by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous next

NOBILISSIMO ET VIRTVTE SAPIENTIA INGENIOSA ERVDITAQVE DICTRINA, CLARISSIMO VIRO, DOMINO TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNVDSTRVP, EQVITI DANO, MATHEMATICORUM NOSTRO SECULO OMNIUM PRÆSTANTISSIMO, ETC. DOMINO SUO CUM OBSERUANTIA COLENDO, ETC. S. P.

LITERAS tuas, Nobilissime Excellentissimeque D. TYCHO, quas tu 21. Februarij dederas, vix 17. Augusti accepimus, hoc est, sex diebus post, cum alteras ad me datas scripseras. Quanquam autem varijs iam distrahar occupationibus, tamen paucis tibi respondendum duxi: Præsertim cum videam, te literas meas superiores, forte ob varias occupationes atque etiam ob morbum, longe aliter intellexisse, atque ego scripseram. Obijcis enim ea | mihi, quæ nec vnquam ex verbis illius Epistolæ colligi poterunt, nec etiam mihi vnquam in mentem venerunt. Vbi enim quicquam detraxi authoritati sacrarum literarum? An ea, quæ dixi, non etiam tu ipse et Theologi omnes sacras literas interpretantes dicunt? Nisi forte existimas, duo cum dicant idem, non esse idem: Ideoque in me id reprehendendum esse, quod alijs facile possit concedi. Si Augustinum legeris, multo liberius de sacris literis loquentem inuenies. Eandem nuper sententiam cum exhibuissem Illustrissimo Principi nostro et nostris Theologis viris summis, ne litem hanc meam facerem (Nam in nostris Obseruationibus ei peculiare caput attribui, vbi ostendi, sacras literas non obstare nostræ de liquiditate materiæ cælestis sententiæ) nec Princeps nec Theologi eam improbârunt, aut quid reprehendendum in ea inuenerunt. Et tibi idem faciendum erit, si modo quintam tuam Essentiam defendere volueris. Mihi solius DEI gloria in omnibus meis actionibus proposita est: ne quid impium de me cogites. De Crepusculis quoque ne me prorsus |cæcum effice. Nec enim tam temerarius sum, vt in his rebus quicquam scribam, quod expertus non sim. Scio desinere Crepusculum Sole 17. Gradibus sub Horizontem depresso, si vulgariter Crepusculum pro luce dubia accipias. At ego definiui ex illis literis Crepusculum eôusque, donec nullum amplius vestigium albicantis Aëris appareat, quod omnino necessarium est, si extremam superficiem Aëris crassi, qui illuminari potest, determinare exactius volueris. Considera igitur Aërem circa locum occubitus Solis, desinente vulgari Crepusculo, eumque cum alijs locis Horizontis circumcirca, vt ad Ortum, ad Meridiem, ad Septentrionem confer, diuersitatem coloris et vestigia illa albicantis Aëris omnino reperies. Sed et Refractionibus meis nescio cur detrahas. Quomodo enim alias inuenire possum aut etiam eruere, quam ipsa Instrumenta præbent? An in tuam gratiam hoc faciam? Iniqua certe a me postulas, si hæc postulas. Sed nec titulum Tomorum tuorum de nouis Mundi Ætherei generationibus repræhendi, nec etiam repræhendendus est, nec tua excusatione indiget: Siquidem quæ fiunt, etiam generari dicuntur; et reuera Cometæ in Cælo generantur. Proposui ea non assertiue, sed dubitanter et interrogatiue potius, præcipue vt explicares mihi sententiam de vestra generatione et corruptione. Quæ etiam de Cometarum cauda scripsi, potius tuo iudicio subieci, quam vt vera vrserim. Et Illustrissimus Princeps noster facile excusationem meretur, quoniam tunc temporis vix incipiebat tractare Obseruationes, necdum Stellarum Fixarum loca correxerat, nec erat in Obseruationibus exercitatus, nec velim Obseruationem illam publices. Sed et nec meam de Cometarum generatione sententiam scriptis tuis immisce. Si enim publicandam censuissem, ipse iamdudum publicassem. Pugnares ea ratione etiam cum muto, siquidem nemo meam istam sententiam adhuc nouit. Postquam mea scripta publica facta fuerint, poteris ea in tuis scriptis examinare |pro libitu, siquidem tunc publici iuris erunt: At de nondum editis non est præiudicium introducendum. Superiore æstate cum de materia Stellarum et viæ lacteæ cogitaui, in aliam sententiam incidi: Inueni etiam, quæ de trabibus discurrentibus cap. 7. proposueram, prorsus falsa esse. Quapropter totum illud caput de materia Cometarum eorumque illuminatione sum mutaturus, longeque alia ratione tractaturus, si alium insuper adhuc Cometam obseruauero, omnique diligentia inspexero et considerauero. De eo, quod Planetæ in subtilissimo et purissimo Aëre pendeant, vlterius tecum non agam. Tractaui hanc meam sententiam in opere nostro Stellarum Fixarum, nec te immiscui, sed rem ipsam tractaui. Idem et tibi faciendum erit, vt quibuscunque possis modis sententiam tuam defendas. Iudicabunt postea Doctissimi Mathematici, cuius sententia vera sit. Nec enim nos ipsi in hac materia et Actoris et Rei et Iudicis personam sustinere possu|mus, sed requiritur ad sententiam pronuntiandam persona tertia, φιλαληθὴς et nullo prorsus præiudicio fascinata. Reuera Mysterium Trinitatis a Deo creaturis inditum est, et reperiuntur omnia Terrena in hoc inferiore Mundo ex Terra, Aqua et Aëre, vt superioribus quoque literis scripsi, seu potius ex Terrena materia, Aqueo glutine et Aëreo spiritu constare; Quam materiam sic dispositam deinde Calor cælestis vel Sol accedens specifica et ingenita sua virtute, luce perfundit, excitat et viuificat. Sed hæc alibi tractaui. Video me tandem apud te obtinuisse, quod Diaphanitas Aëris puri nihil differat a Diaphanitate materiæ Planetis circumfusæ: Reliquam etiam sententiam sine dubio veram, te docebit veritas temporis filia. De Hypothesibus Ptolemæi et Copernici, vtra vera sit, peculiari olim scripto discutiemus, nec vlteriorem hîc disputationem instituemus. Scriberem etiam de Vrso illo Dithmarso, deque systemate illo Mundi tibi surrepto: sed Tabellarius properat, vnde illud in aliud tempus differam. Habebat in animo Illustriss. Princeps noster tibi ad literas tuas respondere; Verum subita festinatione iter ingrediens Smalcaldiam petijt, vt hac ratione responsio sit impedita. Quemadmodum et eo circa hoc tempus maxime impeditur, quod iam operam det ceruis, qui rem Veneream sectantur, figendis. Nihilominus tamen Illustriss. ipsius Celsitudinem a te literas expectare et de te sæpe cogitare, ex iniecta literarum copia poteris intelligere, quas præterito mense Iulio ex comitatu Hombergico Illustriss. ipsius Celsitud. ad me dedit: Secundum quarum tenorem et Mandatum Frischlino quoque literas ad te perferendas tradidi. Quæ proximis literis ad me scripsisti de structuris et occupationibus tuis æstiualibus, quod nimirum Molendinam ad conficiendam chartam construxeris, Illustrissimo Principi meo indicaui, cui res perplacebat. Literas illas, quas ad Gellium Sasceridem scripseras, nuper tradidi Præceptori Nobiliss. ROSENCRANTZII, qui me et ex te et ex Nobiliss. D. IOANNE DEE, amico meo singulari, perquam humaniter salutabat, seque |cum alijs ad eundem Gellium literis has quoque missurum aut laturum spondebat. Nuper D. VICTORINVS SCHONFELDT, Professor Marpurgensis, per CHRISTOPHORVM HARSACHIVM, Illustrissimi Principis nostri Consiliarium a me petijt, vt Filium suum tibi commendarem, atque ex te cognoscas rem, num posses illum inter studiosos tuos aliquamdiu recipere et in his artibus erudire; Sique hoc tibi videretur, se eum sequente æstate ad te missurum. Est vt audio promotus liberalium Artium magister. Si igitur tibi hoc commodum est, poteris voluntatem tuam ad proximas Nundinas mihi declarare, vt sciat quid sibi agendum sit. Hæc iam summa festinatione varijs distractus occupationibus breuiter respondere volui, quæ vt in optimam partem accipias etiam atque etiam oro. Plura scribam, cum occasionem et otium nactus fuero.

Vale igitur |Nobilissime Excellentissimeque D. TYCHO, meque quod facis ama.
T. T.
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS.