by Brahe, T. (1573)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
previous next

D1r|DE EIVSDEM MAGNITUDINE, LVMINE, ET COLORE.

MAGNITUDO stellarum duobus modis ab artificibus consideratur: vno, quo ad visibilem et apparentem diametrum: altero, quo ad veram, quam in ipso cœlo habent quantitatem. Licet enim stellæ nobis admodum conspiciantur exiguæ, et non aliter quam paruæ faces in cœlo lucentes appareant: tamen per ingeniosas Mathematicorum obseruationes compertum est, eas non solum totj terrestri globo æquales esse, sed longe illum sua magnitudine excedere: adeo vt vix aliqua tam exigua in firmamento conspiciatur stella, quin decies octies, ad minimum, terrenam molem exuperet: vt taceam aliquas primum honorem obtinentes, centies quinquies terram magnitudine excedere. Id licet multis incredibile videatur: tamen immensam earum a nobis distantiam considerantj nullum mouebit dubium. Quapropter etsi hæc noua stella, exigua quo ad visum appareat: tamen reuera ingentem habet magnitudinem. Non tamen semper eiusdem apparuit quantitatis. Nam ab initio, mense Nouembrj, quo primum conspici cœpit, non solum omnes stellas fixas, sed ipsos etiam Planetas, et quidem Iouem tum terræ proximum, Venerisque illustre sidus, visibili quantitate exsuperauit: D1v|postea paulatim imminui cœpit, adeo vt mense I.29|Decembri Ioui fere æquaretur: in Ianuario, illo paulo minor, et fixis primj honoris maior, quibus in Februario et Martio æqualis apparuit, conspiceretur. Demum etiam plus imminuta est, adeo vt hoc tempore in initio nimirum Maij, stellas secundi honoris non excedat. Quemadmodum vero quo ad visibilem diametrum hac ratione imminuta est, sic etiam quo ad veram, variatam esse consentaneum est. Ab initio autem quando longe excedebat stellas primæ magnitudinis, incredibilj quantitate totam Terræ molem superabat. Nam si stellæ fixæ primæ magnitudinis, Terram (iuxta Mathematicos) centies quinquies exuperant, et hæc noua tantundem a Terra, quantum illæ (vt supra demonstrauimus) remouetur, maioremque longe obtinuit visibilem diametrum, necessario etiam longe plus centenis vicibus molem, quam Terra et Maria efficiunt, ab initio excessit. Sed progressu temporis imminuta, iam non maior esse poterit ipsa Terra, quam sunt stellæ secundi honoris.

Lumen vero stellæ, conspicitur esse præ ceteris fulgidum et radians: adeo vt ab aliquibus in initio etiam interdiu iuxta meridiej tempus, cœlo nulla aëris densitate offuscato, nonnunquam cerneretur. Scintillat etiam, vt reliquæ stellæ fixæ, et plurimum. Vnde etiam patet eam non esse inter orbes planetarum, sed in sphæra octaua vna cum reliquis fixis (prout supra quoque asseruimus) collocarj. Planetæ enim non scintillant, sed soD2r|lum stellæ fixæ, et inter eas aliquæ magis, aliquæ vero minus: siue quod earum maxima a nobis remotio hoc efficiat per aërem intermedium, vt quidam opinantur, quod tamen non credo: alias enim Saturnus Apogeus, cum proximus est stellis fixis, etiam scintillaret: siue quod fixa sidera super propria centra perpetuo circumgirantur, et inde pro aëris qualitate scintillationem aspectuj immittant, vt potius cum Platonicis statuo.

Quantum vero ad colorem huius stellæ attinet, non semper eundem retinuit, sed ab initio albicans videbatur, et propius Iouiali splendori accessit: progressu autem temporis, lumine coarctato et inspissato, in rutilantem et Martium fulgorem degenerauit: qualis est Aldeboræ, aut illius, quæ in dextro humero Orionis rubescit. Non tamen vsque adeo rutilans fuit, quemadmodum hæc in humero, sed propius ad colorem Aldeboræ accessit. Nunc autem relicto isto Martio rubore, in liuidam transiit albedinem, ita vt hoc mense Maio, quiddam Saturnium et Veneri simile præ se ferat.

Quod autem hæc stella tam magnitudinem quam colorem, vt diximus, sensibiliter mutauerit, id non sufficienter probat, eam in Elementari regione, infra orbem Lunæ collocarj, et peculiarem esse quandam Cometarum speciem, vel aliam quamuis igneam exhalationem. Si enim possibile fuit, nouum aliquod corpus, in ipso æthere generari, I.30|quod de hac stella supra infallibilibus demonstrationibus, contra omnium Philosophorum D2v|sententias et decreta, probauimus: longe minus impossibile et absurdum censebitur, hanc ipsam nouam stellam, aliquam alterationem magnitudinis et coloris admittere. Imo vero, quemadmodum illa aliquando in cœlo, præter communes Naturæ Leges extitit, ita etiam si in eodem aliquando, contra easdem Naturæ Leges conspicj (vt credibile est) desinat, non video, quid priori, hinc magis absurdum consequatur.