by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous next

SUBIJCIUNTUR EÆDEM LITERÆ LATINITATE DONATÆ, VT ET AB EXTERIS INTELLIGANTUR.

NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER DILECTO, TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNUDSTRUP.
WILHELMVS DEI GRATIA LANDGRAVIVS HASSIÆ, COMES IN CATZENELLEBOGEN, ETC.

GRATIA et fauore nostro præmissis, Nobilissime et singulariter dilecte; Celare te clementer nequimus, habere nos in horto nostro ferarum Alcem, quæ Hyeme et Æstate proxime elapsis optime se habuit, egregieque accreuit, vti nec adhuc quicquam ipsi desit, nisi quod sociâ destinatur. Cum itaque ex proximis tuis literis datis 2. Aprilis intellexerimus, te etiam Alcem habere, quam nobis lubens donare velis; clementer et gratiose eam ipsam a te acceptabimus; nec intermittere potuimus, quin præsentem hunc Tabellarium ad te eo nomine ablegaremus, eique mandaremus vt prænominatam Alcem ad nos deduceret, modo eam iuxta literarum tuarum tenorem nobis concedere volueris, prout hac de re nihilominus haud addubitamus. Erit id nobis quam gratissimum, nosque in posterum generoso Equo Zapffenburgensi te remunerabimus, et alias etiam tui vicissim clementer meminerimus.

|Non dubitamus quoque quin apud Gesnerum Germanicum de Animalibus Quadrupedibus legeris, quid fol. 85. de Animali quod Rix, aut vt quibusdam placet, Orix appellatur, scribat: Scire vehementer auemus, an eâ de re quidquam experientiâ tibi compertum sit, aut cum hominibus contuleris qui id viderint, aut docere potuerint, quæ conditio eius sit, aut vbi inueniatur, et num tantæ proceritatis, quantæ a Gesnero pingitur, siet.

Mathematicus noster CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS nondum ad nos reuersus est: Et licet eum per literas reuocauerimus, attamen infirmitatis suæ ergo (quamuis nec de hac nobis quippiam certi constet) excusare se voluit.

Desideratos a te Chartopæos etiam summâ adhibitâ diligentiâ hactenus nancisci nequiuimus. Præcepimus autem ministris nostris, quos ad instan|tes Francofurdenses Nundinas amandauimus, vt ipsi ibidem diligenter disquirant, an aliquos adipisci possint. Quid vero ij effecturi sint, de eo proximis nostris literis certiorem te faciemus.

Nouarum Rerum, quantum hoc tempore ad manus habuimus, descriptum his adiunximus; vnde cognosces, quomodo se Res Gallicæ, et aliarum orarum habeant, quodque miserrimus sit Europæ totius Status. Si quid de Statu Daniæ, aut alias etiam noui habueris, id nobiscum vicissim communicari clementer petimus.

Permanemus autem tibi clementi ac gratiosâ voluntate fauentes.
WILHELMVS LANDGRAVIVS HASSIÆ.
POSTSCRIPTA.

QVAMPRIMVM Obseruationes tuæ Stellarum Fixarum et Erraticarum absolutæ fuerint, libenter eas haberemus cum nostrâ rectificatione conferendas.

De Orice diligenter inquiras, an, et vbi locorum inueniatur, et quomodo vndiquaque qualificetur: Siquidem literarum harum allator cognatus tuus Ascanius Bilde, vidisse se in horto ferarum Hafniæ et Croneburgi aut Frideriburgi aliquot eiuscemodi putet. Verum procul abest, vt ex indicatione eius tantæ magnitudinis sit, quantæ pinxit Gesnerus: Nam 23. Spitami, pro Animali ingentem constituunt altitudinem. Nihilominus Creatori non esset id impossibile.