by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous next

||HIERONYMO MUNNOSIO IN ACAD. VALENTIANA HEBRAICÆ LINGVÆ ET MATHEMATICES PROFESSORI.
S.

VOCATUS est ex hac mortali vita in illam cœlestem Reisacherus noster 19 Aprilis, magno dolore et mœrore uxoris, liberorum, et scholæ huius: mihi quoque non mediocrem animi ægritudinem peperit. Fuerat enim mihi omnibus et amoris et officii vinculis coniunctissimus. Literas igitur quas tu ad illum una cum libello dedisti, frater illius germanus mihi reddidit 24 Iunij. Eas ego libentissime accepi, sumque earum lectione mirifice delectatus. Nam in eis tui de me animi iudicium tuamque optimam erga me voluntatem cognovi: ac nisi tibi vicissim par humanitatis, amoris et meæ erga te benevolentiæ studium ostenderem, merito ingratus et inhumanus iudicari possem. Quare ad eas literas meis tibi respondere volui, quas etiam testes mei erga te amoris esse cupio. Ego te, mi Munosi, non nunc solum, postquam igniculos illos tui erga me amoris sparsisti, amare cœpi, sed iam ante, quando libellum tuum de cometa videre mihi contigit, tui amore mirabiliter eram accensus, quod in illius tractatione eandem utriusque nostrum viderem esse sententiam, easdem fuisse cogitationes ac mirificum animorum consensum ac conspirationem ad unum. Quid quod quando ego amore tui flagrabam, tu istic eodem erga me accendebaris, ut videatur occulta quædam amoris in animis nostris facta esse reactio. Uterque enim altero ignorante ad prensandam alterius amicitiam impetu quodam visus est ferri. Huius vero mei erga te animi testimonium extare volui in secundo meo scripto quod tum adornabam, vehementer gaudens, quod beneficium illud mutui consensus mihi tecum commune esse contigisset. Cum igitur hæc inter nos amicitia non sine numine inchoata esse videatur, non dubito illam firmam |futuram esse: nam quod ad me attinet, eam ego colam et tuebor sanctissime. Sunt quædam in quibus dissentimus, sed ea adeo pauca ut veritatem et nostrum consensum haudquaquam labefactare possint: imo non dubito, ubi tu meas aut ego vicissim tuas rationes cognoverimus, alterum in alterius sententiam iturum esse. Scripserunt apud nos plures de ea stella, sed pauci veritatem attigerunt; itaque factum est ut ipse ad commentandum accesserim, ac alicubi asperius ineptias quorundam reprehenderim; fortasse autem etiam in tuos calumniatores quadrare poterunt, quos etsi tua virtute et eruditione devicisti, de quo tibi gratulor: tamen mutuo nostro consensu, non modo, ut existimo, magis devincentur, verum etiam palam fiet, eos solo calumniandi studio tibi et veritati oblatrasse. Quæ illorum malitia ut etiam Regi vestro nota fieret, decrevi eidem meæ istius lucubrationis manu scriptum exemplum mittere; ac ut id facerem, excitatus sum etiam quorundam exhortationibus, qui dicebant Regem magno desiderio accensum cognoscendi hanc stellam, mandasse tribus delectis Mathematicis, Salmantino, Toletano, et tibi tertio, ut suam de eo exponerent sententiam, et ob hanc causam se non dubitare, quin gratum futurum esset Regi meum studium. In epistola tui honestam et quam tua virtus et eruditio meretur, facio mentionem. Scribo etiam Illustri D. Comiti Chinchoniensi, rogoque ut libellum Regi offerat. Misissem tibi exemplum libentissime, sed veredarius onerari non potuit: unicum saltem caput, ubi tui facio mentionem, tibi mitto, quanquam alibi etiam idem fiat a me, ut videre poteris. Non dubito enim, quin integer libellus in tuas manus sit perventurus, vel mandante Rege, vel beneficio D. Comitis, ut de eo tuum iudicium feras, quod ego libentissime abs te tanquam ab homine |candido et Mathematicarum artium artifice feram, imo etiam tibi pro eo maximas agam gratias. Non omnia autem capita meæ lucubrationis mitto Regi, sed tantum præcipua. Tractavi enim idem tecum illud argumentum de cu|iuscunque phænomeni invenienda Parallaxi: ac confeci tabellam ampliorem tua, inchoatam a 2 Semidiametris, hinc 4. 8. 10. 20. 30. 40. 52. 55. 64. 68. 70 etc. usque ad 100. Sed ea domi mihi reservavi; cum enim a te essent pertractata et quidem erudite, nolui Noctuas Athenas. Quamvis vellem te quoque ea videre posse, ut tuam de his audiam sententiam. Contuli mea cum tuis, et omnia congruere videntur: unicus locus est in cap. 11 fol. 21 p. 2, in quo videris esse lapsus, nisi forsan ego non assequor sensum propter imperitiam vestri idiomatis. Ita autem ibi habes: y la sacaras de 90, puto debuisse dici abs te: auferendum esse de maiori altitudine phænomeni. Nam si isti dimidio arcui addatur altitudo Phænomeni, aut auferatur a maiori altitudine, relinquit arcum aut prorsus æqualem, aut paulo minorem altitudine poli, quod non fit, si dematur de 90.

Quod in mea demonstratione quædam superflua animadverteris et indicaveris, pro eo ago tibi gratias, licet ego iam ante ea sponte correxerim. Omnis enim illa demonstratio saltem duabus positionibus potuit absolvi: Rogo autem ut idem facias et eodem candore in reliquis meis. Quod vero existimas me in gradu culminationis cœli errâsse, in eo non facile tibi subscripsero. Nam quod tu colligis cum 1 G. ♈ culminasse Stellam ego cum 0 ♈ hæc differentia provenit ex diversa loci Solis acceptione. Contendis etiam iuxta a me annotatum tempus ♏ H. 4. 30′ medium cœli tenere 0 grad. 16 ♈ id quidem ita se habere agnosco, sed quis quæso pro 16, culminationis cœli fidem interposuerit, quæ 16 saltem uni scrupulo horæ debentur, ut si accepissem in tempore horas 4. 29, tum exacte colurus æquinoctiorum incidisset in ipsum Meridianum. Nam locus ☉ ex Stadij ephemer. invenitur in 2 1° 3 ′ ♑, cuius ascensio R. 292. 46, cui si pro 4 H. 29 addantur 67 gr. 15, erit ascenfio R. tempori congruens 360. 1′. Nullus igitur error esse potest: nec est differentia maior inter nos, quam unius scrup. horæ, pro qua quis quæso contenderit? Ego aliquot alijs meis considerationibus per altitudinem 4æ Stellæ in Cassiopeiâ deprehendi illam Stellam |exacte culminasse cum 0 ♈· Et idem invenietur ex tua observatione, si tempus tuum quod tu ponis 5 H. 38′ saltem 3′ aut 4′ minus acceperis, nimirum H. 5 35′ aut 34′, et locum ☉ ex ephem. Stadij: quam facile autem in 4 minutis in tempore lapsus contingere potest, tute nosti. Quare adhuc persto in mea sententia, stellam exacte tenuisse medium cœli cum 0 ♈, ut interea nihil dicam, quod et commodius, et novo isti lumini augustius est ipsum punctum principij accipere, quam de aliquot scrup. cis vel ultra illud principium pertinaciter contendere.

Quod etiam tu Purbachij tabulas præ ferendas esse censes Prutenicis, ægre tibi concessero, nisi id evidentibus confirmaveris rationibus. Sed neque in eo tibi assentior, quod Regiomontanum Copernico et Reinholdo anteponis. Ego profecto existimo, et suffragantur mihi præstantissimi quique, Copernicum non minorem fuisse Ptolomæo, superiorem vero Regiomontano, eo quod universam artem ex novis hypothesibus et observationibus extruxit, quod a Regiomontano non est attentatum nedum præstitum, licet non ignorarit una cum Purbachio præceptore suo, emendatione motuum opus esse. Ideo Purbachius suas tabulas Eclipsium conabatur aliquanto exactiores Alphonsinis constituere. Sæpissime etiam Purb. Regiom. Wernerus et alij confessi sunt errores esse in motu Planetarum et præsertim ♂ et ☿, ut patet ex ipsorum observationibus |Sunt qui affirmant Purb. et Regiomontanum privatim habuisse quasdam tabulas motuum Planetarum, ex quibus deinceps duorum annorum Ephemerides, pro anno 1512 et 1513 a quodam Anglo in hac urbe erant supputatæ et editæ, et magis accedunt Copernicæo quam Alphonsino calculo, sed nusquam amplius inveniri possunt tabulæ illæ. Nihil nunc dico de meis aliquot factis considerationibus Planetarum ad stellas fixas, præsuppositis illarum veris locis, quas semper propius accessisse Copernicæo calculo quam Alphonsino deprehendi, sed quid eviden|tius esse potest illa ☌ ♃ et ♄, ut multa alia præteream. Reinholdum ego etiam inter artifices reponendum esse censeo, cuius laboribus utilissimis fuissemus usi, nisi immature fata nobis illum eripuissent, certe inferiorem Regiomontano non auderem dicere. Sua cuique laus relinquenda est, interea dicendum est, quod verum est: nimirum Copernico et Reinholdo tanquam veris Astronomiæ instauratoribus multa nos debere, sed posteritatis melius erit iudicium. Ob has causas Prutenicarum tabularum computum potius sequor quam Alphonsinum; sed tu ipse quoque agnoscere videris errorem Alphonsinum, quando stellas fixas dimidio fere gradu ulterius quam Copernicus promovendas esse censes. Sed de his hoc loco plenum colloquium institui non potest. Rogo te ut diligenter omnia expendas; utinam vero plurimi oculos suos ad ipsum cœlum converterent, artemque in ipso cœlo non in tugurio exercerent, exactiorem hodie haberemus Astronomiam. Ego meorum librorum in Astronomia nihil mecum hîc habeo, sed Pragæ: alias misissem statim tibi aliquot meas observationes, sed fiet alio tempore, Deo volente. Et si quid tuarum observationum habes, ac mecum communicaveris, pari studio rependam. Scribis etiam te potiora quædam de nova stella illa tibi reservasse, rogo ut eorum quoque me participem facere velis. De Nonio vestrate quid agat scire vellem. Multorum ille nobis spem fecit, quæ adhuc expectamus et expetimus avide. Vale et me dilige. Viennæ Austriæ die 22 Iulij Anno 1574.

Tui studiosissimus
THADDÆUS HAGGETIUS.