by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous next

|NOBILISSIMO ET VIRTVTE SAPIENTIA AC INGENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO DOMINO TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNVDSTRVP, EQVITI DANO, MATHEMATICO NOSTRO SECULO PRÆSTANTISSIMO, ETC. DOMINO SUO CUM OBSERUANTIA COLENDO, ETC. S.P.

MAXIMA Illustrissimus Princeps noster affectus est lætitia Literis tuis, Vir Nobilissime et Doctissime, Mathematicorum præstantissime, tum quod reconditiorem Astronomiæ Scientiam ac Regium Ingeniosorum Instrumentorum apparatum, acutissimumque de Obseruationibus longe aliter instituendis iudicium continerent; tum quod abs te, quem propter summam in Astronomicis rebus peritiam summe diligit, proficiscerentur. Etsi autem Illustriss. ipsius Celsitudo seorsim Literis tuis est responsura; mihi tamen mandauit, vt et ipse, de Mathematicis præsertim, tuæ excellent. responderem. Ne igitur longis vtar ambagibus, cum Illustrissimus Princeps Scriptum tuum de Cometa nancisceretur, mihi id inspicere non licuit, Illustriss. ipsius Celsitudine prohibente, donec et ipse meum de eodem Cometa scriptum attulissem, in quibus cum Obseruationes in tam longe dissitis locis institutas, sibi inuicem ad minutum vsque respondere videremus, dici vix potest, quanto simus gaudio perfusi. Quo igitur et tu eandem concordantiam videre possis, tibi vicissim, meum de eodem Cometa Scriptum transmitto, præsertim cum Capite V. contineat disputationem de Refractione Stellarum, cuius tu in Literis tuis mentionem facis, quanquam nondum sit absolutum, deficientibus nimirum in fine tribus Capitibus, quæ propter occupationes absoluere non potui. Quod si quædam differentia in locis Cometæ constitutis reperitur, ea esse potest, et propter locorum, in quibus nostras Obseruationes habuimus, disiunctionem, et propter loca Stellarum fixarum non eodem forte modo assumta, et propter diuersam Zodiaci obliquitatem, quam ego in meis Obseruationibus assumsi |23 gr. 30 min. tantam nimirum quantam tot annos Illust. Princeps noster adinuenit. Quanquam autem Instrumenta in ijs Obseruationibus non adeo, vt nunc, fuerunt exacta, nec etiam Parallaxeos aut Refractionis ratio habita, malui tamen Obseruationibus, quam Tabularum annotatis respondentem Zodiaci obliquitatem assumere, præsertim cum ipse adinuenerim, Obseruationes eas non multum a Veritate abesse. Quanquam ipse Solstitialem Solis Altitudinem in æstate propter ventosam et nubilosam Aëris constitutionem nondum exacte obseruare potuerim. Etsi vero non dubito, quin tua, quam asseris Zodiaci obliquitas sit vera: eam tamen et ego, DEO benignum successum, benignamque Aëris constitutionem largiente, diligentissime obseruabo, vt ita Veritas diuersis diuersorum locorum fulcita |Obseruationibus, eo maiorem fidem apud posteritatem mereatur. Ad Obseruationum calculum in Cometa assumsi Oculum ♉ in 4 grad. 7 min. ♊, cum Latitudine 5 grad. 29 min. Meridionali. Tertiam ♈ Stellam in 1 grad. 58 min. Tauri, cum Latitudine Septentrionali 9 gr. 57 min. etc. vt nos diligentissimis nostris Obseruationibus adinuenimus, nec video eas multum a tuis discrepare. De barba Cometæ, quod scribis, eam 21 Octobris non habuit. At 22 Octobris sub Occasum eam quoque hîc animaduerti. Verum cum fallaciam ex Lunæ Radijs esse iudicarem (vergebat enim ad Lunam) nec tale quicquam antea depræhendissem, eam Scripto meo inserere nolui. Quod autem Cometam adhuc 12 Nouembris obseruasti, ipse profecto 10 Nouembris eum ob nimiam raritatem per Instrumenti rimulas obseruare non potui, nec etiam 10 Nouembris amplius videre; quanquam Aër erat impurus ac vaporosus. Forte eum ob nimiam raritatem vaporibus similem, præ vaporibus depræhendere non potui. Nullam omnino Parallaxin tam per accuratissimum illum, quem Scripto meo inserui, Parallaxes obseruandi modum, quam per tempus et distantiam eius a Meridiano, depræhendere in eo potui, quamuis diligentissime eam venarer. Differentia, quæ exigua in extremis Cometæ fulsionibus inter nostras Obseruationes interuenit, fortassis est a nimia Cometæ raritate. Equidem semper proportionalem in eo adinueni motum. Sed hæc hactenus de Cometa. Ad Instrumenta nostra quod attinet, attulit nihil WITTICHIVS, præter partitionem (quæ, quicunque Autor sit, ingeniosa certe est) et Sextantis nomen, et Pinnacidiorum rimulas. Et quanquam Wittichius putabat Instrumenta ea correctiora fieri non posse, nos tamen post eius discessum multis modis ea correximus. Fecerat enim Wittichius per Automatopæum nostrum simplices tantûm in visorijs rimulas, in Quadrante quidem duas, alteram in superna visorij parte, alteram ad Latus, in Sextante vero tantum vnicam, in centro scilicet visus. Verum cum Instrumenta in vsum deducerem, multa tandem experientia inueni, eiusmodi rimulas non sufficere, nec quicquam |certi depræhendi ijs posse. Quapropter in Sextante duas alias adhuc rimulas, ad Latera Pinnacidiorum, prope oculum fieri curaui, vt distantiæ Stellarum per rimulas Parallelas vtrinque cernerentur. Cumque Wittichius nullam rationem Anguli visionis habuisset, huic quoque malo succurrimus, atque visoria Centro Instrumenti ita apposuimus, vt semper eandem ab illo Sextantis Centro distantiam retineant. Centrumque semper præcise in medio mediæ rimulæ reperiatur. Ac ne Angulus visus sit minor eo quem Instrumentum nobis exhibet, singulis Pinnacidijs superioribus interne tantum detraximus, quantum inferius respondens Pinnacidium a Centro distat. Ita enim per lineas parallelas eundem Angulum cernimus, quem Instrumentum nobis exhibet, nec vlla differentia inter Angulum visum et Angulum Instrumenti esse potest. Præterea cum antea media Regula in Sex|tante manibus hinc inde ducenda, in Obseruationibus plurimum negocij nobis facesseret, multumque temporis requireret, priusquam in eum, quo debebat, locum esset perducta, Catenulam artificiose Instrumento apposuimus, per quam in quemcunque locum et Angulum regulam mediam facilime absque negocio deducere possumus. In Quadrantis quoque inferiore Pinnacidiorum parte, adhuc rimulam inferne fieri curaui, vt Altitudinem Stellæ, et superne et inferne paralleliter videre possim. Nisi enim Stella per rimulas paralleliter circa Pinnacidium æqualiter secta conspiciatur, nequaquam certa erit eius Altitudo. Iamdudum etiam ad Latera Pinnacidiorum rimulas Parallelas exaptaui, vt transitum Stellæ vtrinque videre possem. Quod si Wittichius rimulas illas Parallelas apud Tuam Excell. vidit, nec Instrumentis nostris apposuit, multo nos inani labore onerauit. Cum enim visoria Instrumentorum Mense Martio præteriti Anni corrigeremus, inuenimus Obseruationes ante visoriorum correctionem institutas, prorsus fuisse incertas et falsas. Quapropter omnes de nouo iterare coacti sumus. Reliqua quæ de Instrumentis nostris desideras, ex domestico tuo cognoscere poteris. De diuerso Ætheris et Aëris diaphano velim etiam atque etiam cogites. Ipse profecto rem in omnes partes voluens ac reuoluens, nihil tale reperire potui. Sed cum Sententiam ea de re meam in Tractatu de Cometa Capite V satis superque declarauerim, nolo hîc actum agere: Tantum peto a te maiorem in modum in salutem et certitudinem Astronomiæ etiam atque etiam, vt ea diligenter examines, atque ad ea mihi respondere non dedigneris. Video enim ob nullam aliam rem magis huic pulcherrimæ Arti detrahi, quam quod (vt ij, qui quid Hypotheses Astronomicæ sint, non intelligunt, arbitrantur) futilibus et falsis Hypothesibus sit referta, perque falsas Hypotheses contra naturam, contraque naturæ Leges verum Planetarum motum demonstret. Vt igitur veternum illum ex animis vulgi eriperem, atque quid sibi vellent Hy|potheses Astronomicæ, ostenderem, luculenter et perspicue, vt opinor, ex ipsa rei natura, quantum per occupationes licuit, de ijs disserui, præsertim cum diu multumque expertus sim, etiam eos, qui se multum in hac Arte profecisse volunt, in sinistra hac inueniri opinione, seducti, vt arbitror a futilitatibus Aristotelis, qui contra experientiam tantum futilibus coniecturis, de his rebus disputat. Refractionem vsque ad 30 ab Horizonte gradus in Sole reperire non potui, nec etiam in Horizonte dimidij gradus, sed plerunque 15, aut ad summum 20 minutorum. Sed eam maiore in posterum diligentia non tantum in Sole, verumetiam in Stellis fixis obseruabo. Quemadmodum et ex dextro Latere Persei in Altitudine 9 gr. 42 min. inueni Refractionem 2⅓ minutorum. Ex Cauda Cygni in Altitudine 5 gr. 18 min. inueni Refractionem 5⅔ minutorum. Inuenio etiam ex Obseruationibus diligentissimis, Stellas fixas suas mutare Latitudines, contra aliorum traditionem, idque fieri proportionaliter secun|dum mutationem obliquitatis Zodiaci, ita vt quo magis ad Solstitia accedant, eo magis Latitudines suas mutent, adeo vt Stellæ immotæ videantur; Ecliptica vero pro mutatione obliquitatis hinc inde ad eas accedere et recedere. Quod vero interdum quædam Stellæ huic suppositioni reclament, id (vt arbitror) Obseruationibus veterum tribuendum erit, in quibus Sextantes, aut etiam Trientes graduum non fuerunt apud ipsos magni momenti, vel etiam eiusmodi error in transcribendo interuenire potuit; quanquam videam, dum recentiores Ptolemæum in Stellis fixis emendare voluerunt, in longe maiores errores esse delapsos, vt ex Alanac, Algorab, etc. manifestum est. Motum Solis in Ephemeride tua positum satis exacte cum nostris Obseruationibus invenio congruere: a quibus tamen Tabulæ Prutenicæ circa Æquinoctium vernum vltra dimidium gradum absunt. Ipse etiam tantam fere Solis Eccentricitatem reperio, quantam tu asseris. Altitudo Poli hîc Cassellis est 51 grad. 20 min. Inueni enim per diligentissimas Obseruationes Stellam Polarem, in superiori Meridiani parte, Altitudinem obtinere 54 grad. 16 min. in inferiore 48 grad. 24 minut. Pectus Cassiopeæ superne 87 gr. 3 min. inferne 15 gr. 37 min. In Ascensu medio Cathedræ Cassiopeæ superne 84 gr. 26½ min. inferne 18 gr. 13½ min. Ad genua Cassiopeæ superne 83 gr. 16½ min. inferne 19 gr. 23½ min. In tibia Cassiopeæ superne 79 gr. 44½ minut. inferne 22 grad. 55 min. Quod si Eclipsin illam, quæ Anno 1584, 7 Nouembris apparuit, obseruasti, iam quoque differentiam Longitudinum inter nostra loca habebimus. Obseruauit enim WITTICHIVS hîc Cassellis eius medium incidisse in 13 horam 3 minut. post Meridiem; quanquam video, iustam diligentiam in ea Obseruatione non esse adhibitam. Ac toties iam dolui, me eo tempore hîc nondum fuisse (octiduo enim post huc veniebam) vtinam per distantias ad Stellas fixas non tantum Eclipsin, verum|etiam motum et Parallaxin Lunæ obseruasset. Sin eam Eclipsin obseruare non potuisti, alia nobis via ingredienda erit, vt differentiam inter Meridianos nostrorum locorum nanciscamur; quod commode per Lunam fieri posse, puto, si eam vna et eadem Die aut etiam diebus non multum a se distantibus vterque simul diligenter Obseruauerimus. Ita enim separata Parallaxi, per motum ex Obseruationibus inuentum facile quæsitum patebit. Sin per calculum malueris (quæ ratio tamen mihi minus certa videtur) poteris calculum Lunæ Meridiano nostro congruentem ad me mittere. Ita enim si Lunam circa nonagesimum grad. obseruauero, ex tuo constituto motu, si is Apparentijs satisfacit, facile quæsitum inueniam. Narrauit quoque mihi PETRVS IACOBI domesticus tuus, te per Studiosum tuis correctissimis Instrumentis, Eleuationem Polarem et Altitudinem Meridianam Spicæ ♍ Fruenburgi Borussiæ, vbi COPERNICVS plerasque suas Obseruationes habuit, obseruasse. Cum igitur perlibenter scirem, quænam fuisset certitudo Instrumentorum, quibus in suis |Obseruationibus vsus esset Copernicus, et an ea Fruenburgi esset Poli Eleuatio, quam Copernicus Libro III. Capite 2 asserit, peto a te maiorem in modum, vt eas mecum communicare non dedigneris. Vicissim tibi mea officia polliceor ac defero. Illustrissimus Princeps mittit ad te Obseruationes suas de Cometis, et Altitudines Solis Meridianas per vetera Organa obseruatas, quas pro tua prudentia ad vsum accommodare, et cum tuis conferre poteris. Mittit item nostras Stellarum fixarum per noua Organa institutas a me Obseruationes, quas calculo per Studiosos tuos examinabis, deque ijs nos admonebis. D. IOACHIMVS CAMERARIVS tibi salutem; cuius Literas ad te perscriptas inter reliqua reperies. His bene et feliciter vale.

T. T.
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS Bernburgensis.