by Brahe, T. (1585)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1927)  

|| NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO VIRO, SAPIENTIA ET ERVDITIONE INPRIMIS EXCELLENTI, D. HENRICO RANZOVIO POTENTISS. REGIS DANIÆ IN HOLSATIA VICARIO ET CONSILIARIO, PRÆFECTO ARCIS SEGEBERGÆ ET DOMINO IN BREDENBERGA etc. ASTROLOGIÆ OMNIVMQVE LIBERALIVM DISCIPLINARVM EXCVLTORI
et promotori laudatissimo,
Amico suo plurimum
Colendo.

SALVE prælustris Majorum Henrice propago,
Ranzouidumque jngens Fama, Columna, Decus;
Te quoque nunc Elegis mea Musa inuisit amicis,
Dum claros Studijs Progenieque petit,
|Stemmatis es siquidem nulli splendore secundus,
Ingenijque ornas nobilitate Genus:
Es quoque Pieridum doctis nutritus in vlnis,
Pocla vbi Pegaseo fonte canora bibis:
Testantur veluti Terras vulgata per omness
Carmina, quæ generis sunt Monumenta tuj;
Ingenij tantam resonantia Carmina venam
Vt referant ipsos ex Helicone sonos.
Ergò, quid obstabit, quin Versus, Vatis Amores,
Ingenuo Vati, nostra Thalia feret?
Adde, quòd Vraniam, reliquas quæ celsa Sorores
Anteit, in precio, quale meretur, habes,
Quod te authore Liber toti sat comprobat Orbj,
Sidera quo laudi Regibus esse doces:
Dum celebras, prima repetens ab origine Mundi,
Astra quibus dederint celsa perenne Decus;
A veteri monumenta Poli nam ducis Adamo,
Per Sethum, et soboles et per Enocha pium;
Vtque pater Thares, et filius ipse Abrahamus
Sidereas populos edocuere vias;
Et quos præterea tibi pagina Sacra ministrat,
Quosque etiam crebrò scripta profana ferunt:
Atlantem, Alcidem, Hermetem, Oriona, Prometheum,
Et mora quos omnes longa referre foret;
Nam quibus ex astris olim Regumque Ducumque
Claruit altus Honos, copia magna tibi est.
|Nec saltem veteris, sed et æui encomia nostri,
Vraniæ in laudem, splendidiora refers;
Historiamque Poli sub tempora nostra propagas,
Donec et hinc laudem Rex FRIDERICVS habet:
Qui modò Danorum Populos Fascesque gubernans
Et numero, et pariter sorte Secundus, agit.
Hunc licet a reliquis, quibus alta per Æthera Fama est,
Ordo æui statuat posteriore loco,
Dignior ille tamen primos numerarier inter,
Temporis hoc series si pateretur, erat.
Huius enim auspicijs, si viribus Æthera quantis
Dania conscendat, parua vbi Huæna jacet,
Sidereisque vijs quàm Machina multa parata est,
Si videas, dices, Primus Is esse meret;
Nullius Imperio Regis fateare necesse est,
Excultos tanta sedulitate Polos.
|Cuius fama tuas siquidem peruenit ad aures,
Intuitu vero fortè minora refert:
Quippè vocas speculam, quas Diuæ struximus Ædes,
Vnde liquet, formam te latuisse Domus,
Ast tibi quò melius constet, sub Imagine quali
Stent hîc cœlicolæ structa Theatra Deæ,
Artifici pictam calamo tibi mitto Figuram,
Qua domus Vraniæ conspicienda patet.
Exteriora quidem sic omnibus obuia pandit,
Quæ capit interius, pingere, multa vetant;
Nam licet hæc aliquis cernat multumque diuque,
Qui non Astrorum mystica Sacra capit,
Ille oculis subitò fiet quoque cæcus apertis,
Vsque adeò jgnaros interiora latent;
Tu sed ea aspiciens, cui nota sat inclyta Diua est,
Vestigia agnosces quotquot Olympus habet;
Organa namque dicata Polo tot tantaque cernes,
Qualia vix ætas condidit vlla prior;
Seu spectes Formam, Artem, Materiamue, Laborem,
Distinctos tenui seu sub amusse Gradus,
Omnia sunt dices longè exactissima, nè qua,
Sidera scrutanti, labe vacillet opus.
Tu modò quàm primum loca Danica nota reuisens
Selandûm hospitio tecta propinqua subis,
Fac non displiceat leuis huc quin porthmis Huænam
Te vehat, hîc forsan quod recreabit erit;
Aspicies coram, quibus jtur in Æthera Scalis,
Quamque cita et certa Sidera lege patent.
|Hîc quoque Vestrarum nosces Secreta Dearum,
Qualia vix alio conspicienda loco;
Ingenuasque omnes cernes iactarier Artes,
Multaque quæ Genio sint placitura tuo.
Et modò, nescio quid, velut alto præscia Cœlo
Suggerit Vranie, quod citus hospes eris;
Omina vera sient, nec te mora longa retardet,
Aduentum accelerent, ipsa vel Astra tuum;
Hunc spondet Studium; quo mecum Sidera scandis,
Spondet et hunc dudum sat stipulata Fides;
Hæc quoque deficiant, quamuis rata singula constent,
Ille vetus noster te mihi spondet Amor;
Qui multis dudum retrò numeratur ab Annis,
Vrbs velut est testis Stipite dicta Rosæ:
|Hanc vbi transires, Dani Legatio Regis
Mutua Amicitiæ fædera prima dedit;
Tunc cœlestis Amor, nobis innatus vtrinque,
Nos in Amore etiam junxit vtrosque pari;
Qui modò perdurans crescit crescentibus annis,
Constanti similis, quo satus ille, Polo.
Hæc tibi Danorum celebris qua Porthmus Huænam
Alluit, Astra mouens scribere Diua jubet,
Quæ te sincerè redamans tibi dicere Grates
Atque optare suo nomine Fausta monet.
Viue diu incolumis Musarum Fautor et Hospes,
Vraniæ celebris per Sacra, viue diu.
Egregiosque velut spectas longo ordine Natos,
Quos Virtus, Probitas, Ingeniumque beant,
Crescentes pariter Virtutis laude Nepotes
Vt videas, Superos Musa nouena rogat,
Vrania antè alias multum tibi chara Sorores,
Te post ipsa etiam viuere fata cupit.
Hoc pariter, tibi qui multùm fauet, optat Apollo,
Optima quæque simul docta Minerua volet.
Nec saltem Superi, mortales insuper orant,
Vt diuturna tibi stamina Parca neat.
Ipse quoque addictos non vltimus inter Amicos
Cum facili eueniat longa Senecta precor.
Et modò quod superest, Felix cum Coniuge chara,
Cumque tua tota Prole, domoque Vale.

Tuus TYCHO BRAHE.