by Brahe, T. (1573)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
previous next

ASTROLOGICUM IUDICIUM DE EFFECTIBUS HUIUS NUPER NATÆ STELLÆ

ETSI de effectibus huius stellæ aliquid certj constituere longe superet Astrologiæ metas, et verisimile sit, Deum, maius quippiam per hanc, mundo ostendere, quam beneficio vllius scientiæ Physicæ a quouis mortalium præsciri possit: tamen breues coniecturas ab Astrologiæ fontibus petitas subiungam, quatenus nonnulla huius artis beneficio præsciri possibile est, et mihi cognita pro temporis breui occasione in mentem veniunt: nihil hac in parte derogantes Theologorum, vel aliorum quorumuis sententiæ, nec nostras coniecturas pro Edictis prætoriis aut oraculis vendentes. Verisimile est autem, quemadmodum D3r|huius stellæ miraculum, præ omnibus, quæ a mundj exordio facta sunt, est rarissimum et maximum: sic etiam rarissimos et maximos habituram hanc stellam effectus. Quapropter illam plus ostenti habere iudico, quam vlli superiorum Planetarum congressus, etiam illi, quos vocant maximos: aut vllæ luminarium quantæcumque eclipses: vel vllæ aliæ, quouis modo stellarum in cœlo congressus aut configurationes. Hæc enim omnia, etsi magnas in hunc inferiorem mundum habeant potestates, vt indies veri experiuntur Artifices: tamen, quia crebrius fiunt, et naturali ordine, non tantas habere possibile est significationes, quantas hæc recens nata stella, quæ præter omnem Naturæ ordinem, nunc primum in cœlo extitit, omnesque reliquas fixas, sua magnitudine et luminis fulgore plurimum exuperat. Qui vero et quales futuri fint huius stellæ effectus, admodum difficile est ex Astrologiæ fundamentis indagare. Hæc enim Ars, ex multiplici, et raro fallenti experientia, suas constituit Conclusiones, nec nisi semel, tempore Hipparchi factum esse legimus, quod noua in cœlo prodierit stella. Vnde ab experientia, iudicium hac in re petere, ambiguum peneque impossibile est. Verisimile tamen esse iudico, quod veluti circa Hipparchi tempora, qui floruit iuxta annum mundi 3840, ante Christum I.31|annis fere 125 (quemadmodum ex obseruationibus ab eo factis, et a Ptolomeo citatis colligitur) paulatim post eius stellæ apparitionem, quam obseruauit dictus Hipparchus, mirabiles D3v|contigerunt, tum in populo Dej, tum in vniuerso orbe habitabilj mutationes: ita hisce similiter temporibus, fatales ingruere periodos, non est dubium.

In populo enim Dej, cœpit lux veræ doctrinæ paulatim deficere, et ab ingratis Iudæis negligi atque conculcarj. Exortæ sunt tum, Sectæ illæ tres, Pharisæorum, Essæorum et Saducæorum. Concertabant inter se summj Pontifices, non largitionibus ac ambitione tantum, sed et sanguine atque cæde, pro aris et summo Pontificatu obtinendo, vt ex historia istius Iohannis apparet, qui a fratre, hac de caussa, in ipso templo occisus est. Paulo post, sceptrum etiam amisit Ianna Hyrcanus, vltimus ex tribu et domo Dauid: et secutæ sunt passim horrendæ clades et funestæ lanienæ, ciuiles et externæ, vsque dum gregem suum pusillum, tum temporis in oppido angustum redactum, Dux de Bethlehem ciuitate Iuda inuisit, et oriens ex alto Stella Iacob, de qua Bileam vaticinatus erat, Lux vera toti orbi salutaris, illuxit: quam duce stella, Magi inuenerunt, et sublato postea interstitio, Iudæi pariter atque Gentes micantem conspexerunt.

Circa hæc etiam tempora, in Rebuspub. passim magni cœpere motus. Græcorum Monarchia, crebris bellis, tam externis quam ciuilibus labefactarj, et imperium Romanis indies magis magisque acrescere cœpit, donec imperij fines Orbis in Vrbe forent: sic etiam hanc stellam, quæ nostra ætate prodijt, maximam Reipublicæ mutationem, aliumque imperiorum et regnorum statum sequenD4r|tibus aliquot annis præsignificare iudico: præsertim quia hæc stella incidit in completam ferme periodum omnium Trigonorum totius zodiaci. Nam post annos abhinc decem, congressus superiorum planetarum, præ cæteris maximus, in extremitate Piscium, finem imponet Trigono aqueo, vnaque omnium aliorum circuitum (qui vix octingentis annis absoluitur) claudit, et nouum Trigonorum principium, ab Ariete, in ignea Triplicitate incipiet. Quapropter hæc recens nata stella, cum sequenti Trigonorum nouo exordio plurimum conspirabit, idque eam præsertim ob causam, quia locus stellæ respectu polorum mundi, in initium Arietis incidit, quo etiam in loco nouum Trigonorum exordium (vt dixi) celebrabitur. Quantæ igitur hinc portendantur Imperiorum et Monarchiarum, omniumque statuum per vniuersum orbem, immutationes, huius artis periti facile intelligunt. Quod vero hæc stella, quo ad polos mundi in principium Arietis, locum æquinoctialem, totiusque zodiaci nouum exordium, prope circulum, quem colurum æquinoctiorum vocant, incidat, post varios et graues tumultus variasque omnium rerum in mundo immutationes, nouum quendam et diuersum a prioribus MonI.32|archiarum statum, tum etiam Relligionis et Legum aliam administrationem portendere, ex loci ipsius insita vi et peculiari natura videtur.

Quantum vero ad ipsius stellæ naturam attinet, quoniam ab initio, Iouis amicum lumen æmulabatur, D4v|idcirco in initio etiam suorum effectuum, læta et prospera omnia spondere videtur, rerumque e terra crescentium et vsibus humanis aptarum, vberem promittit copiam: tum etiam animantium salubritatem, et aëris lætam amænitatem, pacemque et concordiam. At quoniam, in medio, in rutilantem Martis feruorem degenerauit, post hæc læta et auspicata initia, subsecuturas minatur ingentes clades et calamitates, quales Martis virulentum sidus, mundo peculiariter influit, vt sunt bella, seditiones, captiuitates et mortes principum, regnorum et vrbium depopulationes, tyrannides, violentiæ, iniuriæ, incendia, homicidia, rapinæ, latrocinia, et his affines calamitates. In aëre vero siccitates, flagrantes æstus, metheora ignita, atque hinc morbi pestiferi, et anhelantj veneno serpentes, atque his similia. In fine vero, ex Saturnia natura, et lucida albedine, portendit angustias, mærores, mortes, carceres, omniaque inauspicata et funesta.

Quia vero momentum, quo hæc stella primum apparuit, sciri non potest, nec ex siderum positu, qui tunc erat, more Astrologorum, iudicium fieri: tentabimus proximum quiddam, ex positu siderum, qui tempore Nouilunij proxime antecedentis stellæ apparitionem extitit: idque exemplo Halj commentatoris Ptolomej, qui idem in Cometa, cuius initium scirj non potuit, factitauit. Sequitur igitur figura cœlj et siderum qualis fuit in Nouilunio diei 5 Nouembris. Nam circa id tempus, E1r|vel non longe ante aut post, stellam primum apparuisse existimo. Nobis enim, vt ab initio testatus sum, primum die 11 Nouembris conspecta est: an vero aliquot prius diebus fulserit, quoniam in nostra Regione dies E1v|illj nubibus obductj, Siderum aspectum prohibebant, apud me incertum est: non tamen vltra biduum vel triduum ad summum prius extitisse opinor.

Illustration: Text:
FigureNouilunium Stellæ apparitioni proximè Coincidens Anno 1572. Nouembris D.5 H.7 M.55.

Dominatorem in hac cœli configuratione constituo Martem. Is enim in loco luminarium Carpentum, in angulo sequente Exaltationem, in Horoscopo insuper et cœli medio cardine Triplicitatem obtinet, et cum ♄ in receptione domicilij, per ⚹ quoque aspectum existens, non longe ab angulo occidentis, qui proxime luminarium coniunctionem sequitur, remouetur: et ipsa stella, cum initio Arietis, eius domicilio et Carpento, Meridianum cœlique culmen attingit. Vnde tot concurrentibus causis, non dubium est, Martem in hac cœlj figura prærogatiuas partes obtinere. Adde quod omnes reliqui Planetæ in ipsius domibus ♈︎ videlicet et ♏︎ reperiantur, excepta sola Venere, quæ in Libra, ipsi, quadrata radiatione associatur: ipse vero Capricornum propriam Exaltationem possidet.

I.33|Cum igitur Mars, admodum potens in Dominio Nouilunij hanc stellam præcedentis, et cum Arcturo stella, de propria natura, admodum impetuosa, in eodem circulo Positionis occidat, non longe a Lunæ nodo, quem caudam Draconis vocant, remotus: plurimum ea significata intendit, quæ supra, ipsam stellam, ex propria natura, quam Mauorti habet affinem, portendere diximus: vtpote tumultus, prælia, hostiles hominum insidias, imperiorum et ciuitatum deuastationes ac depopuE2r|lationes, aërisque intemperiem siccam, et morbos venenatos ac pestiferos, cœteraque his similia mala, quæ Martis feruens stella mortalibus inferre solet. Quia vero Martis dominantis locus, incidit in sextam domum, peculiariter videtur, noua et inusitata morborum genera, et per vniuersas regiones grassantes ægritudines, portendere.

Quantum vero ad ipsius stellæ positum attinet, consideratione dignum est: quod hæc, tempore huius Nouilunij, in ipsum fere verticem I.34|incidit, vnde in medio cœlj et decima domo constituta, peculiarem super imperia, regna, et principatus, horumque administratores, Reges, Duces et Principes, aliosque in sublimi Reipublicæ administratione positos, habet significationem. Cum illis autem præcipue consensum obtinet, quibus ♉︎ signum in quo stella est, vel Aries cum quo culminat, horoscopum mediumue cœlj, aut loca luminarium cum nascerentur, obtinebat.

Regiones vero in quibus huius stellæ effectus maxime sæuient, erunt eæ, quæ ad Boream versus polum arcticum remotæ sunt. Illis enim hæc stella per zenit capitis transit, cum in Meridiano supra polum existit, idque præcise in locis altitudinj polj 62 Graduum subiectis, vt sunt, medium totius Moscouiæ, Liuonia, Finlandia, Suecia, et meridionalis Noruegiæ pars. Verisimile tamen est, effectus, etiam ad circumiacentes regiones se extensuros. Nec immunes erunt hi populi, qui triangulo E2v|terreo subiacent: eo quod longitudo stellæ est in ♉︎ et ♂ dominj Nouilunij præcedentis locus in ♑︎ incidat, quæ ambo signa, de Triangulo terreo sunt. Sed vt vno verbo rem totam dicam: quia huius stellæ locus, respectu polorum mundi, in Arietem cadit, super totam fere Europam significationes extendentur. Peculiariter vero illj homines, ab his communibus calamitatibus, quas stella portendit, corripientur, qui cum nascerentur, in Genethliaca constitutione, horoscopi vel luminarium cum loco huius stellæ, aut eius Dominj Martis, habuere consensum.

Tempus autem effectuum, non in paucos aliquot annos terminabitur: sed in sequentes plurimos producetur, eo quod rarissimum, maximum, et præter omnem Naturæ ordinem, huius stellæ existat miraculum. Tunc vero maxime intendentur significata, quando cum effectibus coniunctionis maximæ superiorum Planetarum, quam dixi post decennium nouum Trigonorum exordium inchoaturam, coniungentur.

Atque hæc, de nouæ illius stellæ effectibus, breuiter et generaliter annotare libuit. Licet autem non ignorem, ex hac ipsa, quamuis vulgari Astrologia, quædam paulo specialius prædici posse: tamen hoc loco tantum præcipua et maxime generalia dicenda iudicaui. In specie enim aliquid certi prædicere velle, nec sapientis nec boni est Astrologi, neque id satis tuto fieri posse arbitror. Intelligentibus huius Astrologiæ secreta, satis E3r|dictum arbitror. Cœteris enim hæc non scribimus, quemadmodum ab initio testatus sum. Tacebo interim ea, quæ e verioribus et secretioribus quibusdam alterius Astrologiæ fontibus, afferri possent. Illa enim paucissimis cognita, et multis forte ob inscitiam odiosa censeretur: imo per se talis ea est, vt nefas sit, eius Mysteria prostituere.

E3v|