ÆTHIOPUM populis placuit Sapientia valde
Cepheij generis: Mauris et claruit Atlas,
Astronomus velut optimus: Assirijsque Prometheus.
Sic DANI Astronomum præstantem, Docte Magine,
Concelebrant, magno Studio, Ingenioque potentem,
Nobilitate Illustrem, Doctrinâque TYCHONEM
Nec possunt alibi melius cognoscier Astra;
Sive aveas varios Lunæ perdiscere motus,
Seu quis Mercurius, quæ Diva Gnidique Paphique,
Et quis Cinthius, ac Mavors, Hominumque Deumque
Quis pater et Rex, et senior quis Falcifer is sit:
Sive Domos cupias Cæli cognoscere cunctas;
Quîque Aries: et quî Taurus: tum sub caput Arcti
Vt Gemini stent: ut ferventia sidera Cancer
Efferat: utque Leo quatiat de corpore flammam:
Quæque tenet spicam manibus iustissima Virgo:
Atque ministrantes parili sub pondere Chelæ:
Et Nepa: et Arcitenens: et frigida vis Capricorni:
Nec non squammiferi Pisces: et Sidera quæque.
Nec nôrunt alii Cælestia pandere Fata
Rectius, abstrusas hominum reserantia sortes.
Quid verbis opus est? docti, celebresque Poëtæ
Materiam illustrem sunt nacti, clangere versu
Quâ non dignior ulla fuit, nec celsior ulla;
Vel te teste etiam tantum celebrante TYCHONEM.
Quos ergo argillâ finxit meliore Prometheus,
Quorum circundat Grinæus tempora lauro,
Quorumque ad nutum tribuunt modulamina Musæ;
Præclaras dicant resonanti Carmine laudes,
Cælestemque ferant Cælestia ad Astra TYCHONEM.
Parvis namque meis ea res haud viribus æqua est,
Quem mage verborum Ciceronis cura fatigat.
ANTONIVS RICCOBONVS, ITALVS. F.