by Brahe, T. (1579)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
previous

||CONCLVSIO.

HÆC in diiudicatione Astrologica huius inclytæ Genituræ, juxta præcipua membra euentuum in vita, sufficienter dicta sint. In quibus partim Astrologorum probatissimorum placita, partim propriam, quam hactenus in hac arte mihi assequi licuit, experientiam obseruationemque sequutus sum. Quæ tamen nullatenus pro oraculis vel fatalj aliqua necessitate haberj volo, sed saltem physicas quasdam esse coniecturas assero, quarum effectus non saltem a prima illa potissimaque causa ipso videlicet Deo creaturarum omnium conditore et rectore, qui |secundis et inferioribus causis suo arbitrio disponit, sed a plurimis alijs longe inferioribus causis in ipsa rerum natura versantibus, immutarj et alterarj possint; et vt de alijs nihil dicam (quis enim omnes commemorauerit?) habet ipse Homo Mentem diuinæ particulam Auræ, qua voluntatem liberam exercet, adeo vt si ea fruj et rationabiliter vtj volet, non solum astris alijsue creaturis minime obnoxius erit, sed longe his omnibus superior euadet eorumque influentiam aut non sentiet aut nihilj faciet. Taceo nunc Relligionis nostræ Mystica Dona, quorum beneficio mundum, |id est omnium creaturarum et visibilium rerum affectionem, exuentes nihili facimus, et inuisibilium æternarumque participationem in hac etiam mortalj vita, Dej solius beneficio, nobis applicarj permittimus. De his enim huiusque inuisibilis Olympi influentia agere, quemadmodum Astrologiæ metas superat, ita etiam eius virtus omnes astrorum totiusque creaturæ effectiones facile destruere poterit. Is itaque, a quo solo hæc omnem naturalem inclinationem vincens efficacia procedit, largiatur huic inclyto nato mentem qua mundum et seipsum vincere, veraque frui beatitudine possit.