by Brahe, T. (1579)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
previous next

|DE PLANETARUM CONDITIONIBUS IN HAC INCLYTA GENITURA.

SATURNUS est in sua domo, triplicitate et termino, ideoque in suo carpento, estque directus et velox, ideoque essentialiter fortis et bene constitutus censetur. Verum quia est occidentalis combustus a ☉ et in sexta domo cadente simulque læsus a □ ♂ partilj ex angulo M. C., ideo accidentaliter est debilis et infortunatus.

JVPITER liber est a radijs ☉lis, orientalis, in △ partilj ♀, per receptionem triplicitatis, eiusdemque cum ♂ receptione mutua, velox directus et in domo succedente. Est itaque satis fortis et fortunatus, nihil |obstante quod sit in eo loco peregrinus, nam recipit Venerem ex sua domo per triplicitatem, vt dixj, per aspectum beneuolum.

|MARS est in sua domo et triplicitate ideoque in suo carpento, estque in sua persona, et recipit Solem ab exaltatione liber a radijs, directus, velox motu, in optimo et fortissimo cœlj loco in angulo Medij Cœlj, in antiscia partilj Veneris. Est itaque Mars in hac genesi fortissimus et optime fortunatissimeque constitutus, ita vt vix aliquid desiderari possit, nisi quod sit in □ ♄ partilj, a quo tamen recedit, et ipse est Saturno sublimior ipsumque potius per □ deprimit. Adde quod □ iste sit longus, vnde naturam beneuolam trigonj acquirit et ob id etiam minus nocet.

SOL etsi sit in mutua receptione cum Marte, ab exaltatione ipso Marte felicissime constituto, et insuper est in ter|mino beneficæ ♀ et ⚹ platico ♃, vt idcirco possit essentialiter aliqua ex parte fortis viderj, tamen quia est in sexta domo abiecta et cadentj læsus et oppressus ab vtroque malefica, coniunctione ♄ni cuj applicat et □ ♂, cum partilj permixtione ☿rii, qui ♄ni naturam induit, est insuper peregrinus in illo loco, ex quibus omnibus colligitur quod Sol sit plurimum debilis et infortunatus.

VENVS est in sua exaltatione triplicitate et termino ideoque in suo carpento in trino partilj ♃, quem recipit in ipsius domo per triplicitatem, estque in sua persona, directa libera a radijs Solaribus et occidentalis, ideoque ♀ est fortissime et fortunatissime constituta, nihil obstante quod sit in domo VIIIa, eo quod hæc domus est succedens, et præter vitæ negotia fortis.

|MERCURIVS etsi sit in sua persona quo ad Lunam et sit motu suo velox et directus, tamen quia est combustus a Sole in domo sexta cadente læsus partilj coniunctione ♄ni et □ ♂ quibus applicat, ideo admodum debilis et infortunatus est transitque hic in Saturnj naturam, eo quod corporaliter ipsj applicat vnaque in domo et carpento ♄ni existat.

☾ LVNA est libera a radijs in ipso limine suæ apparitionis, velox motu in angulo septimæ domus in sua persona et in antiscia aspectuque partilj beneficj ♃ Est itaque ipsa satis fortiter et fortunate constituta, nihil obstante quod in eo loco peregrina sit, cum sit in sua persona prout diximus.