QUIA Corpus est fundamentum, in quo hominibus ea, quæ in hac mortali vita prospera vel aduersa contingunt, euenire oporteat (est enim illud ipsius Animæ domicilium, in quo suas actiones elementaribus affectionibus propter Corporis dissolubilem naturam obnoxias exerit), ideo omnium primo de Corpore eiusque accidentibus considerationem instituere operæpretium erit. Et particularius hac in parte post vniuersalem Genituræ dominj inquisitionem de nutritione et vita eiusque curriculo judicium instituere aggrediemur, eo quod sine huius aliqua cognitione quæ superstruuntur friuola essent.
|DE DOMINO GENITVRÆ.
Dominum Genituræ Astrologj eligunt planetam penes quem maxima est in Genesi autoritas quique loca hylegialia disponit, quo in toto iudicio tanquam generalj significatore vtuntur.
Cum itaque in hac inclyta Genitura Mars omnium planetarum sit
fortissimus, in suo carpento exaltatus versus angulum Medij Cœlj, recipiens
Solem Horoscopi dominum ab exaltationeAText-critical note
10exaltatione]
TBOO: exlatione A
See sources
|DE NVTRITIONE.
Nutritionis annos appellant Astrologj primos quatuor. in quibus corpora infantium sunt teneriora magisque imbecillia et ob id etiam a leuioribus causis mutationibus obnoxia. De his itaque omnium primo ordine agentes generalem quandam nutritionis considerationem instituemus in hunc modum.
Etsj in hac inclyta Genitura ☉ dominus Ascendentis est
in sexta domo abiecta et cum Ascendente inconiuncta, oppressus a ♄ et
insuper Martis radijs quadratis, permisceturque simul Mercurio, qui
Saturniam naturam hoc in loco induit, estque simul ipse ♄ vtriusque
lumina|ris dispositor combustus et damnatus in sexta
domo cadente, vnde aliquid incomodj et impedimentj in huius inclyti nati
educatione significarj possetAText-critical note
12posset]
ex possit corr. A
See sources
Annus secundus propter applicationem ♃ □ longj ad
Ascendens via directionis in terminis beneficæAText-critical note
14beneficæ]
TBOO: benefici A
See sources
|Anno tertio Ascendentis profectio venit in
♎ et post completam annj medietatem applicat ad 𦃝 ♂ et
□ ♄ in quarta domo. Adde quod ipse ♄ in initio huius
annj transeat per locum ☾ radicis. In reuolutione etiam huius annj
cadit locus Martis in sextam domum aspiciens locum ☾ reuolutionis et
radicis per □ platicum; erit itaque hic tertius nutritionis annus
quibusdam difficultatibus et aduersitatibus obnoxius, idque præsertim post
completum tertium mensem et circa VI mensem posteaque in altera annj
medietate paulo post medietatem completam, idque ex profectione, vtj dixi,
Horoscopi ad ☍ ♂ et □ ♄, ad quos pertingit
Ascendens circa mensem septimum, qui est Iulius. Forte etiam ♄ in
principio annj circa men|sem Ianuarium supra locum
☾ radicis transiens valetudinem aliqua ratione affliget, verum quia
is locum ☾ disponit, minus nocebit. Hoc itaque anno et præsertim
circa menses commemoratos diligens habenda est ratio valetudinis huius
inclyti infantis, ne vel morbillis vel lesionibusAText-critical note
15lesionibus]
ex resionibus corr. A
See sources
aliquibus molestetur.
Nihil tamen euidentis aut magnj periculj metuendum erit, cum nulla maleuola
directio, penes quam maior est autoritas, in hunc annum coincidat, nam quod
⊕ |hoc anno in antecedentiam per directionem
veniat ad ☍ ♀ constitutæ in VIIIa domo,
nihil officit, cum Venus sit stella benefica et ibidemAText-critical note
16ibidem]
TBOO: ididem A
See sources
admodum feliciter et
bene constituta.
|Anno quarto nulla incidit directio maleuola nullaque infausta profectio Ascendentis vel Lunæ; imo Ascendens hoc anno per profectionem venit ad corpus ♄, et Lunæ in Taurum profectio bene se habet; solus itaque ☉ in Arietem ad corpus Martis via profectionis delatus circa primam annj quadraturam aliquam calidam et acutam discrasiam significare poterit, præsertim quia ♂ in reuolutione sublimis in cœlj fastigio exigens Lunam exorientem □ partili afficit. Saturnus etiam statim in initio huius annj denuo per locum ☾ radicis transit, vnde aliquid iniucundj languoris in valetudine huius inclyti infantis adferre forsan poterit, quod tamen vna cum priorj aduersa significatione leuius erit |quam quod sensibile aliquid nocumentj in vita natj adferre possit, sed saltem morbillos quosdam et leuiora quædam incomoda, quibus tenera illa ætas est plerumque obnoxia, inducere, præsertim cum hoc quarto ætatis anno nullæ coincidant maleuolæ directiones, quæ vitæ aut valetudini infestæ esse possent. Superabit itaque meo judicio hic inclytus infans et hunc quartum nutritionis annum et adhibita mediocrj cura et diligentia satis prospera valetudine in eo vtetur, non obstantibus plurimum leuioribus istis (vtj dixj) aduersis significationibus. Completis itaque primis quatuor nutritionis annis ad reliquum totius vitæ curriculum perpendendum diiudicandumque procedamus.
|DE VITA EIVSQVE CVRRICVLO.
Sol dominus Ascendentis et per se generalis vitæ significator existens,
læditur quidem a partilj copulatione Saturnj et quadratura ♂ in domo
abiecta et a vita aliena; sed recipitur per exaltationem a ♂
fœlicissime constituto, et ♄us essentialiter
fortis Solem in suo carpento excipit. Solum itaque est quod noceat
plurimumque obsit, videlicet quod hic concursus fiat in sexta domo quæ cadit
et ab Horoscopo auersa est. Itaque hæc significatio pro vita mediocris estAText-critical note
17Itaque hæc significatio pro vita mediocris est]
ex Est itaque hæc significatio pro vita mediocris corr. A
See sources
Cum itaque ex his quinque principalibus hylegialibus locis | maxima et potissima pars sit fortis libera a maleficis
et in beneficorum radijs fœliciter constituta, iudico ex generalj quadam
consideratione huius inclytj natj vitam futuram satis robustam et diuturnam,
ipsumque ad bonum senium peruenturum, modo quosdam incidentes maleuolos
anaretarum per directionem occursus (quos postea commemorabimus) euaserit.
Nam et ipse Genituræ dominus, qui vniuersalem habet in hac Genesj
significationem, est in loco maxime aphetico optime et felicissime tam
essentialiter quam accidentaliter constitutus et in antiscia felicis et
beneuolæ ♀, |vnde is plurimum vitalem
significationem adauget et ad vitæ diuturnitatem plurimum addit. Numerum
vero annorum vitæ particularius definire difficile est; si tamen Arabum hac
in re placita sequi placuerit, erit Luna absque controuersia apheta quem
illj Hylech nominant, cumque Saturnus dispositor locj ☾ eam non
aspiciat, Alchochoden esse nequit, præsertim cum etiam sit combustus.
Recurrendum itaque ad ♃, qui in loco ♊ triplicitatem et
terminum obtinet eamque per antisciam partilem et aspectum □
intuetur. Is itaque meo iudicio verus Alchochoden existit, qui cum sit in
domo succedente orientalis receptus |per triplicitatem,
mediocriter bene se habet; donatque ideo annos suos medios, qui sunt 45½ ,
quibus ♀ aspiciens♃ per ⚹ partilem addit annos suos
minores, qui sunt 8; vt sit tota summa annorum 53½ , atque hæc esset
secundum Arabum sententiam summa annorum vitæ natj. Latinorum vero placitis
insistentes, Martem Genituræ dominum pro datore annorum vitalium accipiemus,
qui cum sit optime constitutus in fortissimo et eminentissimo cœlj loco
inque suis essentialibus dignitatibus, tribuit is per se annos suos maiores
66, quibus maleuolentia Saturnj propter □ partilem ad ♂ e
do|mo sexta annos ipsius minores aufert restantibus
36; quibus ♀ propter antisciam et ⚹ aspectum platicum, quem
cum Marte habet, bis annos suos minores 8 addit, quibus duplicatis et
prioribus adiunctis provenit summa annorum vitæ nati 52 a priori per Arabum
ratiocinationem collecta non multum discrepans; vt sit juxta vtramque
rationem ætas huius inclyti nati futura annorum circiter 50 vel paulo plus.
Verum cum hic modusAText-critical note
19hic modus]
ex hi modi corr. A
See sources
colligendj spacium vitaleAText-critical note
20vitale]
ex vitalæ corr. A
See sources
non sit satis firmus nec
vbique experientiæ respondeat |ideoque a Ptolomeo et
probatioribus Astrologis negligitur, |nos etiam pro
incerto eum missum faciemus et ad experientiæ magis consonam rationem
accedamus, et directiones præcipuas apheticorum locorum ad conuenientes
anaretas perpendentes, si hinc non ipsissimum vitæ terminum præfinire,
saltem eos ætatis annos, quibus maximum vitæ imminet discrimen, indicare
possimus, vt periculum, quod circa illa tempora imminet, cautius et
diligentius declinare et euitare possit, et vitæ diuturnitatem, quantum
possibile erit, eo melius et felicius conseruare. Recensebo itaque ordine
præcipuos fatales occursus apheticorum locorum |ad
debitos anaretas, constituens Lunam pro principali apheta, vti prius
diximus, deinde Ascendens, quod generalem vbique vitæ significationem habet,
tertio Solem Ascendentis dominum, qui etiam per se generaliter vitam
disponit, nonnihil etiam potestatis hoc in loco tribuentes Martj vniuersali
Genituræ gubernatorj et in aphetico loco fœliciter constituto.
SEQUITUR ENUMERATIO ANNORUM FATALIUM ET VITÆ MAXIME PERICULOSORUM PER TOTUM EIUS CURRICULUM.
Anno sexto ætatis natj labente etsi nulla contingat directio maleuola nisi |quod Ascendens moretur in terminis malefici ♄, profectio tamen annua Ascendentis venit in sextam domum ad corpus ♄ et □ ♂, et ☾ profectio in ♋ ad eorundem maleuolos radios pertingit, vnde aliquid incomodj in vita et valetudine natj adferre poterit, idque præsertim circa 4 et 7 mensem, quod incidit in Aprilem et Iulium annj 1584 labentis. Significationem hanc reuolutio intendit, nam ♄ in ea reperitur in sexta domo quemadmodum in radice, et Mars est dominus octauj locj in Medio Cœlj, prout etiam in radice constitutus Solem partili ☍ simul affiigens, |vnde hoc anno præsertim circa tempora jam dicta et juxta sextum etiam mensem, qui est Iunius (propter reuolutionem) aliquid discriminis et aduersitatis impendet, præsertim ex causis humidis et humorum defluxionibus aut etiam cutis exulcerationibus febrique aliqua, aut his similibus affectionibus. Attamen quia nulla euidens (vtj dixj) simul concurrit directio quæ vitæ infesta esse posset (penes directiones enim maior semper est autoritas quam penes profectiones vel reuolutiones), imo Luna in antecedentiam via directionis circa hoc tempus ad □ ♃ breuem plurimum accelerat, vnde profectionis et reuo|lutionis istius aduersas significationes plurimum retundit vitamque et valetudinem tuetur.
Anno ætatis 9 labente, qui incidit in annum Domini 1587,
Ascendentis directio ad medium terminorum ♄ deuoluitur, quod quidem
per se non vsque adeo vitæ infestum esset, nisi plura alia longe nocentiora
|concurrerent. Nam ☾ principalis apheta
hoc ipso anno per directionem conuersam occasum subit, qui locus iuxta
Ptholomej decreta in hac genesiAText-critical note
21genesi]
TBOO: genesis A
See sources
Omnino itaque, quantum ex physicis et astrologicis rationibus coniectarj licet, hic inclytus natus nonum ætatis annum fatalem et vitæ exitiosum habebit vixque physicis medijs huic funestæ significationj opitulari licebit sed solum ex altiorj aliqua et prima causa, quæ inferioribus omnibus disponit easque suo arbitrio moderatur, has tetricas et perniciosas astrorum significationes declinare et euadere potest. |Ne itaque videamur nimis Stoice fatalem et ineuitabilem, vtut fortem multiplicem et maliciosam astrorum significationem, statuere, sperabimus hunc inclytum natum diuino auxilio et hunc nonum ætatis annum, vtquamuis admodum vitæ exitiosum, superaturum, quare ad reliquum vitæ curriculum pertexendum progrediar.
Anno sequente, qui est ætatis decimus, annus vero Dominj 1588,
pertingit directio Solis dispositoris Horoscopi ad □ ♂ in
termino ipsius ♂tis, vnde hoc etiam anno superato
priore aliqua vitæ et valetudinis impedimenta portenduntur, et si in re|cidiuam aliquam priorum malorum inciderit, periculosior
erit hæc significatio. Portenditur autem aliquod acutum discrimen et aliqua
calidaAText-critical note
25calida]
TBOO: cadida A
See sources
siccaque affectio. Verum quia Mars recipit Solem ab exaltatione, et
quia □ ille radius longus est, vnde melioratur et in naturam trigonj
plurimum transit, minus idcirco in nocendo efficaciæ habet, incomodum tamen
adauget profectio ☉ ad e☍ ♂ et □ ♄ circa
eiusdem annj mensem tertium, vnde quicquid hoc anno aduersitatis metuendum
erit, circa hunc præsertim tertium mensem, qui est MartiusAText-critical note
26Martius]
TBOO: Martus A ut videtur
See sources
, ingruet. |Verumtamen quia cœterorum locorum apheticorum nulla
maleuola affectio consentit et reuo|lutio etiam
ominosa non sit, existimo vitæ natj non vsque adeo exitiosum futurum hunc
annum sed saltem acutam aliquam corporis discratiam allaturum, præsertim cum
hoc ipso anno contingat directio ☾ principalis aphetæ ad antisciam
♃ qui vitam tuetur et priorem maleuolam significationem plurimum
infringit.
Anno Dominj 1590 die 21 Julij hora 7 ante meridiem erit
Eclipsis Solis magna in 8 parte ♌ in ipso fere gradu Ascendentis
huius inclytj |natj, quæ cum effectus suos iuxta finem
eiusdem annj exerat, qui est ætatis natj labens duodecimus, portendit
aliquid periculj in vita et valetudine natj, modo tum temporis versetur in
regionibus vbj hæc Eclipsis sua decreta in actum producit. Intenduntur vero
huius Eclipsis minæ ex profectione Ascendentis eodem anno in ♋ ad
☍ ♄et □ ♂ in duodecimam domum, et ☾
apheta sua directione in ♑ domum sextam ad ☌ ♄ et
□ ♂ pertingit. Reuolutio vero huius annj mediocriter se habet
nisi quod Mars dominus octauæ domus sit in Ascendente cum ☾ in
partilj □ ipsius ♄ dominj Ascendentis, vnde |aliquid incomodj ex humorum defluxionibus vel in aquis aliquid periculj
portendj possibile estAText-critical note
27possibile est]
ex possit corr. A
See sources
, eo quod ♂ in reuolutione sit in triplicitate
aquea, ipso ♄no, quicum lædit, juxta Hyades
commorante. Verum quia circa idem tempus contingit directio Solis domini
Horoscopi ad ⚹ ♃ in antecedentiam, iudico has indicationes tam
ab Eclipsi quam profectionibus et reuolutione defunctas exitiales vitæ natj
minime futuras.
Anno 18 labente Lunæ aphetæ directio contingit ad ♂ sextilem longum, qui ob id naturam ferme quadrati induit, fitque hic occursus in terminis malignis, et eodem anno |profectio ipsius ☾ venit in ♋ ad ☌ ♄ et □ ♂, Ascendentis etiam in ♑ ad ☌ ♄ et □ ♂, vnde malum quasi duplicatur. In reuolutione insuper huius annj ♄ dominus sextæ domus in Ascendente partiliter collocatur, et Mars cum ☾ in medijs partibus ♉ in □ ☾ radicis constituitur, vnde hic 18 annus erit vitæ et valetudinj natj plurimum inconueniens et ex febribus vel calida aliqua et forte etiam cronica et diuturna corporis affectione vitæ et incolumitati natj incommodabit. Ipsam tamen vitam penitus abrumpere meo iudicio non poterit, quia circa idem tempus ☉ in antecedentiam fertur ad ⚹ ♀ quamuis paulo citius, et |Ascendens ad antisciam ♃ applicat quamuis paulo tardius.
Circa annum ætatis 27 Ascendens sua directione venit ad
△ ♂ breuem, qui ob id naturam ferme quadrati habet, idque in
termino proprio ipsius Martis. Contingit etiam circa idem ferme tempus
directio ☉ in antecedentiam ad △ Martis in principio sextæ
domus, qui Solem ab initio per □ læsit. Luna insuper principalis
apheta circa hoc ipsum tempus per directionem conuersam ad □ Martis
pertingit, subsequente statim in sexta domo maleficj Saturnj corpore;
aspexit |vero ♂ Lunam | ab
initio per sextilem longum, fitque occursus directionis in terminis
♂. Accedit insuper et hoc quod ipse Mars Genituræ dominus circa idem
ferme tempus per directionem trino Saturnj applicat, qui ipsum ab initio per
□ læsit. Cum itaque omnia aphetica locum circa hunc 27 ætatis annum
in maleuolorum radios impingant profectionibus etiam admodum infaustis,
Ascendentis in ♎ ad □ ♄ et ☍ ♂,
☾næ in ♈ ad ☌ ♂ et
□ ♄ coincidentibus, et in ipsa etiam reuolutione ☍
Martis radicis ascendat, ipse veroAText-critical note
28vero]
postea inseruit A
See sources
♂ tunc dominus sextæ existens est
in ☍ partilj ☾, iudico ex tot concurrentibus testimonijs
magnum vitæ et valetudinj natj circa hunc vicesimumseptimum ætatis annum
discrimen imminere, |idque præsertim ex significationibus
et occasionibus Martialibus, vt ex iracundia inimicitijs digladiationibus,
aut etiam ex acutis quibusdam calidisque ægritudinibus, vnde diligenter sibi
suæque vitæ circa hoc tempus consulat nec quærat inimicitias aut morbis
acutis per distemperantiam fomenta præbeat, vt eo facilius impendentem
aduersitatem declinare vel auertere possit.
Anno sequente, qui est 28 ætatis labens, Luna apheta ad corpus
♄ per directionem conuersam delabitur eademque in consequentiam ad
antisciam Martis accelerat, vnde et hic malum duplicatur, verum occursum ad
Martis antisciam præsentia Veneris mitigat. |Profectio
☉ eo anno est in ♈ ad corpus ♂ et □ ♄.
Reuolutio insuper non satis commoda existit, nam ☾ comburitur in
♑ in loco ♄ radicis Mercurio Saturnificato, ipse vero ♄
est in eodem signo cum ☉ et ☾ etsj platice; quapropter tot
etiam hic concurrentibus aduersis significationibus erit et hic 28 annus
vitæ ac valetudinj plurimum infestus, et sanitatis aliquam chronicam
afflictionem ex diuturno aliquo morbo animiue ægritudine ex atra bile
originem ducente inducetAText-critical note
29inducet]
postea inseruit A
See sources
. Non tamen vsque adeo malignus erit vt præcedens
annus, nisi forte recidiua aliqua priorum infirmitatum superuenerit, quæ cum
per se periculosa existatAText-critical note
30periculosa existat]
ex periculosæ existant corr. A
See sources
discrimen vitæ plurimum intendetAText-critical note
31intendet]
TBOO: intendent A
See sources
.
|Deinde circa 36 annum ætatis natj plus
minus accedit directio Ascendentis ad Martis antisciam æquiualentem, sed
statim subsequente ☍ beneficæ ♀ licet ex octaua domo.
Coincidit etiam circa idem tempus directio conuersa ad corpus SolisAText-critical note
32Solis]
post Solis præbuit defertur A, sed delevit
See sources
; qui ab
initio maleficarum radijs imbutus anareticam significationem recipit. Adde
quod Mars principalis Genituræ dispositor sua directione eodem tempore ad
antisciam ♄ pertingetAText-critical note
33pertinget]
ex pertingit corr. A
See sources
, qui se ab initio per □ partilem e sexta
domo afflixit. Profectiones etiam huius annj admodum infaustæ sunt; namAText-critical note
34nam]
nam bis A
See sources
Ascendens per profectionem in ♋ ad ☍ ♄ et □
♂ defertur, Luna vero in ♑ ad ☌ ♄ et □
Martis; |quapropter tot etiam circa hoc tempus
conspirantibus maleuolis significationibus magnum discrimen vitæ et
valetudinj huius inclyti nati circa hunc 36 ætatis annum metuendum est. Quo
etiam tempore |plurimis alijs difficultatibus et
aduersitatibus inuoluetur, quæ in sequentem etiam annum suos fortassis
effectus dilatabunt; erit vero periculum potissimum ex causis et
affectionibus Martialibus, vt inimicitijs et morbis ægritudinibusque acutis
et calidis. Verum quia circa idem ferme tempus ☉lis directio contingit ad ⚹ ☾ in antecedentiam et
☾ paulo post ad △ ♃ in consequentiam, poterit adhibita
cura et diligentia has difficultates hoc tempore ingruentes superare.
|Circa 39 vel 40 annum pertingit Ascendentis directio ad ☍ ♀ in octaua domo extentis, quod causa luxuriæ vel intemperantiæ aliquid discriminis vitæ et valetudinj propter significationem octauæ domus minitarj posset, nisi ♀ esset stella benefica et bene constituta Iouialibusque radijs benigne imbuta.
Anno vero 53 ætatis labente vel circiter Solis directio in
consequentiam sextilj Martis applicat, qui longus est et ob id naturam
□ sapit; paulo vero post circa 54 completum vel circiter ad ⚹
♄ in antecedentiam, qui Solem ab initio per corporalem oppressionemAText-critical note
35oppressionem]
ex appressionem corr. A
See sources
læsit; vtrobique vero fit hic concursus in terminis maleficis, et 54 anno
profectio|nes infaustæ sunt. Judico itaque circa hunc
54 ætatis annum plus minus vno forte anno ante vel post, maximum discrimen
vitæ natj iminere, præsertim cum ♃ Alchocoden secundum Arabum
sententiam superius commemoratam totidem ferme annos vitæ natj tribuat. Quod
si hunc fatalem terminum, diuina ope ita dispensante, superauerit, iuxta 57
ætatis annum, cum Ascendens ad ☋ deuoluitur, quasdam sanitatis
læsiones experietur, et deinde circa 61 annum, cum ☾ principalis
apheta ad △ ♂ in antecedentiam et ⚹ ♄ in
consequentiam vno eodemque tempore pertingit, ipse vero Mars ab initio læsit
☾ ⚹ aspectu longo, et profectiones SolisAText-critical note
36Solis]
post Solis praebuit ascend A, sed delevit
See sources
infaustæ |sunt, quare ingens etiam discrimen vitæ natj circa hunc 61
ætatis annum impendet, quem si superare poterit, restat 63, quo Sol sua
directione in consequentiam ad ⦶ Martis, qui ipsum ab initio per
□ læsit, applicat; Pars vero fortunæ circa idem ferme tempus ad
□ ♄ sequente ☍ Martis radio per directionem in
antecedentiam fertur. Vnde hic 63 ætatis annus, modo priores superauerit,
admodum periculosus erit profectionibus annuis maleuolis etiam circa idem
tempus conspirantibus. Accedit et hoc quod hic annus per se sit
climactericus, ratione tam septenarij quam nouenarij, vnde vlterius hanc
enumerationem annorum fatalium producere non operæpretium esse iudico.
|Atque hæc in consideratione et descriptione annorum fatalium vitæ huius inclytj nati sufficienter dicta sint, ex quibus diligentius trutinatis ea tempora quæ magis minusue periculosa futura sunt, colligi poterunt. Id tamen in his directionibus eorumque assignatis temporibus limitatum volo, quod si vel paululum erroris in tempore natiuitatis oblato |inciderit, eas non esse ita stricte in ijs annis quibus assignantur capiendas, nam 4 minutorum error, in tempore natiuitatis (particula sane vix comprehensibilis) integri annj errorem in his directionibus causare poterit, idque præsertim in ijs directionibus quæ ab Ascendente, M. C., et Parte fortunæ procedunt, vnde in horum |directionibus assignatis aliquis error ex æstimatione temporis minus certa incidere poterit, ita vt effectus, de quo non solum hic sed in sequentibus etiam iudicijs fit mentio, non ita exquisite in eundem annum qui assignatur eueniat sed forte vno vel altero anno ante vel post, prout error in tempore natiuitatis magnus vel exiguus fuerit. In cœteris directionibus, quæ a Sole, Luna, Marteque procedunt, tanta differentia vix inuenietur, vnde tempora quibus hæ assignantur non multum a suo effectu discrepabunt.
Nunc ad reliquum huius inclytæ Genituræ judicium pertexendum procedamus, in quo generalem exceptionem vbique intelligi volumus, si videlicet natus |ad ætatem his actionibus conuenientem diuina ope perductus fuerit, et superauerit fatales occursus iam commemoratos, annj præsertim nonj, vicesimiseptimi vel etiam 28. Hi enim inter alios meo iudicio maxime periculosi existunt, vt ex causis tunc concurrentibus prius declaratis animaduertere licebit. Id saltem conclusionis loco subiungam, posse etiam in vita alias quasdam incidere aduersitates, quæ hic non commemoratæ sunt, idque ex alijs leuioribus causis et interdum etiam ex inferioribus occasionibus, quæ tamen, nisi cum his consentiant, non magni momentj erunt. Inprimis vero vniuersale fatum quod derogat particulari excipiendum est.
|DE COMPLEXIONE.
Quia maxima pars eorum, qui in complexionis significatione jurisdictionem aliquam obtinent, ad calorem et siccitatem inclinant (nam Ascendens eiusque dominus ☉ et stella fixa in Ascendente de natura Martis, ipsa etiam Luna et planetæ ipsam aspicientes, omnes vnanimiter ad calorem et siccitatem conspirant, ipso etiam Marte generalj Genituræ dispositore per se calido et sicco et insuper in ♈ triplicitate ignea existente), non obscure indicatur complexionem huius inclyti natj futuram inprimis calidam et siccam, quam cholericam appellant, et bilj assimilant. Quid autem hæc cholerica crasis signi|ficet et ad quas res natum inclinabit, passim e medicorum scriptis petj potest et in sequentibus etiam manifestabitur.
Nihilominus tamen quia ambo luminaria et ☿ sunt in
domibus ♄ni, et ipse ☉ Horoscopi dominus
cum Mercurio a Saturno in triplicitate terrea domoque ♄ opprimaturAText-critical note
37opprimatur]
ex opprimantur corr. A
See sources
|DE HABITV ET CONFORMATIONE CORPORIS.
Cum priores partes Leonis in ortu cum Canis minoris lucida stella de natura ♂ reperiantur, et quia ♂ ipse Genituræ dominus in triplicitate ignea existit respiciens ☾ et recipiens Solem Horoscopi dominum ab exaltatione, significatur color corporis maxima ex parte ad rubedinem tendens, cum immixta tamen aliqua nigredine propter Saturnum vtriusque luminaris dispositorem, Solj domino Horoscopi partiliter permixtum. Membra erunt compacta grossa et fortia, amplum pectus et robusti nerui; superior tamen pars corporis erit ro|bustior et crassior inferiore. Capillj erunt ad rubedinem cum admixta aliqua nigredine tendentes, crispi et hirsutj. Quia vero ♃ existens in △ ♀ aspicit tam Ascendens quam Lunam, dat constitutionem et formam corporis pulcram, gratam, et bene proportionatam. Quantum vero ad longitudinem, erit mediocris, tendens tamen plus ad longitudinem quam breuitatem, propter Martem eleuatum et ♃ aspicientem ☾ et Ascendens. Crassitudo autem mediocritatem exuperabit increscenteque ætate plus ad densiorem habitum inclinabitur, idque præsertim quia anterior pars ☊ oritur. Cœtera omnia ad mediocrem quandam et bene proportionatam corporis dispositionem inclinant.
|DE VITIIS ET MORBIS CORPORIS.
Magna et euidentia concurrunt in hac inclyta Genitura ad valetudinariam et
morbosam corporis affectionem indiciaAText-critical note
38indicia]
TBOO: inditia A
See sources
Tempora vero, quibus inprimisAText-critical note
41inprimis]
TBOO: inpriuis A
See sources
morbis et aduersitatibus erit
obnoxius, ex directionibus apheticorum locorum |superius
in loco de vita commemoratis repeti possunt, quibus si profectionum etiam
significationes maleuolas adiunxerimus (quamuis eorum efficaciaAText-critical note
42efficacia]
ex efficatia corr. TBOO (ut alibi quoque)
See sources
minus valida
existat) erunt hi annj ex profectionum infaustis occursibus valetudinj minus
commodj: 3. 6. 9. 12. 15. 18. 21. 24. 27. 30. 33. 36. 39. 42. 45. 48. 51.
54. His etenim annis Ascendentis et ☾ profectio ad maleuolos °
Martisque radios pertingit, idque quo ad ☾ circa horum annorum mensem
quartum, qui in Aprilem incidit, quo ad Ascendens vero circa mensem
septimum, qui in Iulium cadit, vel circiter. Caute itaque suæ valetudinj
circa hæc tempora prospiciat, præsertim si aliqua |maleuola directio simul coincidat; alias enim (vtj diximus) profectionum 3
efficacia minus valida est, nisi forte ab inferioribus causis stimuletur.
Per totum vero ætatis curriculum caute et cum legitimo vsu moderationeque
rerum non naturalium, suæ valetudinjAText-critical note
43valetudinj]
ex valitudinj corr. TBOO (ut alibi quoque)
See sources
consulat, cum tam euidentia fortiaque
habeat morborum et afflictæ valetudinis indicia, et si forte natura ipsa per
fistulam vel alia ratione emunctorium sibj fecerit, per quod se a vitiosis
humoribus exonerare intendet, id, quicquid erit, non est temere
consolidandum sed naturæ permittendum seipsam ab onere quo grauatur
liberare, vtAText-critical note
44vt]
ex et corr. A
See sources
hac ratione valetudo et sanitas corporis eo melius conseruari
poterit. |