by Brahe, T. (1573)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
previous next

H1r| DE ECLIPSI LVNÆ ANNI 1573. MENSE DECEMBRJ.

ETSI qvotidianvs motvs Solis, Lunæ, et cœterorum Planetarum, debitis instrumentis obseruatus, Astronomicæ artis infallibilem non obscure probet certitudinem: tamen maxime euidens et illustre Artis encomium in prædictionibus Eclipsium Solarium et Lunarium conspicitur. Hæc enim ab omnibus, etiam huius Scientiæ imperitis, cerni possunt: et ante plurimos annos prædictæ, non solum tempus indicatum, sed etiam quantitatem obscurationis obseruant. Quamuis nonnunquam fiat, vt calculus Tabularum nonnihil differre ab apparentijs deliquiorum per instrumenta, diligenti facta obseruatione, animaduertatur: id tamen in tam difficili et ardua Scientia veniam meretur. Pauci enim sunt qui hæc studia tractant; pauciores qui recte et debito modo excolunt; vt admirabilius videri possit, totam doctrinam de motibus siderum non prorsus interijsse, quam quod nonnulla apparentijs cœlestibus non exquisite respondeant. Inter omnes autem canones cœlestium motuum, nulli exactius cœlo congruunt, quam Prutenici Erasmi Reinholdi, qui fundamento Copernici innituntur. Alphonsini enim plurimum in motu tam Luminarium quam cœterorum Planetarum, et fixarum etiam Stellarum, ab obseruationibus dissentiunt. Cum itaque hoc anno ingens obscuratio Lunæ, mense Decembri, in Plenilunio diei octaui contingat; non abs re duxi, si totum eius calculum, qualem Tabulæ Prutenicæ exhibent, hîc subiungam; adiectis etiam temporibus Alphonsinæ et Purbachianæ rationis; tum etiam propriæ, quam in motu Luminarium habemus, obseruationis.H1v|

CALCVLVS HVIVS DELIQVIJ LVNARIS EX TABVLIS CŒLESTIUM MOTUUM PRUTENICIS REINHOLDI.

Pro tempore mediæ Oppositionis eiusque motibus medijs.


TEMPUS propositum, ad quod Lunæ Eclipsis indaganda erit, est annorum a Christo nato completorum 1572. cum Mense insuper Nouembri. Respondent autem huic tempori ex tabella æqualium motuum Tempus. Dies 36. Hor: 1. Minu: 56. Sec: 19. Canonion autem reuolutionum proxime maius Plenilunio correspondens, exhibet Dies 44. Horas 7. Min: 6. Secund: 5. a quo, priori sublato, innotescit tempus verum mediæ oppositionis, quod est eiusmodi.


DECEMBRISDi.Ho.Min.Sec.
85946.

I.46|Medij vero motus huic tempori correspondentes, sic se habent.

Dode:Part:M.S.
Simplex præcessionis0272922.
Anomalia simplex521414.
Simplex longitud. ☉7292416.
Anomalia ☉ annua517235.
Anomalia Lunæ7285558.
Simplex latitudo ☾921936.

Media longitudo ☾ a ☉ ad hoc tempus mediæ ☍, explet exquisite semicirculum. Vnde dubium non est hoc tempus rite numeratum esse.

Pro tempore veræ Oppositionis et eius motibus medijs et veris inquirendis.

Tempus veræ Oppositionis innotescit ex collatis prostaphæresibus, orbis Solis absoluta et Lunæ primi Epicycli, quas beneficio iam inuentorum mediorum motuum hoc pacto inquiremus. H2r|

Pro προσταφερ. orbis Solis.

Sex:Par:M.S.
Anomalia simplex251414.
προσταφ. centri add.11318.
Scrupula proportionalia021.
Anomalia ☉ æquata2483623.
προσταφ. orbis subtr.02234.
Excessus sequens0657.
Pars proportionalis02.
προσταφ. orbis abs. sub.002236.

Pro προσταφ. primi Epicycli Lunæ.

Sex:Par:M.S.
Anomalia ☾ æqualis3585558.
προσταφ. 1. epicycli add:42446.

Collatio προσταφ: Solis et Lunæ.

Par:M.S.
προσταφ: orbis ☉ absol: subt:02236.
προσταφ: 1. Epicycli ☾ adden:42446.
Summa vtriusque προσταφ.44722.

Præcedit igitur Sol Lunam in antecedentia signiferi, eo quod ipsius προσταφ. sit ablatiua; idque tanto temporis interuallo, quanto Luna hunc arcum a Sole emetitur. Inuenio autem per Anomaliam ☾ quæ I.47|est 239 fere partium, elongationem fieri in 9 Horis, Part: 4. Minut: 53. Secund: 23. et motum Lunæ insuper horarium a Sole reperio 31. Min: et 40. Sec. At prior elongatio numerum elongationis 9. Hor: non attingit in 6. Min: et Secund: 1. Vnde iuxta dictum Lunæ horarium motum 11. Minuta et 2. Secunda minus nouem horis debentur elongationi respondenti summæ προσταφ. Solis et Lunæ, vt sit vera elongatio in tempore Hor: 8. Minu: 48. Secund: 58. In tanto igitur temporis interuallo præcedit vera oppositio mediam: vnde veræ oppositionis tempus incidit in

D:Η:M:Sec.
7202048.

H2v|Medij autem motus ad hoc tempus veræ ☍ sic se habent.

Sex:Par:M.S.
Simplex præcess. æquinoct.0272922.
Anomalia simplex251414.
Simplex longitu. Solis359233.
Anomalia ☉ annua247122.
Simplex ☾ a Sole2553119.
Anomalia Lunæ35481.
Latitudo Lunæ simplex4272831.

Ex his motibus medijs, lubet indagare veros motus Solis et Lunæ, tempori veræ oppositionis respondentes, hoc pacto:

Pro vero motu Solis.

Sex:Par:M.S.
προσταφ. centri adden:11318.
Scrupula proportionalia021.
Anomalia Solis æquata2481440.
προσταφ. orbis subtra:2317.
Excessus sequens710.
Pars proportionalis02½.
προσταφ. orbis ☉ absol. subt.2319.

Distantia ☉ a prima ♈︎ stella:

Sex:Par:M.S.
3583914.

Pro vero motu Lunæ.

I.48|
Sex:Par:M.S.
Duplata distantia ☾ a ☉551238.
προσταφ. secundi Epicycli subt.22630.
Scrupula proportionalia028.
Anomalia ☾ æquata3514131.
προσταφ. 1. Epicycli adden.4454.
Excessus sequens22543.
Pars proportionalis18.
προσταφ. 1. Epicycli absol. add.462
Distantia ☾ a simp. ☉2593721.
Distantia ☾ a prima ♈︎0583954.

Pro vero motu præcessionis.

Sex:Par:M.S.
Simplex præcess.0272922.
Anomalia præcess. dupl.543227.
Prost, præcess. add.002025.

Vera præcessio Æquinoctij verni.

Sex:Par:M.S.
0274947.

Veri motus ☉ et ☾ ab Æquinoctio.

Sex:Par:M.S.
Locus ☉426291.
Locus ☾1262941.

Præterijt itaque Luna Solis oppositum S. 40, quæ duplicata, auferenda sunt a tempore veræ ☍ Luminarium prius inuento, vt euadat exquisitum tempus oppositionis.

Tempus exquisitum veræ Oppositionis Luminarium.

DECEMBRIS.
DieHoraMinut.Secund:
7201928


Post mediam noctem in Meridiano Monteregij Prussiæ. Loca autem Luminarium emendata ad hoc tempus, sunt talia:

Gra.M.S.
Locus ☉ in Sag.262858.
Locus ☾ in Gem.262858.

Atque hæc omnia iuxta tempus æquale et Astronomicum, quod a vero et apparenti nonnihil differt. Vt igitur tempus hoc reddatur apparens, confero motus compositos simplices Solis, et ascensiones rectas veri loci ☉, quæ huic tempori Plenilunij respondent, cum ijs qui epochi natiuitatis Christi congruebant, idque hoc pacto.

I.49|H3v|Commutatio temporis in apparens et verum.

Motus simplices Solis compositi.Ascensiones loci Solis Rectæ.
P.M.S.P.M.S.
Tempus plenilun.2663155.266959.
Tempo. Christi278216.2795533.
Differentia3482939.3461426.

Collatio differentiarum.

P.M.S.
Differentia æqualium mot.3482938.
Differentia ascensionum3461426.
Excessus differentiarum21512.

Huic excessui differentiarum, competunt M. 9. S. 1. Vnius horæ, addenda tempori oppositionis æquali, vt euadat apparens.

Tempus apparens veri Plenilunij.

D.H.M.Sec.
DECEMBRIS7202829.post mediam noctem:

Siue a meridie, (vt moris est) numerando Horas.

D.H.M.Sec.
882829.

Nunc ad temporis reductionem ad nostrum Meridianum accedamus.

DE TEMPORIS REDVCTIONE AD NOSTRUM MERIDIANUM.

Tempus veræ Oppositionis apparens iam inuentum respondet Meridiano Tabularum Prutenicarum, quem Reinholdus præsupposuit 44. partium, et 15. minut. quod etsi ille silentio præterijt: tamen ex distantia Meridianorum, quam constituit inter Regiomontem et Cracouiam aut Alexandriam, quibus locis Copernicus et Ptolomeus vsi sunt, non obscure patet illum, eam, quam dixi, longitudinem Regiomonti Borussiæ, ad cuius loci Meridianum Tabulas supputauit, attribuisse. Si itaque hoc tempus reducendum erit ad nostrum Meridianum, quem præsuppono 35. H4r|partibus remoueri ab occasu et 9¼. partibus Regiomonte Occidentaliorem; veniunt 37. minuta vnius horæ subtrahenda a tempore apparenti, quod supra inuenimus Meridiano Regiomontano Prussiæ correspondere, vt euadat tempus veri Plenilunij apparens et reductum ad Meridianum distantem ab initio longitudinum, 35. (vt dixi) partibus.

I.50|Tempus exactum veræ oppositionis apparens in longitudine 35. part.

DECEMBRIS.
D.H.M.Sec.
875129.

Hactenus ea, quæ ad cuiusuis Plenilunij veri inquisitionem proprie pertinent, inquisiuimus: nunc ea, quæ ad Eclipticam Luminarium oppositionem solum spectant, aggrediemur.

De Semidiametris ☾ et vmbræ.

Anomalia ☾ æquata232 partium fere.
Semidiameter ☾M. 17S. 10.
Semidiameter vmbræ4725.
Anomalia ☉ æquata168 parti.
Variatio vmbræ subt.S. 54.
Verus vmbræ semidi.M. 46S. 31.
Aggregat. semidi.M. 63S. 41.

Quod Plenilunium hoc sit Eclipticum, et de latitudine ☾ ad medium Eclipsis.

Simplex latitud. ☾ motus est.

Sex.Par.M.S.
4272831.

προσταφ. 1. Epicycli absoluta Ad.

P.M.S.
462.

Verus motus latitudinis ☾.

Sex.Par.M.S.
4313433.

H4r|Vera Lunæ latitudo ad medium deliquij.

M. 8.S. 14. borealis.

Cum igitur latitudo ☾ tempori veræ oppositionis respondens, minor sit aggregato Semidiametrorum Lunæ et vmbræ; patet quod Luna, tempore huius Plenilunij incurrat in vmbram terræ; et propterea deliquium Luminis patietur. Quantum vero in dictam vmbram immergatur, manifestabitur collatis antecedentibus.

De digitis Eclipticis vel magnitudine deliquij ☾.

Min.Se.
Adgregatum semidiamet.6341.
Vera latitudo Lunæ814.
Scrupula reliqua de summa vtriusque semidiamet:5527.
Totus Lunæ diameter3420.

I.51|Digiti Ecliptici.

Dig.M.
1923.

De tempore incidentiæ et moræ dimidiæ.

M.S.
Scrupula veræ latitudi. Lunæ814. boreal.
Aggregatum semidiamet.6341.
Differentia semidiamet.2921.
Scrupula incidentiæ et moræ dimidiæ simul.637.
Scrupula moræ dimidiæ289.
Sola scrupula incidentiæ3458.
Motus Lunæ horarius verus3242.
H.M.S.
Tempus incidentiæ et moræ med. simul15548.
Tempus moræ dimidiæ05139.
Tempus incidentiæ149.

I1r|Pro latitudine Lunæ ad Eclipsis initium et finem.

Mora dimidia supra inuenta est.

H.M.S.
15548.

Huic respondent iuxta verum motum Horarium Solis, qui tunc est

M. 4S. 54.

Sed et scrupula incidentiæ et moræ dimidiæ fuerunt

M. 63.S. 7.

Est itaque verus motus latitudinis Lunæ ad dimidiam durationem Eclipsis

P.M.S.
181.

Verus motus latitudinis ☾ ad initium Eclipsis.

Dod.Par.M.S.
902632.

Verus motus latitudinis ☾ ad finem Eclipsis.

924234.

Vera latitudo ☾ ad initium Eclipsis.

M.S.
219. Borealis.

Vera latitudo Lunæ ad finem Eclipsis.

M.S.
1410. Borealis.

I.52|Atque hactenus ea quæ ad Calculum deliquij Lunaris inquirendum necessaria fuêre inuestigauimus: nunc præcipua quædam ex toto ferê calculo decerptæ, quæ integram eius summam continebunt, breuiter annotabo.

I1v|ECLIPSIS LVNÆ ANNO A NATO CHRISTO 1573. DECEMBRIS DIE OCTAUO.

Η.M.S.
Initium primæ obscurationis55541.
Initium totius obscurationis65950.
Medium totius obscurationis75129in longitudine loci 35. grad.
Finis totius obscurationis8438.
Finis vltimæ obscurationis94717.
Η.M.S.
Tempus incidentiæ149.
Tempus moræ mediæ05139.
Dimidia duratio15548.
Tota duratio35136.
Dig.M.
Digiti Ecliptici.1923.
M.S.
Semidiameter ☾1710.
Semidiameter vmbræ4725.
Aggregatum semidiame.6341.

Latitudo Lunæ.

M.S.
Ad EclipsisInitium219 Sept.
Medium814 Sept.
Finem1410 Sept.

Loca Luminarium.

G.M.
☉ in Sagit.2629.
☾ in Gemi.2629.

I.53|I2r|TYPVS DELIQVII LVNARIS.

Illustration: Text:
Figure

I.54|I.55|DE HVIVS ECLIPSIS CALCVLO EX TABVLIS ALPHONSINIS ET PURBACHIJ.

EXHIBUIMUS totius calculi exactam rationem in hac Eclipsi, qualem Tabulæ Prutenicæ, viri de hac Astronomiæ parte optime meriti Erasmi Reinholdi, exhibent. Sed quia nonnullis magis arridet vetus illa liberalitate Regis Alphonsi constructa Tabularum farrago, nonnullis etiam Purbachiani canones placent, subiungam etiam ex his vtriusque Calculi summam in hac Eclipsis Lunari, tum vt votis omnium satisfiat, tum vt collatis calculis cum apparentijs in cœli, quis eorum veritati proxime accedat, manifestum euadere possit.

ECLIPSIS ☾ EX TABVLIS REGIS ALPHONSI

H.M.
Initium Eclipsis primum710.
Initium totius obscurationis816.
Medium Eclipsis totius90.
Finis totius obscuratio.944.
Finis Eclipsis ultimus1050.
Digiti Ecliptici.
1730.
Tempus incidentiæ.
H.M.
16.
Tempus modæ dim.
044.
M.M.
InitiumSemidiameter ☾17.
Latitudo ☾ad EclipsisMedium11Borealis
Finem16Semidia. vmbræ44.
Locus ☉ in G 27. M 7. Sagit.Locus ☾ G 27. M 7. Gemi.

EX TABVLIS PVRBACHIANIS

H.M.
Initium Eclipsis primum632.
Initium totious obscuratio.739.
Medium Eclipsis totius823.
Finis totius obscuratio.97.
Finis Eclipsis vltimus1014
PunctaEcliptica
1723.
G.M
Locus Solis Sagit.27
Locus Lunæ Gemi.27

DE HVIVS ECLIPSIS TEMPORE IVXTA PROPRIAM MOTVVM ☉ ET ☾ OBSERVATIONEM.

RECENSUI momenta huius deliquij Lunaris iuxta triplicem cœlestium motuum calculum, Prutenicum (qui Copernici hypothesibus fundatur) Alphonsinum, et Purbachianum. Sed quoniam tam ex aliorum quam proprijs observationibus compertum habeam, nullam ex his omnibus motuum secundi mobilis rationem, exquisite apparentijs cœlestibus correspondere, subiungam meam quoque de temporis momento, quo hanc Eclipsin futuram iudico, ex proprijs in motu LumiI.55|narium aliquot præcedentibus annis, petitam sententiam. Veluti singula quoque quarumlibet ☉ et ☾ configurationum in toto Diario assignatarum, ex hac propria motuum ratione emendauimus.


Tempora deliquij ex propria Motuum ratione.

DECEMBRIS die 8.

H.M.
Initium Eclipsis primum615
Initium totius obscurationis720
Medium Eclipsis totius810P. M.In longitudine locorum quæ est 35 partium
Finis totius obscuratio.90
Finis Eclipsis vltimus105
G.M.G.M.
Locus ☉ in2640Sagit.Lunæ in2640Gemi.

Cœtera se habent fere quemadmodum calculus Prutenicus præbuit. Nunc ostendam quomodo explorari possit, an hæc tempora iuxta nostram sententiam sint Apparentijs consona.I3v|

QVA RATIONE MOMENTVM DELIQVII OBSERVANDVM ERIT: ET QUOMODO INNOTESCAT, AN NOSTRA MOTUUM RATIO APPARENTIJS CONGRUATNEC NE.

EXQUISITA momenta deliquiorum, ex Horologiorum sonitu vel clepsydris determinare, impossibile et a Mathematica certitudine alienum esse arbitror. Et licet multæ sint viæ, id aliter et longe exactius certiusque sciendi, tamen nulla est commodior et exquisitior quam per obseruatam Stellæ alicuius, notum locum habentis, altitudinem supra Horizontem, quam habet tempore, quo Luna vmbram ingreditur et ab ea prorsus liberatur: præsertim ex ijs Stellis, quæ tunc temporis non longe ab Horizonte Orientali vel occiduo remouentur, magnamque habent Altitudinem Meridianam. Per datam enim Stellæ hoc pacto altitudinem, beneficio scientiæ triangulorum, ex Sinuum Tabulis, verum temporis momentum indagari potest. Qua autem ratione hæc operatio procedat, nimis longum foret, nec huius loci est, pertractare: sed apud alios, rudiores passim inuenient. Vt tamen facile et certo experiri liceat, an tempora huius deliquij, ex propria motuum ☉ et ☾ ratione assignata, veriora sint reliquis, et propius Harmoniæ motuum cœli accedant, annotabo quarundam præcipuarum fixarum Horizonti vicinarum altitudinem, quam meo iudicio obtinebunt iuxta initium et finem huius deliquij. Medium enim obseruari certo non potest. Has autem Stellarum ab Horizonte remotiones non scrupuI.56|losius quam in ipsis gradibus et eorum semisse, perscrutarilibuit. Maior enim subtilitas hoc in loco otiosa est: tum, quia hæ altitudines solummodo in Latitudine locorum 56. graduum locum habeant; et Stellæ Horizontj vicinæ vix in duobus Minutis temporis, semisse gradus eleuentur: tum etiam, ob Fixarum, exquisite nondum cognita loca; et Instrumentorum quibus altitudines hæ communiter capiuntur vix præcisiorem quam in ipsis gradibus, vel eorum medietate, certitudinem.

I4r|

ALTITUDINES ALIQVOT FIXARVM AD MOMENTA ECLIPSIS IUXTA PROPRIAM MOTUUM RATIONEM.

  • In initio primæ obscurationis Lunæ.
    • Caput Gemi. meridia. eleuatur 13 Grad. ante Meridianum supra Horizontem Orientalem.
    • Caput Gemi. Borealis eodem modo eleuatur 18 Gr.
    • Aquila habet altitudinem pomeridianam, supra Horizontem occidentalem 18 Partium.
    • Lyra supra eundem eleuatur partibus 33½.
  • In initio totius obscurationis.
    • Caput Gemi. merid. habet altitu. 21½ ante merid.
    • Caput Gemi. Septe. habet alti. 26 part. ante meri.
    • Canis minor habet altitud. 3½ ante merid.
    • Sinister pes Orionis habet altitu. 10. ante merid.
    • Vultur volans habet altitud. pomerid. 9 partium.
  • In fine totius obscurationis.
    • Canis minor eleuatur G 17 ante merid.
    • Canis maior 4 part. cum ¾ ante merid.
    • Cor Leonis eleuatur 3½ ante merid.
  • In vltimo fine totius Eclipsis.
    • Cauda Leonis habet altitud. P l½ ante merid.
    • Cor Leonis habet altitud. 12½ ante merid.
    • Lucida Hydræ habet 2 Grad. ante merid.

Hinc, facta altitudinis obseruatione alicuius harum fixarum, tempore debito huius deliquij, periculum fieri potest, vtrum nostra motuum ratio, experientiæ consona sit nec ne. Atque hactenus Astronomicam considerationem huius deliquij absoluimus: nunc Astrologicam aggrediemur.

I.57|I4v|CONSTITUTIO ORBIVM CŒLESTIVM AD TEMPVS MEDII DELIQUIJ LUNARIS ANNJ 1573. DECEMBRIS DIE 8. HOR. 8. MI. 10. P. M.

Illustration: Text:
Figure

I.58|K1r|IVDICIVM ASTROLOGICVM DE EFFECTIBVS HUIUS DELIQUIJ LUNARIS.

QVEMADMODVM inter omnes cœlestium corporum congressus, nulli euidentius oculis incurrunt, quam Solis et Lunæ Eclipticæ copulationes aut diametrationes: Tunc enim clarissima illa mundj Lumina, orbata luce, dirum mortalibus exhibent spectaculum: Ita etiam nullj alij stellarum congressus, vel configurationes euidentiores et certiores producunt effectus, quam Luminarium defectiuæ commixtiones. Quapropter Ptolomeus, Artis huius Monarcha, deliquia inter maxime generales causas eorum, quæ in hoc inferiori orbe fiunt, numerare non dubitauit. Testantur etiam omnium temporum historiæ, eclipses præsertim Solares, aut euidentes et magnas Lunares, nunquam caruisse insigni aliquo euentuum effectu. Quapropter cum hæc Lunæ eclipsis sit admodum tetra et magna (Luna enim tempore medij deliquij, tertia fere parte sui corporis eclipticam attingit) non dubium est effectus etiam ingentes et euidentiores, quam in vulgaribus Lunæ et exiguis obscurationibus, subsequuturos.

Subiungam itaque breues coniecturas de effectibus huius deliquij, ex Ptolomej doctrina (cuius tanquam optimj Artificis vestigia sequi libuit, cum ipsemet raram hac in parte hactenus habuerim experientiam) quam libro secundo Quadripartitj tradidit. Dicam autem, ipsius imitatione, primo, de dominantibus stellis. Deinde Quid portendat eclipsis; Quibus populis et regionibus, et Quando effectus venient.

DE DOMINANTIBVS STELLIS.

PLANETAS gubernatores in hac eclipsi constituo ☿, et aliqua ex parte ♄. Habet enim Mercurius plurimas prærogatiuas in ecliptica cœli figura. Nam in loco deliquij Domicilium et Triplicitatem, ideoque Carpentum obtinet: et exquisite Luna deficiens, in ipsius Antiscia obedientj reperitur, proximeque illius opposito applicat. Adde quod in angulo sequente K1v|deliquium ipsum, Terminum possideat. Saturnum vero consortem in dominio fecimus, eo quod is, locum Mercurij disponat: vnde ille plurimum in Saturniam naturam, cum sit versatilis et Protheo mutabilior, degenerat. Habet etiam ♄ in gradu deliquij Terminum et Triplicitatem; et Luna ab ipsius opposito delapsa, ad ☿ (vt dixi) ☍ defluit.

Inter stellas autem fixas, principem locum in dominio obtinet Propus, quæ est stella in extremitate pedis sinistri Borealioris Gemini. Hæc enim stella, partiliter admodum ipsi loco eclipsis assistit; et eodem I.59|die, erga Solem, habet exortum vespertinum. Etsi autem hæc Stella exigua sit: tamen ob insignes eius vires ab antiquis Astrologis præ cæteris notata, et peculiari nomine donata fuit. Ob vicinitatem enim eclipticæ hanc præ alijs efficaciam sortitam esse verisimile est. Habent etiam Stellæ fixæ, quæ cardinj antecedentj Medio videlicet cœlj assistunt, suas significationes; inter quas Caput Medusæ principem locum habet. At quia non prope accedit ad Meridianj limites, imbecillius est eius dominium. Illæ quoque quæ angulum sequentem obtinent, Horoscopum videlicet, non excludendæ; quales sunt, Sirij lucida in ipsa linea Horizontis reperta, caput Hydræ, et cor Leonis. Atque hæc de Stellis dominantibus.

QVID SIGNIFICET ECLIPSIS.

HÆC eclipsis Lunæ, in extremitate Geminorum domum vndecimam occupans, ob ☿ principale dominium cum participatione ♄, videtur inter homines plurimas fraudes, imposturas, callida consilia, technas, perfidias, et fucatas amicitias excitare: eorumque, qui astutam vapido seruant sub pectore vulpem, miras metamorphoses. Quantum vero ad peculiarem Mercurij significationem attinet, ex Ptolomej sententia, omnia impetuosa significat; latrocinia, furta, piraticas inuasiones: quædam etiam circa Sacrorum ritus, et regios reditus portendit. Imprimis verô ventorum turbulentiam, contrarietatem, et instabilitatem suscitat, siccitatemque aëris efficit: nonnunquam, etiam fulmina et flammantia immittens tonitrua: frugum etiam, et eorum quæ vsibus humanis apta sunt, penuriam portendit; vnde anonæ caritas, fames atque alia similia incommoda sequuntur. Saturnus autemSaturnus autem dispositor ☿, vnaque in dominio consors, exilia, inopias, luctus, mœrores (præsertim quia luna deficiens, domina est duodecimi loci) minatur. In aëre ingens frigus et gelu, nebulositates K2r|obscuritates, inamænitates, nubium densitates, et niuium importunam copiam efficit: in mari vero naufragia, difficiles cursus, et ingentia pericula ominatur.

Insuper, quia Mercurius principalis huius deliquij Almuten, Saturniam (vt dixi) induens naturam, et quadrato Martis ex æquinoctiali et tropico signo læsus, in sexta domo, quæ morbis ab Astrologis deputatur, existit: idcirco varia et periculosa morborum genera minitatur: præsertim vero, ex ijs, quæ vitio pulmonis oriuntur, vt tusses, difficiles anhelationes, Tabes, marcores, et similia. Febrium insuper diuersa et varia genera, atque his conformes ægritudines portendit.

Quæ autem supra dixi de Regijs reditibus aut similibus, ex Ptolomei sententia a Mercurio significarj; ea hanc ob causam maxime roborantur, quod ☿ vnâ sit deliquij et secundæ domus (quæ lucro et his similibus præest) dispositor, et a Marte □ aspectu lædatur.

I.60|Principaliter autem ex hac eclipsi contingente in signo aërio et ventoso, prope stellas fixas in pedibus Geminorum, de natura inprimis Mercurij, ventosas et tempestuosas, præsertim iuxta Propum (vt dixi) Stellam peculiarem super ventos et turbines habentem significationem . Et quia ☿ vnâ deliquij dominus existit, ipsamque deficiente
m Lunam partilj et exquisita Antiscia intuetur, vnâ cum op
posito (cui Luna postmodum applicat) aspectu; iudico, valid
as et crebras ventorum furias summo impetu Mari
a et terras turbantes, excitarj.

Vna Eurus Notusque ruent, creberque procellis,
Africus, et vastos voluent ad littora fluctus.

Mercurij enim Stella (vt Ptolomeus quoque asserit) peculiarem habet supra ventorum impetus et tempestates significationem: sed inconstantiam quandam et varietatem addit, nisi quatenus hoc loco a ♄, in cuius naturam (vt dixi supra) transit, stabilitur et firmior redditur: Impetus tamen auget □ Martis ad illum radius. Adde, quod in omnibus fere angulis figuræ cœlj, tempore medij deliquij reperiantur impetuosa et tempestuosa sydera: in Ascendente, Canis Maioris lucidissima illa simulque impetuosissima: in occasu, Aquila: in Imo autem cœlj cardine, Arcturi sidus tempestuosum; vt nesciam, an plus ad tempestatum et ventorum significationem addi possit.

Hinc quanta incommoda terra marique sequantur, quiuis facile K2v|intelligit: in mari præsertim calamitates crebræ et magnæ, ob naufragia et periculosas nauigationes, idque potissimum ob ☿ in Capricorno constitutionem, portenduntur.

Sæpe suos natos plangent ad littora matres,
Sæpe suos ignes deposcet ab æquore coniunx,
Æquoreusque Pater tantas mirabitur vndas.

Hæc fere sunt, quæ in genere, hæc eclipsis, significare, mihi, Ptolomej vestigijs inhærenti, videtur. In specie autem hac in parte, aliquid prædicere, admodum difficile est, et ab Astrologi cautj munere alienum. Id tamen conclusionis loco monere volo, hæc et alia, quæcunque illa eclipsis producere possit, peculiariter in humanum genus, non in alia animantia sæuitura: præsertim Regibus et Principibus, alijsque in sublimi fastigio mundanæ insolentiæ positis, ominosa esse: idque eam ob causam, quod Luna in Geminis, signo humano et bicorporeo deficit; et vltra citraque deliquij locum, humanæ constellationes reperiuntur, Erichthonij videlicet atque Orionis. Sed de his satis: nunc ad reliqua accedamus.

I.61|QVIBVS REGIONIBVS ET POPVLIS, ECLIPSIS SVA DECRETA PORTENDIT.

REGIONES et terræ tractus, inprimis cum signo ipsius deliquij, Geminis, videlicet, affinitatem habentes, ex parte etiam illæ quæ cum Capricorno signo a domino deliquij occupato, peculiariter effectus huius deliquij experientur. Tribuit autem Ptolomeus signo Geminorum, Hircaniam, Armeniam, Cyrenas, Marmariam, et inferiorem Ægiptum. Recentiores Astrologi addiderunt Sardiniam, Longobardiæ partem, Flandriam, Brabantiam, Virtenbergensem Ducatum. Inter vrbes insigniores vero Geminis attribuerunt, Cordubam, Viterbum, Cesenam, Turinum, Vercellas, Regium, Louanium, Brugas, Londinum, Moguntiam, Kitzingum, Hasfordiam, Bambergam, et Noribergam. Sed de hoc negotio non puto satis certo adhuc constare ipsis Astrologis, propter incognita Regnorum et vrbium initia. Paucissimi etiam reperiuntur, qui ab experientia huius rei certitudinem diligenter inquirunt. Obseruatum tamen est Gemi. signum, supra Noribergam peculiarem habere significationem, quoties congressus Planetarum superiorum, vel eclipses in eo continK3r|gunt. Vnde etiam hæc Eclipsis sine dubio Noribergensibus aliqua minitatur ex suis decretis: forte etiam pestem, ob signi humani significationem, quod deliquium obtinet: et propter Mercurium in sexta a Martis quadrato, cui applicat, læsum. Sed de his omnibus ambiguum quodam modo est iudicium, nisi quatenus crebra experientia stabilitur.

Regna insuper, et oppida illustriora, quorum Reges, Duces, aut quouis modo gubernatores moderni, tempore suæ natiuitatis in cœlj culmine signum defectiuum habuere; hæc etiam, ex Ptolomæj sententia effectibus huius eclipsis obnoxia sunt.

Est quidam Phœbeius Hæros, Ductorem exercitus Olympici, terno excipiens hospitio; vbi Calisto veteris memor proditionis, Oceanj vndas fugiente pede calcitrat, Montesque Imauicj Solem æqualium dierum noctiumque autorem, in ipso Meridie abscondunt: hic, cum primum vitales prodiret in auras, Superum et Inferum legatum, Arcis portæque cœlj custodem et Regem, in ipsa arce, regali Solio, prope hanc cœlj stationem, quam Diana nunc oculos pudibunda abscondens contaminat, considentem, cæterisque imperantem, vidit. Ipsa etiam tunc temporis Cynthia, Oceano Pisces patriis mergente sub vndis, et suimet ipsius nunc incessum semioppositis et toruis aspiciente oculorum radijs. Quapropter, nonnulla, ex decretis huius deliquij, illi, et Populis, ac ciuitatibus eius imperio subditis portenduntur: quæ qualia erunt exitus probabit, si quid habent, vt habent, cœlestia sydera verj.

Illi autem homines, inprimis generalibus calamitatibus, quæ per I.62|hanc Eclipsin portenduntur, obnoxij erunt; qui tempore suæ natiuitatis loca Aphætica partiliter iuxta locum deliquij habuerunt: præsertim si in regionibus et vrbibus morantur, vbi deliquium suos effectus producit. Alias enim generalibus malis per hanc Eclipsin designatis, non subijciuntur, vel in leuius periculum incidunt. Non tamen habent deliquia supra vulgus et priuatos homines tantam significationem (vt ipsemet obseruaui) quantam supra Reges et Principes, aliosque in sublimj Reipublicæ administratione positos: eo quod Luminaria, inter reliquas Stellas, vicem Regum et principum obtineant, et quasi reliquis dominarj, ijsque iura præbere videantur: præsertim vero ☉, cui omnia sidera quasi astricta et subiecta videntur. K3v|

QVANDO INCIPIENT EFFECTVS ET QVAMDIV DVRABUNT.

PTOLOMEUS (quem nobis in diiudicandis huius Eclipsis effectibus potissimum imitandum duximus) per distantiam locj defectiuj ab Horizonte, initium operationum rimatur: per horas vero quibus Luna in vmbra moratur, tempus durationis effectuum pronunciat. Iuxta hanc igitur Ptolomej sententiam, effectus huius Eclipsis post tres menses cum dimidio, a tempore deliquij, idque in Martio Annj sequentis 1574 inchoabuntur. Durabunt autem fere quatuor integris sequentibus mensibus, in medium videlicet Iulij, eiusdem anni 74: eo quod iuxta Prutenicam calculi rationem, tota duratio deliquij, quatuor ferme horas complectitur.

Licet autem, non ignorem plerisque suspectam esse hanc rationem Ptolomaicam, de inquirendo tempore effectuum in Eclipsibus, eo quod non satis firmis videatur fundari rationibus: tamen ab autoritate et sententia Ptolomej, hac quoque in parte mihi non discedendum duxi; quamuis, et ipsemet prius dubitarim hanc rationem non satis firmam et sufficientibus nixam rationibus esse: sed postea, crebra experientia melius institutus, didicj, Ptolomej hac in parte sententiam, veritatj consentire: vt quod de Hippocrate affirmat Galenus, illum, nihil leue et sine profundo intellectu atque arduo consilio scripsisse; id de Ptolomeo etiam Astronomorum Principe, et Regia stirpe Ægyptiaca prognato, verissime dicj possit. Nec in Astrologia, vt in alijs scientijs, ætiologiæ quærendæ sunt: sed saltem experientiæ crebræ et raro fallentj, inhærendum.

Vt autem, euidentius demonstretur, id quod dixi, Ptolomaicam hanc rationem in inquirendis initijs effectuum deliquiorum, veritati atque experientiæ consentire: enumerabo aliquot exempla, quæ maxime sunt illustria inter nostras hac in parte obseruationes. Quod etsi a nostro proposito videatur aliquo modo alienum: tamen non diffido me harum rerum amatoribus rem gratam facturum.

I.63|Anno 1558 die tertia Aprilis facta est Eclipsis Lunæ in 22 gradu Libræ; quæ suos effectus inchoabat Mense Septembrj, eiusdem annj, iuxta hanc Ptolomej rationem. Cumque Carolus Quintus Imperator RomanoK4r|rum Augustissimus, in natalitia constitutione haberet Lunam Aphetam et vitæ significatricem, in Ascendentis fere linea, in quadrato exquisito huius deliquij, in 22 videlicet parte Capricorni; idcirco die 21 Septembris idem Cæsar Carolus diem obijt: quo ipso die, in Meridiano vallis Toletanæ, vbi tunc Cæsar morabatur, hæc Eclipsis ex Ptolomej decretis suos effectus producere cœpit: nec illo anno vllas funestas habuit directiones vllius locj Apheticj ad Anaretas vllos; vt dubium non sit istam Eclipsin eius interitum præsignificasse. Nec reuolutio admodum exitialis erat, si ea quid detrimentj vel bonj adferre possit, quod apud me magnum est dubium, eo quod certum momentum, quo Sol ad locum Radicis reuertitur ita exquisite prout hoc in loco opus est, scirj nequeat, adeo vt calculus sæpenumero in plurimis horis aberret. Sed de his alibj copiosius.

Anno 1558 die 18 Aprilis, extitit Eclipsis Solis in 7 parte Tauri, quæ effectus suos distulit vsque in finem eiusdem annj et sequentis principium ex Ptolomej sententia. Cum igitur Serenissimus Rex Daniæ CHRISTIANVS, piæ memoriæ, eius nominis tertius, in sua genethliaca cœlj constitutione haberet Lunam Aphætam (eo quod ipsa, in nocturna genesi supra terram in vndecimo loco esset) in 7 gradu ♉︎, in eodem exquisite loco, vbi Sol hanc Eclipsin patiebatur: idcirco mense Decembrj in grauissimum et funestum incidens morbum, ipsis Cal. Ianuarij annj sequentis dictus Princeps, re et nomine Christianus, vitam cum morte mutauit, ingentj cum totius Daniæ et adiacentium Regionum luctu. Nec ille eo anno Apheticorum locorum in genesi vllas maleuolas habuit directiones, quæ interitum significare poterant. Imo Luna, principalis Apheta sua directione ad corpus Iouis, vitæ et valetudinj amicissimi in propria Exaltatione locati circa id tempus applicuit; vt dubium non sit hunc optimum Principem ex hac Eclipsi eo tempore, quo ex Ptolomej ratione effectus produxit, Anaretica habuisse indicia.

Adde, quod Christiernus eius nominis secundus, olim, Daniæ, Sueciæ et Noruegiæ Rex, tunc autem temporis multis annis in custodia ob tyrannidem seruatus, paulo post, eodem Mense, diem suum obierit: idque ex eiusdem Eclipsis decretis illj portendebatur. Is enim, in genethliaca figura 7 partem Scorpij (quæ crudelitatem morum effecit) in Ascendente habuit. Vnde Solis Eclipsis hæc exquisite in opposito Ascendentis locj Apheticj illj contigit; nullis, eo tempore maleuolis Aphetarum incidentibus directionibus. K4v|

Anno 1565, die 7 Nouembris, eclipsabatur Luna in 25 gradu DodeI.64|catemorij ♉︎, prope Pleiades, Stellas humiditatum et pluuiarum effectrices. Quapropter non obscure indicabatur, hanc Eclipsin, plurimas in aëre humiditates et crebras pluuias, aliaque humida metheora portendere: quemadmodum, nos etiam, Lipsiæ tunc temporis Studiorum gratia commoratj, prædiximus. Incœpit autem hæc Eclipsis, iuxta Ptolomej doctrinam, suos effectus, primum in initio Iulij annj sequentis. Quapropter eodem tempore, a die 4 Iulij annj 66. incœperunt continuæ ferme pluuiæ, aërisque vdus et humidus status; et durauit talis constitutio per aliquot sequentes Menses: quemadmodum etiam ex Ptolomej mente tunc temporis vaticinatj fueramus.

Pari ratione, anno sequente, Eclipsis Lunæ contingebat in 15 gradu ♉︎ die 28 Mensis Octobris, iuxta Orientis limites. Quapropter ex Ptolomej iudicio effectus suos statim inchoare debuit. Fuit itaque tota hyems, quæ sequebatur, plurimis humiditatibus plena, et ventis ac raro frigore referta: velutj tunc temporis, Rostochij commoratus, hanc Eclipsin, inter alia, hæc significare prædixeram.

Recensui aliquot euidentia et certa exempla; quæ demonstrant Ptolomaicam rationem in inquirendis initijs effectuum deliquiorum experientiæ consonam esse. Quapropter, eam Studiosis harum rerum commendatam, nec temerê abijciendam volumus: donec meliorem et magis experientiæ consonam in eius locum restituant.

Atque hæc ex Ptolomej decretis, de effectibus huius deliquij in medium adferre volui, quatenus nobis, nunc, in mentem incidere et temporis Occasio ferre potuit. Hortor autem omnes iucundissimæ illj et vtilissimæ Philosophiæ Prognosticæ addictos, vt sedulam nauent operam in obseruandis astrorum effectibus: et ab experientia non futilj aliorum autoritate sua iudicia petant. Hac enim ratione Nobilissimam hanc Artem a calumnijs imperitorum (qui cum ipsimet hac in re nihil egregij præstare possint, maledicendo alijs sibj laudem quærunt) vindicabunt, Artique fidem, et sibj laudem comparabunt.