by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous next

|DIE 6 Decembris perlatæ sunt ad me literæ tuæ, et folium unum, cuius titulus est: Historia stellæ novæ apparentis in asterismo Cassiopeiæ cap. 1. In literis mentionem facis cuiusdam libelli de eadem re, quem credebas ad me vel mandante Rege, vel beneficio Domini Comitis Chinconiensis mittendum: quo ad me 24 d. Dec. non misso, decrevi cum ob amorem, quo te prosequor, tum et ob veritatis confirmationem, scriptis tuis ad me missis, incerto tabellario respondere, eroque brevis: nam diffido has literas ad te mittendas. Scribis in literis: unicus locus est in c. 11 f. 21 p. 2 in quo videris esse lapsus, nisi forsan ego non assequor sensum vestri Idiomatis. Ita autem ibi habes: y la sacaras de 90. Puto debuisse dici abs te, auferendam esse a maiori altitudine Phænomeni. Nam si isti dimidio arcui addatur minor altitudo Phænomeni, aut auferatur a maiori altitudine, relinquit arcum aut prorsus æqualem, aut paulo minorem altitudine Poli, quod non fit, si dematur ex 90. Hactenus recitata sunt tua verba. Ex tuis verbis plane ostenditur tua perplexitas, et quod non intelligas argumentum capitis, in quo ostendo: quomodo sint parallaxes phænomenωn supra terram circulos seu periodos suas diurnas absolventium, ignotis veris locis eorum secundum longitudinem et latit. inveniendæ. Hypothesis mea erat: Si ex duabus altitudinibus meridianis eorum invenitur vera |Poli altitudo, ipsa carebunt parallaxi. Atqui Phænomena talia aut faciunt periodos suas integras a vertice capitis et Horizonte, aut intra periodos eorum continetur vertex capitis. Si hoc accidat, † summæ maioris altitudinis et minoris, hac ab illa demta, differentiæ summæ medietatis, quam demo ex 90°; si quod remanet, est æquale altitudini Poli, tale Phænomenon carebit Parallaxi, quod demonstratur sic.

|AB sit horizon, CD axis Horiz. GH æquator, EF axis mundi, LI periodus integra Phænomena supra terram. A puncto A horizontis ducatur ei periodo parallela AM. His positis dico BI esse maximam altitudinem eius, AL minimam. Si ergo demas minimam altitudinem ex maxima, remanebit BM. Nam arcus AL æqualis ipsi MI. Arcus BM in duo æqualia secatur punsito H, quia AM est parallela ipsi GH, per 30m 1mi. Ideo GA et HM æquales. At HB et GA æquales ob 4 et 15 1mi et 26 tertij. Si demas AG æqualem medietati differentiæ maximæ et minimæ altitudinum ex 90°, i. e. ex quadrante GE, remanebit AE poli altitudo. Ex his vides me non esse lapsum sed te non intellexisse locum illum. Quod autem perstas in defendendo calculo veri motus ☉, quem tradidit Copernicus, sectaturque eum Reinholdus, Stadius: volo admonere tanquam amicum, ne præcipites sententiam tuam, atque in rebus Mathematicis in nullius verba iures, sed ex Geometricis et Arithmeticis et Opticis demonstrationibus, ex cœlo ipso, non ex tabulis vix 100 annis duraturis, vera loca Phænomenωn discas assuescasque in his colligendis, et percipies motum ☉ verum egere emendatione, sæpeque Copernicum et Alphonsum et Purbachium aberrare a vero loco ☉, qui data accurata poli altitudine (quæ solum exacta ratione ex stellis semper apparentibus et ☉ meridiana altitudine beneficio declinationis eius) areatim in tabulam declinationum ☉ immissa, certissime colligitur toto exceptis 48 diebus nempe 12 diebus ante et post solstitia, in quibus ob parvitatem motus declinationis, non potest partiliter deprehendi, nisi maximo aliquo instrumento, quo differentia 3 min. possit percipi. Si hoc ab Ao Domini 1549, quo Hispaniam describendam suscepi, usque ad hoc tempus exercuisses, longe aliud sentires, quam scribis. Rursus si ex locis ☉ supputatis calculo Copernici totidem annis, et eius meridianis altitudinibus, urbium et locorum, quorum altitudines poli tibi alioqui ex cœlo deprehensæ sunt, earundem poli altitudinem supputares, sæpe diversas et alias a verbis eorum altitudines poli videres, et interdum differentiam 18 minutorum. Et ad hoc institutum propin|quiora veritati sunt loca ☉ ex Alphonso deprehensa quam ex Copernico. Non dubito, quin sæpe aberraris a veritate sequendo Alphonsum, sed certo scio, quod magis et sæpius errabis sequendo Copernicum quam Alphonsum. De locis aliorum Planetarum et stellarum in omnibus reperies manifestos errores; in longitudinibus stellarum 51 minutis propinquior est Copernicus Alphonso, sed abest Copernicus a vero loco præcessionis Æquinoctiorum 27 m. utminimum. Nam stella præcedens in cornibus ♈ completo anno 1574 secundum ipsum esset in 27° 50′ ♈, cum revera sit ultra 28° 17 m. ♈· Experire et nulli credas. Quod attinet ad latitudines stellarum, maximi etiam reperiuntur errores in omnibus, nam secuti sunt gregatim omnes Ptolomeum, nec in uno minuto dissentiunt ab eo, quod miror cur non observarit (quem Ptolomæo non dubitas præferre) Copernicus, cuius doctrinam vehementer sum solitus extollere. Erasmi doctrinam duodecim annis, quibus mathemata in hoc gymnasio Valentiano profiteor, semper explicavi. Similiter Iohannem Regiomontanum commendavi semper discipulis meis, et ex frequenti meditatione horum autorum, percipio ex horto Regiomontani traduces et plantaria |adolevisse in viridario Copernici. Quod autem præfers ei Copernicum ob novas Hypotheses, assentirer tibi, si meliores essent antiquis. Sed de his fusius disputavi in translatione commentariorum Theonis in magnam constructionem Ptolomæi, quibus addo meas censuras, in quibus confero Ptolomeum cum Gebro, Almatechne, Copernico.