate vix progredi animaduertantur. Hæc non vllo carpendi studio commemoro. Non enim est candidj et ingenui ingenij, aliorum labores deprauando calumniarj: sed monere saltem volui, ne alij, huius interpretis, viri docti autoritate freti, ad Cometæ alicuius, et non veræ stellæ apparitionem, Plinium detorquerent. Mihi sane dubium non est, Plinium per hæc verba significasse, Hipparchum veram stellam et genuinam in cœlo, suis temporibus primum natam, deprehendisse: Alias enim nec ipse quicquam noui, aut admiratione dignum, de tanto viro retulisset, cum Cometæ crebrius conspiciantur, et a quouis etiam Mathematum imperito animaduertantur. Quæ autem et qualis hæc fuerit, et an rursus euanuerit nec ne, quoniam ex Plinij I.18|verbis colligi non potest, in dubio relinquimus. Nec simile quidpiam, vel ante Hipparchi tempora, vel etiam post, annis iam elapsis mille septingentis, ab vllo artifice (vt dixi) sæpius obseruatum esse legimus, priusquam hac nostra ætate, illa, de qua nunc sermonem instituimus, conspici cœpit. Quod vero illa, neque sit in Elementari et aërea mundi regione apparens igneum aliquod meteoron: sed inter cœlestes orbes locum obtineat, postea demonstrabimus. Apparet itaque quam sit hæc A3r|res inusitata, quam admiranda, quam denique omnibus Philosophis incredibilis, nouam et aliam a prioribus nunc demum in cœlo prodijsse stellam. Nec Theologis, qui alias multa in mundano orbe miraculose contingentia, per diuina mysteria excusare possunt, sufficientes reddere causas eius rej, possibile existimo. Illis enim per Mosis de A3r_2| mundi fabrica historiam, compertum est, Deum autorem Vniuersi, ex quo cœlos et Elementa, cum omnibus suis ornatibus absoluisset, quieuisse ab omni opere, nec vllam postea rerum nouam condidisse speciem. Scio tamen aliquos ex occultiori quadam, et nostro sæculo primum in lucem producta Philosophia asserturos, possibile esse hanc stellam in veteri Iliado (libet enim eorum vocabulis vti) hactenus latitasse, et nunc demum maturatione sui absoluta, mortalibus conspiciendam prodijsse. Etsi vero nunc non disputem de huius nouæ (vt putatur) Philosophiæ certis vel ambiguis fundamentis: et non ignorem, ex illa, multarum in Natura abstrusarum rerum, et a vulgaribus Philosophis vel incognitarum, vel minus recte intellectarum, causas et progressus explicari posse: tamen mihi verosimile esse, vt hoc miraculum ea ratione sufficienter saluetur, vix persuadebitur. Nam si huiusmodi in cœlo (quod illi quartum et igneum Elementum, non dubitant, suis ducti rationibus, appellare) fierent generationes, cur non sæpius tot elapsis seculis, in tanta cœlj vastitate, animaduersum est noua prodire sidera? Et cur illa quæ hactenus apparuA3v|erunt nullam inde a mundi exordio, magnitudinis, luminis, coloris, vel ordinis perpessa sunt alterationem? Id enim in tanto temporis interuallo, et tanta stellarum copia, fieri oportebat, si cœlo eiusmodi competeret generationis et corruptionis necessitas. Taceant igitur omnes Philosophi, seu veteres, seu noui: taceant ipsi quoque Diuinorum Mysteriorum interpretes Theologi: taceant cœlestium corporum contemplatores Mathematici, nec de modo generationis huius stellæ et tanti miraculi excusatione, se aliquid certi constituere posse existiment. Nec est quod aliquis sibi persuadeat, hanc stellam similem esse illi, quæ Magis Orientalibus, cum Saluator mundj nasceretur, apparuit. Illa enim non in cœlo inter reliquas stellas: sed in ima aëris regione, non procul a superficie terræ locum obtinebat. Alias enim nec motu suo, iter, Saluatorem quærentibus, nec quiete, domum in qua inueniretur, ostendisset. Sed cum toto I.19|cœlo circumuoluta, nullum habuisset tam exigui spacij in orbe terreno respectum: cum tota terra, cœlo collata, non habeat sensibus incurrentem magnitudinem. Adde quod illa stella solis Magis ab oriente profectis, vt Dominum adorarent, illique tanquam Regi, Deo, et Hominj, munera, Aurum, Thus, Myrrham offerrent, apparuit: siue quod Deus peculiariter eorum mentes et oculos illustrauerit, vt illi a longinqua et ignota regione venientes, eum agnoscerent, per quem omnia facta sunt, humanam induisse naturam, quem proprij Iudæj, inter quos nascebatur ignoA4r|rabant: siue quod hi sapientes homines, per occultioris et incognitarum rerum indagatricis Magiæ cognitionem, ea viderint et intellexerint, quæ reliquis hominibus, huius scientiæ ignaris, occulta erant: vnde etiam non immerito Magorum appellationem in sacris literis sortitj erant. Sed qualis ea fuerit stella, quæ illis apparuit, non est huius loci scrupulosius indagare, cum ipsis etiam Theologis, ob Magiæ ignorantiam, nihil in hac re certj constet. Sufficit enim demonstrasse hanc nouam et inusitatam stellam, quæ nuper apparuit, nullam habere cognationem cum illa, quæ Magis conspiciebatur: nec posse eius generationis modum saluarj, vel a Theologis, vel a Philosophis, nec ab ipsis etiam Mathematicis. Reliquum igitur est, vt statuamus Dei totius Machinæ mundanæ opificis, admirandum hoc esse Ostentum, præter omnem naturæ ordinem, a seipso in initio constitutum: nunc demum aduesperascenti mundo exhibitum. Diuina enim maiestas liberrime agit, nec vllis obstricta est Naturæ vinculis, sed cum vult, sistit aquam fluuijs et vertit sidera retro.

Hæc potuit Solis currus inhibere volantes,
Cum populi Israël dux Iosue sterneret hostes.
Hæc potuit Solis sine Luna, extinguere lumen,
Cum suus est factus pro nobis victima Gnatus.

Quapropter etsi de hoc nouo et nunc primum nato sidere, aliqua in medium adferre constituerim: tamen de A4v|eius generatione, et quibus rationibus extiterit, me nihil affirmare posse, ingenue fateor: sed solum ea, quæ ad Mathematicam considerationem spectant, excutiam. Dicam enim de eius, quo ad fixas et Zodiacj longitudinem, latitudinemque positu: de ipsius a Terra, centro Vniuersi, remotione: nec non de eiusdem magnitudine, lumine, et colore: quibus etiam de huius stellæ effectibus, ab Astrologia petitas coniecturas subiungam.