by Brahe, T. (1576)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1927)  

||EPITAPHIUM QUOD IN TEMPLO HELSINGBURGENSI SUSPENSUM LEGITUR.

EXUVIAS abiens tulit huc KIRSTINA tenellas,
Quæ BRAHÆI olim Nata TYCHONIS erat.
Illa quidem modicum mundi fuit incola tempus:
Interea modicis non tamen aucta bonis.
Ingenio sexum superavit, moribus annos,
Eloquij grata dexteritate pares.
Ergo hanc quæ dederat subito Natura recepit,
Consuetis maius ne quid adulta foret.
|Vivit at illa tamen, Naturæ obstacula vicit:
Pro modico æternum tempore tempus habet,
Æthereisque potita bonis mortalia temnit:
Per CHRISTUM Civis legitimata Poli.

Obijt Peste Anno Domini MDLXXVI Septembris die XXIV. Vixit Annos II menses XI dies XI horas XI.

MORS quo citior, dulcior, quo serior, amarior. KIRSTINÆ dulciss. filiolæ naturali præter ætatem industriæ et moratæ Pater F. et P.