by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous next

|SEQUUNTUR EÆDEM LITERÆ IN LATINUM CONVERSÆ PROPTER EXTEROS.

NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER DILECTO, TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNUDSTRUP.
WILHELMVS DEI GRATIA LANDGRAVIVS HASSIÆ, COMES IN CATZENELLEBOGEN, ETC.

GRATIA et fauore nostro præmissis. Nobilissime et singulariter dilecte: Literas tuas datas Vraniburgi 20. Februarij, recte accepimus ac legimus. Quantum igitur primum ad expetitam a nobis Alcem attinet, gratias tibi clementer agimus ob operam et curam eo nomine susceptam. Nec celare te etiam possumus nos tres ante Menses quatuor ex Suecia Alces accepisse, quarum tres interea mortuæ sunt, sic vt earum vnicam saltem iuuenculam, et præterea bouem eius generis, quem ante Annum ex Suecia nacti sumus, reliquos habeamus.

Causam autem, quod ita emoriantur, hinc ortam existimamus; quod DEVS ante Annum tantum glandium prouentum concesserit, vt plurimæ inuicem |coaceruatæ multis in locis computruerint, quarum si forte nimium comederint, id ijs putredinem in corpore peperit, vnde mori illas necessum fuit. Similiter quoque magnus Damarum numerus, prætereaque nouendecim Rupicapræ, quas ante Annum ex Bauaria adferri, et simul in hortum nostrum ferarum Zapffenburgensem deponi curauimus, eandem, vt puto, ob causam obierunt.

Si nobis ad eam, quæ super est, Alcem masculam, vnicam eius generis fæmellam, quæ duorum vel trium Annorum ætatem habeat, per præsentem nuncium huc possis transmittere, rem nobis faceres apprime gratam. Nos, vt id vicissim clementi gratiâ promereamur, haud erimus immemores. Illa enim præcipue, quam iam fere biennium habemus mascula Alce, ad coitum procliuis est, si modo suæ speciei fæmellam haberet.

Quod ad eam, quæ proxime elapso Decembri accidit, Eclipsin Lunæ, et eiusdem obseruationes pertinet; est quod eandem absente Mathematico nostro ROTHMANNO (qui ne adhuc quidem propter diuturnam, quam prætendit valetudinem, ad nos redijt) non satis obseruauerimus; eius tamen calculum et delineationem a Mathematico quodam alio nostro, quem ex Vniuersitate nostrâ Marpurgensi vocari curauimus, consignatam mittimus, quemadmodum ex adiunctis videre est.

Celare te insuper nequimus, Cæsaream Maiestatem ante aliquot dies clementissime ad nos scripsisse, et petijsse, vt ad Cæsaream eius Maie|statem Automatopæum nostrum IVSTVM BYRGIVM cum eo, quem antea fecit, Globo, in quo motus Planetarum repræsentauit, transmitteremus; quod nos Cæsareæ eius Maiestati denegare noluimus; quapropter prædictum Automatopæum nostrum, primo quoque tempore ad Maiestatem eius Cæsaream ablegare decreuimus; ita tamen vt se quamprimum iterum apud nos sistat, sic vt confidamus instanti Michaëlis festo, hic denuo eum adfuturum.

Et tametsi is tuo rogatu Aurifabrum aliquem, qui Automata et Horologia quodammodo tractare sciat, libenter ad te mittere velit, nullum tamen eorum, hoc tempore, hîc inuenire licet. In suo autem suscepto itinere, dictus noster Automatopæus, de tali aliquo Aurifabro vel Automatopæo sciscitabitur; et si quem reperiat, cum illo tuo nomine aget, vt se ad te conferat.

Quæ silius noster Landgrauius MAVRITIVS ad te perscripsit, et in commendationem Operis tui Astronomici composuit, hisce adiuncta habes; petimusque clementer vt vbi Opus illud absolutum erit, eius ad nos Exemplar quamprimum perferendum cures.

Hæc nos te vicissim celare clementer noluimus, et sumus gratiosâ voluntate benigne erga te semper affecti.

WILHELMVS LANDGRAVIVS HASSIÆ.