by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous next

|| ICHNOGRAPHIA STELLÆBVRGI.

Illustration: Text:
Figure 16  Woodcut plan of Stjerneborg

ICHNOGRAPHIÆ HVIVS EXPOSITIO.

A Vestibulum quo per gradus Obseruatorium subintratur. B Hypocaustum Quadratum. C Crypta pro Armillis maximis Æquatorijs. D Pro Quadrante Volubili. E Pro Armillis Zodiacalibus. F Pro Quadrante Chalybeo magno habente exterius Quadratum Geometricum etiam Chalybeum. G Pro Sextante Quadricubitali Globo suo conuolubili imposito. HH Columnæ lapideæ ad occiduam plagam dispositæ. II aliæ Columnæ lapideæ Orientem uersus locatæ. KLNT Globi Sextantibus Astronomicis fulciendis extrapositi. M mensa rotunda saxea. O lectus ipsius TYCHONIS. Q lectus Studiosorum. P fornax. V mensa. S initium subterranei meatus infra uallum atque hortum, in Laboratorium pyronomicum Arcis aliquando (DV) deducendi, incoatus enim est, sed non dum absolutus. Exterior area cum sua Galleriâ habet in quolibet quadrati laterum quatuor mundi plagas respicientium pedes 70. Diameter uero semicirculi medio loco intercepti est pedum 24. In duobus autem angulis huius Quadratæ areæ uersus Notapelioten et Notolybicum Thecæ quædam oportunæ sunt, in quibus maius illud Instrumentum semicirculare quo distantiæ Siderum ultra quadrantem capiuntur, tum quoque Sextantes alij, similiaque Organa mobilia, quorum usus non semper requiritur, sarta tecta conseruantur, quemadmodum etiam ad angulos Borrhapelioten et Borolybicum TYCHO quædam alia suo tempore disponere constituit.

Hæc breuiter de Structuris hisce Astronomiæ inseruientibus dicta sint: ut uero ipsa Insula, in qua hæc proximis aliquot annis non minus laboriose quam sumptuose a TYCHONE exantlata sunt, una conspectui pateat; eius etiam aliqualem designationem subiungemus.