by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous next

|ALIA TYCHONIS BRAHE AD CHRISTOPHORVM ROTHMANNVM. S. P.

SVPERIORIBVS meis literis, Doctissime ROTHMANNE, tuis vltimis luculenter respondi, idque quamprimum eas accepissem, atque te, vt denuo rescriberes mature, quo iterum hisce instantibus Nundinis Francofurdianis responsionem vicissim adornarem, rogabam. Sed video te in respondendo segniorem, tardumque nimis, semperque occupationes alias prætendere. Licet vero ego non paucioribus forte detinear; nihilominus tamen scriptionem non intermitto. Cum itaque nostrates, Nundinas Francofurdenses petituri, iter accelerent, breues hasce, ne omnino sine meis isthac transeant, mittere volui, quibus te de responso admonerem, vtut, quæ scribam, multa nunc non occurrant. Hoc tamen te scire volui, Tomum meum primum iam pene Typographica opera absolutum; Nam in tertia, eaque vltima parte labor nunc vrgetur. Distinctione autem prima, non saltem curriculum Solis et Lunæ, nostris seculis adamussim correspondens, denotatur, atque demonstratiue in numeros resoluitur: Sed et postea plurimarum Affixarum, præsertim Zodiaco obuer|santium, accurate loca verificantur, rationesque, cur sic et non aliter constituenda veniant, adduntur. Vbi hæc cum vestris contuleritis, facile ipsimet de discrepantiola nobis intercedente, vtri nostrum potius sit assentiendum, censuram proferetis. Neque etiam dubito vestros circa Fixarum loca corrigenda vtiles labores, propediem publicam lucem visuros. Quin et aliud quippiam occurrit hîc addendum. Postquam literæ eædem, quas ad te vltimo dedi, emittebantur, reperit Amanuensis meus integram pagellam, nescio, quâ incuriâ prius omissam et alicubi sepositam, nonnulla continentem, quæ inter transscribendum neglexerat. Quod etiam nuper reuidendo exemplar, cognoui. Iussi itaque, vt quæ tunc prætermissa erant, seorsim in charta describerentur, atque hisce adiungerentur, loco vna denotato, vbi interferenda forent. Tuum igitur erit, hanc præteritionem candide accipere, et ad has quoque quæstiunculas, vbi rescripseris, respondere.

Vale.
T. TYCHO BRAHE.
POSTSCRIPTA.

INTERIM dum hæ exarantur, Cometes quidam hoc ipso die 23. Februarij vesperi, inter obseruandum Venerem, prope maximam suam a Sole digressionem, circa occasuram cœli plagam nobis conspiciebatur, ad Piscis Borei Asterismum situs. Longitudo eius erat hora 8. M. 5. in |P. 18. M. 5. ♈ lat. P. 18. M. 20. Borea. Caudam tenuem, sed decem circiter gradus longam adamussim in Solis oppositum, atque versus Zenit dirigit; tunc temporis eam in lucidiorem pedis Andromedæ, licet non tam alte, sed saltem ad stellulam in capite Piscis Borei, eiaculando. Motum habet concitatiorem, quam priores a me obseruati: videtur enim intra vnam reuolutionem diurnam, octo pene gradus, in suo ductu absoluere. Tendit in signorum consequentia, sed latitudinem versus Boream vna sensibiliter adauget. Tu quoque, si vobis conspectus fuerit, hunc diligenter obserua, et Paralaxes solerter enuclea, quod et ego, fauente Numine, præstare non intermittam. Ecce tibi occasio oblata, tua dubia in Cometis, quo ad caudam, et alia resoluendi, videbis vtique, quæ a nobis in his tradita sunt, non incongrua esse, et caudas nequaquam partem corporis, sed defluuium quoddam radiorum solarium, illud penetrantium, reuera existere. Si Mercatores duas vel tres dies Hafniæ adhuc moram traxerint, antequam ad Nundinas abeant, et serenum interea fuerit, ego huius crinitæ apparentias plenius denotabo, et Illustrissimo Principi tuo, quæ interea deprehendero, statim per literas significabo.