by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous next

|HÆ IPSÆ LITERÆ IN LATINUM SERMONEM CONUERSÆ, PROPTER EXTEROS TEUTONICÆ LINGUÆ IGNAROS.

WILHELMVS DEI GRATIA LANDTGRAVIVS HASSIÆ: COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIN ET NIDDA.

GRATIA et fauore nostro præmiss: Nobiliss. et singulariter dilecte. Literas tuas 1 Martij scriptas accepimus, quibus perlectis, inter cætera cognouimus, Regis vestri Sereniss. in Holsatia Locumtenentem HENRICVM RANZOVIVM, eas quas de Cometa posteriore ad ipsum dedimus literas tibi transmisisse. Quia vero hoc tantum nomine, tuas super eodem Cometa Obseruationes, animo beneuolo nobiscum communicaueris, gratias clementer agimus, neque celare volumus, acceptis tuis Obseruationibus, continuo nos Mathematicum nostrum accersiuisse: factaque collatione Animaduersionum in illo Cometa vtriusque vestrum, adhibitaque debita Æquatione temporis et Longit. depræhendimus, neutrum vix in minuto a se inuicem discrepasse, quod sane magnum est, certumque indicium, Instrumenta tam nostra quam tua iuste et recte se habere, Obseruatores etiam diligentes fuisse, et acute omnia vtrinque collimasse. Nostra Instrumenta, Quadrans videlicet et Sextans, quibus Mathematicus noster vtitur, magnitudine tuis non adæquantur, vtpote saltem quadrupedalia, æstimamus enim, si maiora forent, ea ad vtendum mirabiliora, atque propter molem incommodiora |reddi. Tua tamen Instrumenta, Globum præsertim illum maiorem videre, et expendere libenter cuperemus. Quin et hoc tibi exoptaremus, vt in loco Meridionaliore et vaporibus minus obnoxio degeres, quo commodius et plenius hisce rebus animaduertendis operam nauares. Ad nouæ eius Stellæ iuxta Sidus Cassiopeæ Obseruationes, alteriusque Cometæ et Solis, vt mitteremus petitionem, ita res habet, quod sint acceptæ Instrumentis nostris nondum ea diligentia rectificatis, atque nunc instinctu WITTICHII, diligentiaque et industria Automatarij nostri, IVSTI BYRGII, qui quasi indagine Archimedes alter est: Qualescunque autem sunt, quem ad nos misisti, concessimus, vt descriptas ad te perferret. Quod vero ad Stellam nouam prædictam, nullam in ea Parallaxin, nullumque in Longitudinem et Latitudinem motum; sed tantum in recta Linea versus Altitudinem aut profunditatem depræhendere potuimus. Cometa autem magno illo, Anno 1577, apparente, aulicum Mathematicum nullum habuimus; ideoque eius Parallaxin exacte obseruare non licuit. Ex nunc præsentis tamen Mathematici nostri Obseruationibus facile collegeris, quod is non minus quam tu nullam admittat eius, qui recens apparuit, Parallaxin. Philosophicum itaque illud nullius est momenti fundamentum, quod Cometæ in summa Aëris Regione, |infra circuitus Lunæ, generentur. Sic etiam non modo ex prioribus, sed et huius nostri Mathematici diligentissimis Obseruationibus aduertimus, Stellas fixas longe aliter se habere, atque in Tabulis est annotatum; plurimas siquidem earum, tam in Longitudine quam Latitudine ad aliquot gradus aliter dispositas depræhenditur. Accedit et hoc quod Latitudo, quæ tamen consensu omnium Astronomorum debebat esse inuariabilis, in multis et pene omnibus valde sensibiliter, ad dimidium etiam gradum, aut plus immutata sit; An id euenerit vitio Typographorum, aut quod Stellæ fixæ in se motum proprium aliquem habeant, tibi vt præcipuo huius temporis Mathematico, qui etiam manum operi admoues, nec sub tecto delitescenti, vt plerique sunt, dijudicandum relinquimus. Instrumenta quoque nostra omnia, ei quem ad nos misisti inspicienda concessimus, isque tibi de ijs plenitas referre potest: At sane Sextantem non ducimus, aspernandum. Eo siquidem binarum Stellarum intercapedinem aliquoties inquiri per Mathematicum nostrum fecimus, et cum eandem ipsimet obseruaremus, etiam loco mutato Angulo Instrumenti, denuoque distantiam reuidendo, eandem ita exquisite collimauit, vt intra primam, secundam et tertiam Obseruationem, ne quartæ quidem partis vnius minuti, differentia animaduerteretur. Quod si itaque erroris quicquam subsit, id nostro iudicio, non tam subtiliter Centro visus ascribendum venit, sed potius artifici rem tractanti. Porro iudicium tuum de inquirenda vera Altitudine Poli vel Æquatoris libenter cognouimus. Nam et nos depræhendimus, |huiusmodi si ex Altitudine maxima Solis in vtroque Tropico requirantur, cum Obseruatione Stellarum circumpolarium omnino non coincidere. Ideoque Opera Mathematici nostri aliquot Stellas, quæ non occidunt in Meridiano, cis vel vltra Polum obseruari curauimus, vt in adiunctis videbis, atque inde Eleuationem Polarem huius loci, et quæ his accidunt desumsimus. Quin et aliquot iam retrolapsis Annis, Refractionem valde sensibilem, tum in Sole, tum etiam in Stellis circa Horizontem inuenimus. Semel etiam Veneris Stellam Occidentem, quam diligentissime obseruauimus ad Horæ pene quadrantem, Stationariam apparentem, adeo vt eo tempore raptu primi mobilis nihil moueretur, atque adhuc appareret eleuata duobus et amplius gradibus supra Horizontem, cum totidem reuera esset sub Horizonte. Deinde autem quasi ad momentum euanuit, quæ omnia nobis videbantur i miraculosa, nisi Vitellio in suis Opticis horum rationem præbuisset. Mittimus insuper bona tamen fide, vt reseruentur, neque dum spargantur, sed saltem cum tuis conferantur, Obseruationes aliquot præcipuarum Stellarum, a athematico nostro, cum in Meridiano, tum per Sextantem acceptas; Quas si ad calculum reuocare placuerit, loca vera tam Longitudinum quam Latitudinum Stellarum eruere facile erit. In Globo nostro rite conueniunt, nihilominus Mathematicus noster eas omnes per calculum reformabit. Glo|bis enim extrema etiam diligentia fabrefactis, ad amussim non est fidenduum. Hæc habuimus, quæ Literis tuis respondere non supersedendum duximus, clementi etiam affectione rogantes, velis nobis tuas Obseruationes, tum quoque nostras animaduersiones veluti ad calculum expensas, vicissim mittere, quo cum nostris collatio vlterior fieri queat. Cætera ex adiuncta Mathematici Epistola intelliges. Nos vero gratiosa voluntate perpetuo tibi fauemus.

WILHELMVS HASSIÆ LANDTGRAVIVS.
POSTSCRIPTA.

QVAMVIS in Epistola dixerimus, nos Obseruationes ei, qui ad nos a te missus est, describendas dedisse, tamen quia eas discernere nimis laboriosum erat, per alium, cum eas, tum Cometarum et Solis, quotquot ad manus erant, describi curauimus, easque tibi vna mittimus. Quod autem ad Obseruationes Fixarum attinet, loca Longitudinum et Latitudinum, prout Globus noster subministrat, consignauimus. Sed et Mathematicus noster et has et reliquas, quas nondum propter vaporosum Cœlum assequi potuimus, vt primum eas assecutus fuerit, numeris expediet. Confidimus tamen inter vtranque Obseruationem non magnam inuentum iri differentiam. Oculum ♉, Dextrum Hume|rum Orionis, Canem minorem et maiorem, non modo quo ad distantiam inter se, et Latitudinem Meridianam, sed etiam per Horologia nostra, quæ minuta et secunda monstrant; accurataque sunt, ita vt a Meridie in Meridiem sæpenumero ne vno quidem minuto variant, eorum tempus culminationis in Meridiano sæpius præcise obseruari curauimus; indeque Longitudinem vel potius Cœli mediationem earum desumsimus, vt existimemus nos in his certos esse.

WILHELMVS HASSIÆ LANDTGRAVIVS.