by Brahe, T. (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
previous next

LITERÆ EÆDEM LATINITATE DONATÆ.

NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER DILECTO, TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNUDSTRUP.
WILHELMVS DEI GRATIA LANDGRAVIVS HASSIÆ, COMES IN CATZENELLEBOGEN, ETC.

GRATIA et fauore nostro præmissis. Nobilissime et singulariter nobis dilecte: meministi proculdubio, quâ ratione nobis antehac de quibusdam Alcibus habendis spem feceris, cuius gratiâ intermittere nequiuimus, quo minus sub dato 2. Aprilis |proprium Tabellarium cum scriptis ad te literis ablegaremus, vt si eiusmodi aliquot Alces ad vos allatæ essent, eas ille ad nos adduceret. Nos autem ab eo tempore, ne minimum quidem rescire potuimus, an Tabellarius ad vos appulerit, aut etiam an viuus aut mortuus sit, aut quâ præterea occasione eueniat, quod nobis huc vsque nihil responsi ab eo perferatur: Vtut autem sit, postquam eæ, quæ nobis ante annum e Suecia adferebantur Alces, omnes emortuæ sint, et nunc saltem vnicam habeamus masculam, quam ante biennium itidem e Suecia accepimus, quæ et ipsa admodum pulcra et cicurata est, sic vt hoc demum anno egregia cornua sesquialterum pedem procera, enata sint, nec ei vlla in re quippiam desit, nisi quod fæmina sui generis destituatur. Petimus clementer, vt si promissas Alces et præsertim fæmellam aliquam nactus fueris, velis nobis easdem nostris sumptibus mox transmittere. Hoc ipso rem nobis facies acceptissimam. Nos id vicissim erga te omni clementia, qua tamen alias tibi fauemus, promereri non intermittemus.

WILHELMVS LANDGRAVIVS HASSIÆ.