by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous next

|LITERÆ EÆDEM LATINITATE DONATÆ.

NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER DILECTO, TYCHONI BRAHE DOMINO DE KNVDSTRVP.
WILHELMVS DEI GRATIA LANDTGRAVIVS HASSIÆ, COMES DE CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA, ETC.

GRATIA et fauore nostro præmissis. Nobilissime, singulariter dilecte. Nullum nobis facimus dubium, quin responsionem nostram per literas, quas 14 elapsi Mensis Aprilis, ex hoc ipso nostro Castro ad te dedimus, vna cum transmissis Obseruationibus iampridem acceperis, atque ex ipsis Sententiam nostram cognoueris. Quia vero hactenus flagitante id clementi nostra petitione, ad eam nullam nacti sumus responsionem, commodumque hic nuncius ad te oblatus sit, præterire nequiuimus, quin priores nostras Literas in memoriam tibi reuocaremus; propterea te clementer rogamus, cum nostræ tuæque Obseruationes, quod ad Cometam recenter apparentem, Stellamque nouam ad Cassiopeiam attinet, admodum prope concidant, velis nobis non modo tuum de nostris Obseruationibus Stellarum Fixarum iudicium, vicissim mittere, sed et proprias tuas Obseruationes, quas tum prius, tum etiam postea in Stellis Fixis obtinuisti, communicare, vt cum nostris conferamus. Præsertim vero velis nobis Altitudinem vestri Poli, vt eam denotatam habes, transmittere. Ex adiuncta quoque Mathematici Epistola nostram Sententiam plenius cognosces. Hæc te clementer celare noluimus, sumusque fauorabili et bona voluntate erga te affecti.

WILHELMVS LANDTGRAVIVS HASSIÆ.