by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous

RESPONSUM AD PRIMUM CAPUT HISTORIÆ DE NOVA COMETA.

Primum dicis secundam, quartam, nonam, duodecimam stellam Cassiopeiæ efficere figuram quadrilateram anormem, h. e. inæqualium laterum (ut in subiecta figura apparet constitui) quæ a Græcis trapezion vocatur, ductisque lineis diagonijs duo triangula scalena. Figura hæc prorsus habet æqualia latera et angulos cum tua. Nam in scripto ad me misso vestigia punitorum quatuor |angulorum puncturis acus impressa in charta remanentia imitatus sum. Characteres huius scripti dissimiles sunt tuis literis, et qui transtulit, veram figuram tuis manibus factam pungente acu per applicationem imitatus est. Hæc figura valde dissidet a quadrilatera, quam efficiebant 4a 2a 12a 9a. Nam videbantur efficere quadrilaterum quasi æquicrurium, iudicio omnium qui aspexerunt, et iudicio Domini Reisacheri, quem Dominus faxit in regnum suum transtulerit ex hac vita. Ex eius enim libro puncturis acuum fideliter extracta est hæc figura, quæ non anormis prorsus, ut tu pingis, nec ex triangulis manifeste scalenis constituta. Insuper divide diagoniam 2æ et nonæ in 8 partes æquales (quæ habet 7° 47′, quibus ad complendum 8 solum gradus desunt 13 min.) et videbis quam erronea sit tua figura ad hoc solum excogitata, ut persuadeas magnam laterum inæqualitatem in figura supradicta, ut tu veriores possis persuadere tuas laterum distantias meis. Primum erratum in figura hac tua, latus 2æ et 12æ esset 5 gr. cum 5 min. fere, cum tu dicas esse 4° 55′. Secundus error, latus nonæ et 12æ esset fere 6° 50 m. cum tu dicas esse 5° 15′. Tertius error, diagonia 4æ et 12æ esset fere 7° 35′ cum tu dicas esse 6° 14′. Quare falsa est hæc figura nec dictis tuis consentanea, nec veræ figuræ quam in cœlo efficiebant tres stellæ cum nona |...|...|2...|...|4...|...|6...|...|8. Positis distantijs quas dicit Thaddæus se crebro observasse, necessario est describenda hæc figura proxima, in qua primum deprehenditur errasse, quod a 4a ad 12m dicat esse 6G 14MM (in quo bene observavit mihi consentiens) sed si reliquorum laterum quadrilateri distantiam bene observasset, a 4a ad 12m |solum essent 5G 52M fere. Quare in observationibus distantiarum laterum, ubi dissidet a me, erravit. 2°, cum oculus indicaturus est differentiam duorum intervallorum seu duarum magnitudinum, ipsæ debent æqualiter oculo exponi. Si Thaddæus existente 2a stella in M. Cæli (quo tempore solum possunt oculo æqualiter exponi 12a et 4a) observasset differentiam distantiarum ipsarum a 2a, vidisset fere esse æquales nec esse maiorem differentiam 5 minutorum a 2a ad 12am quam a 2a ad 4am. Itaque erravit ponens differentiam 19 minutorum. Similiter erravit ponens differentiam distantiæ Cometæ a 12a ad distantiam eius a 4a 24 minutorum. Nam existente Cometa in M. C. quo tempore debebat distantias observare, oculo videbantur hæ duæ distantiæ æquales et maiores superioribus duabus et radio exacto undique æqualiter librato, uno brachio non magis prominente alteri, vidisset a Cometa ad 12am spatium maius, spatio ab eadem ad 4am solum 10 minutis, non 24 min. ut ipse scribit. Similiter erravit in distantijs ab 11a ad 4am et ab 11a ad 12am. Nam si talem triangulum efficiebant 11a 4a et Cometa ut ab 11a ad 4m sint 3G 46′ (quod spatium inveni ego 3G 50′) et ab 11a ad Cometam sit 1G 24′ ut asserit, cum a Cometa ad 4m fini 4G 51M, est necessarium ut 11a stella cadat a diagonia, quod |est a Cometa ad 2m versus 12m et non versus 4m, cui adversatur Reisacherus et veritas. Insuper ab 11a ad 12m solum erunt 4G 10M, cum ex scripto Thadæi debeant esse 4G 45′, quam distantiam si sumas ex scala et ducta linea a 12a circinationem duxeris, et a 4a pariter secundum distantiam 3G 46′ (aut 50′ ut ego dico) aliam circinationem duxeris, invenias verum locum 11æ, necessarium ex dictis Thadæi, nisi sibi velit contradicere, esse proximum lateri nonæ et 4æ, et vix fuisse a Cometa ad 11am gradum integrum. (Nam a 2a ad 11am sunt 6 50, licet Thadæus ponat 6 30, quam distantiam ex cœlo fidelissime et ex vero loco |11æ in figura præcedenti ex distantijs Thadæi colligitur). Quare falsum est fuisse 1G 24′, quod ego conclusi fore necessarium ex dictis Thaddæi secum pugnantibus. Figura quadrilatera Reisacheri approbat verum esse confirmatque Historia. Nam 11a tam propinqua erat Cometæ et lineæ rectæ a Cometa ad 4am ductæ, ut cum esset in vigore cometa, nunquam ego eam stellam videre potuerim, postea vero decrescente vel deleto Cometa mihi visa fuerit, quæ causa fuit ut prorsus fuerit a me neglecta 11a stella, Insuper reprehendit me Thadæus, quod posuerim a Cometa ad Cynosuram 26G 40′ cum ipse solum invenerit 25° 30′. Quod mea observatio sit veritati propinquior poterat concludi, si Dominus Thadæus observasset distantiam secundæ a Cynosura, verum nescio an casu an de industria omiserit. Ego observavi a 2a ad Cynosuram 34 gr. 25 M. ........................................................... minutorum scalæ prædictæ pro singularibus gradibus acceptis, et ob amorem quo Thadæum prosequor id fiet in quadrilatero eius, ut ex eius quadrilatero convincam me perspicacius observasse. Linea ducta a Cynosura ad 2am transit inter 4am et 11am. Descripta hac figura invenietur distantia a Cynosura ad Cometam excedere 26G 15′, restituatur ergo in proprium locum 11a stella, et observentur veræ distantiæ stellarum 2æ 4æ et 12æ et ipsius cometæ, et procedatur veris figuris, et intelligent omnes meas observationes in duobus locis Meridiani factas esse veriores.

Hæc scripsi studio veritatis, cui sum addictissimus et in versando Radio exercitatissimus ab Ao 1558, quo utebar Radio Gemmæ Frisij ἀνισορρόπῳ, quo relicto excogitavi mihi alium ἰσόρροπον, quo longe commodius utar.

|...................................... tecum per secundam personam agere et ad scriptum responderem, interpellantibus me filiolis ex secunda in tertiam personam sum lapsus. Atque hæc controversia cum sit de scrupulis potius, quam de veritate argumenti libri nostri de Cometa, in qua præclare convenit inter nos, æquo animo ferre debes, postquam non sunt insectandi animo scripta, sed potius amore proferendæ in lucem veritatis. Charta ergo non separet animos, quos veritatis studium connectit. Valentiæ 25 Decembris Anno 1574.

Tui studiosissimus
HIERONYMUS MUNNOS,
Academiæ Valentinæ hebraicæ linguæ
et Mathematum Professor.