by Brahe, T. (1573)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
previous

L61| TYPOGRAPHVS LECTORI.

HABES candide Lector, Nobilis ac Eruditi Viri, Tychonis Brahe, De noua illa STELLA contemplationes: quas, etsi iamdudum conscriptas, sibi hactenus reseruarit: tamen, nunc tandem, ab eo impetratas, typis nostris, quamuis seriûs, edere et publicæ vtilitati communicare non dubitauimus. Satius enim est, votis multorum expetita, in lucem, sero potius, quam nunquam prodire. Ne autem nostræ forte incuriæ moram hanc imputes: binas praefiximus Epistolas: vnam, qua Doctor Iohannes Pratensis, Medicinæ in Academia nostra Professor, editionem ab Autore, post crebras sollicitationes, tandem extorsit: alteram, qua Autor ipse priori respondit, et libelli editionem, concessit. Vale, et fruere.


Errata

A3, side 2, versu 3, lege: tanta. Ibidem versu 17, lege: qua.

B1, facie 2: In ipsa figura, Quadrilateram formam, quam noua Stella, cum tribus Cassiopeiæ GBD notatis, effecit, plus æquuo lateribus ID et GB oblongam Sculptor expressit; noua Stella Paulo infra literam H, Suprema vero cathedræ infra literam G merito locanda.

B vlt. facie 2 versu 19 lege: interiectos. Ibidem. versu 24, lege: longitudinem & latitudinem. D vlt. facie 1, versu 1, lege: præsignificare iudico. Ibidem facie 2 versu 7, lege: subsecuturas minatur. E2, facie 2 versu 19 lege, inchoaturam. H1 facie 2 versu 24, lege:a ☉.


Cætera leuia errata, æquus
Lector facile corriget


HAFNIÆ
Impressit Laurentius Benedictj.
1573.
Cum Priuilegio.