DOMINIUM huius figuræ præuentionalis solstitij hiberni est penes ♄, eo quod is in loco coniunctionis terminum possideat, et dominus sit Ascendentis, anguli sequentis luminarium coniunctionem. Ipse quoque est dominus horæ inæqualis, ♂ tamen aliqua ex parte particeps est in dominio, eo quod is in loco luminarium triplicitatem habens, in angulo sequente iuxta Ascendentis limites reperiatur; quia vero in ♄ domo est, et ab illo receptus, ac in eiusdem partili Antiscia, plurimum Saturno assimilatur. Ex hoc cœli positu iudico hyemis constitutionem, asperam et horridam, tum etiam diuturnam, quod ambo in fixis signis reperiantur, et quamuis ♄ constitutio in ♏ Martisque in ♒ applicante Venere ipsi Saturno niuium copiam indicent: tamen ♃ in Ascendente in ♈ domo Martis Stationarius pulchram serenitatem subinde largitur, nec deerunt ventorum impetus, eo quod ☿ in signo ventoso ad △ ♃ breuem celeri cursu feratur, et tempus nouilunij incidat in exortum heliacum Aquilæ,| |
HYBERNALIS Solstitij figuræ ♂ videtur præesse, maxime quia Lunæ locum disponit, et proxime post Solem occidit, supra eum eleuatus. Sed et ♄ dispositor Martis angulique sequentis (non dubium est ♒ occidere, eo quod sit longarum descensionum, et tempus solstitij assignatum non plurimum aberrare potest a vero) dominus existit, et Luna est cum lino Piscium Meridionali, stellis de natura Saturni frigida, et nonnihil ☿, ♂ etiam cum stellis in corpore ♑ naturæ Saturniæ. Vnde etiam ex hac cœli figuratione hyemis constitutio aspera et sicca cum gelu et frigore designatur. Niues etiam suo tempore copiosæ propter applicationem ♀ ad corpus ♄ in □ Martis indicantur. At quia Luna in ♈ Ioui applicat et supra alios eleuentur, pulchram serenitatem et salubrem statum portendi nonnumquam verisimile est. Generaliter autem transitus ♄ per posteriores partes ♏ gelidas asperas et diuturnas hyemes portendit. Sed nunc relicta hyeme ver aggrediemur. | |
IMPERIUM huius vernæ præuentionis cœli positus est penes ♂ adiuncto sibi collega ♃, eo quod ♂ in loco ☌ ☉ et ☾ triplicitatem terminumque in angulo sequente domicilium, et vna triplicitatem obtineat. Ipse etiam ab angulo sequente haud longe remotus, proxime post luminaria descendit, quorum locum imperanti Antiscia ferme intuetur. Adde quod ille in proprio solio vel carpento collocetur omnium fortissimus, et visitationem domorum a coniunctionis signo per reliquorum planetarum domicilia transeuntem, in sese tandem recipiat. Iouem vero consortem in dominio feci, quia is in loco coniunct: luminarium domicilium et in angulo sequente triplicitatem, eandemque in Ascendente et insuper terminum possidet. Ipse vero angulum sequentem proxime supra ♂ et omnes alios eleuatus occupat. Adde quod ♃ horæ inæquali quæ est secunda post occasum Solis præest. Ex his iudico verni temporis constitutionem futuram temperatam, ad caliditatem tamen et siccitatem plurimum inclinatam, magna ex parte serenam, et amenam, fructiferam, et fœcundam, tum etiam salubrem, nisi quod aliqui forsan ob luminarium ☌ in sexta et ♂ accedente ad sextam morbos febriles suspicabuntur orituros. | |
ET in hac æquinoctij constitutione dominium penes ♂ permanet, eo quod is in propria domo et triplicitate Solisque gradu exaltationis constitutus in loco Lunæ triplicitatem et insuper terminum habeat, et Luna a ⚹ ♃ defluens proxime ipsius □ applicat (non annumero quod carpentum in loco Solis obtineat, eo quod Sol semper in Ariete initium veris inchoat, neque magni facio quod in Ascendente carpentum soliumque possidet propter dubium veri æquinoctij momentum). Sed neque excludimus hoc etiam in loco ♃ a dominio, quod exaltationem in loco ☾ sibi arroget cum ⚹ aspectu, vt taceam triplicitatem terminumque, quem apud Solem obtinet. Ex hac constitutione iudicium, quod de aëris constitutione calida et ex parte sicca serenaque antea tulimus, plurimum roboratur, adeo vt ver ipsum æstatis naturam præ se ferre videatur; quia vero ♃ est in ⚹ ☿ longo, non deerunt flatus ventorum subinde irrumpentes. Morbi insuper capitis et febres denotantur, sed faciles. | |
DOMINIUM in hac æstiua præuentione est penes ♂ cum participatione ♄. Mars enim cum ipso loco nouilunij partiliter vnitur, in eccliptica positus extra omnem latitudinem, vnde ante quatriduum a Sole ecclipsatus est; habet autem in loco connectionis terminum et in angulo sequente triplicitatem, ac Antisciam intuentem et in horoscopo insuper exaltationem, in cœli medio domicilium possidet. At ♄ iuxta apicem medij cœli constitutus supra omnes alios planetas eleuatur, dominusque est ascendentis signi et in loco luminarium triplicitatem obtinet. Ex hoc cœli positu æstatem impetuosam, siccam, virulentam, tempestatibus tonitruis et fulgure sæpe incandescentem auguror, ♄ autem constitutio supra omnes alios in cœli culmine videtur calorem minuere et obscuritatem et inamenam aëris qualitatem effundere, cum imbribus inportunis et nocentibus. Constitutio insuper luminarium in sexta cum ♂ morbos sicca virulentia feruentes et populariter grassantes portendit hominibus, cum sint in signo humano. Atque hæc ex nouilunij constitutione, nunc ipsum solstitium audiamus. | |
SATURNUS Lunæ partiliter iunctus tempore huius solstitij æstiui magnam prærogatiuam in disponenda sibi aëris qualitate arrogat, Dominiumque vna cum Marte (veluti in præcedenti etiam nouilunio) inuadit. Mars enim in loco ☾ solium siue carpentum possidet, locumque ♄ disponit, et ☉ ab ipsius corpore ad suam Antisciam intuentem proxime accedit. Etsi vero quantum ♄ quidem imperat, Æstatis legitimam constitutionem minuto calore obscuram, nubilam, et turbulentam portendit, tamen ♂ nonnunquam æstum siccitatemque intendit. At quia ☿ coniunctus in ipsius domo prope pedes ♊, Venere non longe remota, ipsis applicante inter tempestuosa Orionis et Aurigæ sydera, tempestuosam et furibundam ventorum rabiem, tempestates perniciosas, creberrima tonitrua, fulgura imbresque et ignita aëris metheora, dirum fortasse Cometam, vel quicquam simile portendit, ♄ quoque eadem intendit. | |
IN hac Autumni præuentionali figura imperium penes ♂ est cum participe ♄. Mars enim in angulo sequente domum et triplicitatem habet in horoscopo terminum, et ipse solus est in angulo cum corde ♌, de natura ♃ et propria. Ipse quoque est dominus horæ inæqualis. ♄ tam in loco ☉ quam ☾ terminum possidet et altius est supra alios eleuatus, Solemque et ☾ aspicit, hanc △, illum ⚹ aspectu; sunt autem inuicem ♄ et ♂ □ radiatione configurati. Ex hac cœli constitutione tempus turbulentum, varium, et meo quidem iudicio ad siccitatem procliuius (nisi quantum □ ♄ et ♂ ad Pleiades impedire possit) indicatur, quod ex ♂ sconstitutione in ♌ cum Regulo occidente, ascendente ♐ signo triplicitatis igneæ principaliter iudico. Est etiam ☾ in mansione sicca. Ambiguum est tamen hoc iudicium, eo quod neuter horum planetarum ♄ vel ♂ fortes in dominio obtineant significationes. Sed audiamus Æquinoctium. | |
☿ et ♀ videntur Autumni gubernationem sibi arrogare, non excluso ♃; est enim ☿ proxime in angulo sequente ingressum ☉ in ♎ in ipso cœli culmine, in eodem triplicitatem habens, et Lunam opposito desuper intuetur radio, ♃ autem dominus Ascendentis existit et in locis luminarium triplicitatem habet, ac iuxta angulum occidentis collocatur stationarius, Veneris autem stella dominium anguli sequentis habet et in ipso angulo fere partiliter collocatur, in cuius naturam Mercurius plurimum transit, cum sit in eius domo et termino ipsique platice iunctus. Ex hac constitutione syderum iudico amenum et suauem Autumni statum, nonnunquam serenum, nonnunquam humidum et fœcundis pluuiis madentem, magna tamen ex parte calidum præter consuetudinem, flatuosum etiam et crebris ventis instabilitate quadam refertum, id ob ☿ dominium, qui in □ radiatione ad Aquilam.
||