ABSOLUTIS ijs quæ ad Corporis affectionem pertinent, ea quæ Animum propius respiciunt, aggrediemur et primum de moribus huius inclytj natj considerationem instituemus.
DE MORIBVS.
Sol dominus Horoscopi coniunctus Mercurio principalis morum significator est,
qui cum sit receptus a ♂ felicissime constituto ex angulo Medij Cœlj,
vbi Sol etiam exaltationem possidet, mores illustres, magnificos et
generosos præbet, præsertim quia initium Leonis in Horoscopo est cum stella
fixa regia de natura Martis, quæ est lucida Canis minoris; |quia vero tam Sol quam Mercurius reperiuntur in sexta domo cum
♄ in ipsius dignitatibus, aliquid quidem morum venustatj et gratiæ
detrahere videntur propter domum abiectam et cadentem; commixtio tamen cum
♄ ipso essentialiter forti conditione prædito, eosque in suo solio
recipiente, dat morum grauitatem constantiamque et taciturnitatem quandam
solitudinisque amorem insinuat, pertinacem etiam facit in proposito et
iniuriarum memorem. Ipse tamen Mauors generalis figuræ omniumque
significationum dispositor, maximam sibj prærogatiuam in morum distributione
vendicat, præsertim cum is Solem Horoscopi dominum ab exaltatione recipiat.
|Is itaque cum sit felicissime constitutus in suo
carpento et angulo Medij Cœlj in antiscia ♀, ipsa etiam ☾ a
□ ♃ ad ipsius ⚹ aspectum defluenteAText-critical note
45defluente]
ex defluit corr. A
See sources
Id vero obseruandum erit quod mores, qui a ♄
decernuntur, magis occultj erunt et minus in conspectum venient, eo quod is
vna cum ☿rio sub radijs lateat; qui vero a Marte
procedunt, erunt maxime illustres et conspicuj, |eo quod
is supra omnes alios planetas in culmine cœlorum loco eminentissimo
exaltatus sit et in suis dignitatibus vna optime constitutus; adde quod
stella fixa insignis de natura Martis principaliter existens in linea
Horoscopj partiliter reperiatur, vt supra diximus, quod non parum MartialiumAText-critical note
50Martialium]
TBOO: Martialem A
See sources
morum significationem intendere et conspicuam reddere potest.
Sed æducatio, disciplinaAText-critical note
51disciplina]
TBOO: dissiplina A
See sources
, conuersatio, peregrinatio, locorumque
mutatio, et patriæ consuetudo, non parum iuris obtinet in moribus formandis,
vnde in aliam atque aliam sæpe naturam transplantantur, quæ tamen vtplurimum
cœlestibus inclinationibus conformis est.
|DE INGENIO ET QVALITATE ANIMI.
Principalis Animj significator in hac inclyta Genitura est ♄, eo quod
locum tam ☾ quam ☿rij disponat et ipsj
Mercurio corporaliter coniungatur, post quem Mars generalis Genituræ
gubernator assumendus erit. Cum itaque ♄ sit essentialiter admodum
fortis in sua domo triplicitate et termino, excipiens Solem Horoscopi
dominum in suo carpento, significat animj inclinationes subinde ad
taciturnitatem et profundas cogitationes propensas, facitque animum in
concepta sententia pertinacem et qui altis spectationibus in rebus præsertim
abstrusis et a uulgi captu |semotis plurimum delectetur.
Quam significationem adauget Mercurij constitutio in ♑ cum ♄,
facitque ingenium profundum et altas deliberationes, quodqueAText-critical note
52quodque]
ex facitque corr. A
See sources
♂ vero Genituræ dominus animum instigat ad rerum bellicarum contemplationem efficitque vehementiam quandam animj agilitatemque donat et ad res Martiales gerendas addit generositatem. |Mercurius vero, vtj dixj, ingenium quidem donat profundum, sed quod magno etiam labore discenda arripiat, arrepta vero et simul intellecta firmiter retineat, idque eam præsertim ob causam, quia Mercurius in sexta domo damnatur ab vtroque malefica, combustus a Sole, ideo|que turbidum confusum minusque promptum ingenium insinuare videtur, quamuis plerique Astrologorum Mercurium in domibus cadentibus non male afficj existiment, vt neque propinquitatem Solis neque permixtionem ♄ ipsj nocere posse quidam volunt, eo quod ♄ contemplationem et speculationem adaugeat, Solis vero permixtio quia crebro sit, minus nocet.
| Relligionis vero negotium etsi proprie ad Genetliacam considerationem non pertineat, eo quod vera propensio ad relligionis mysteria amplectenda diuinitus ex Olympo inuisibilj, non ex cœlesti mundo aut physicis inclinationibus procedat, tamen secundum quorundam Astrologorum placita de externa illa et politica ad relligionis sacra promouenda propensior quodammodo coniectando, iudico ex ♃ domino nonæ domus optime constituto in △ partilj beneficæ Veneris, quam recipit ab exaltatione, et quia ☊ plurimum ad cuspidem nonæ accedit, hunc inclytum natum erga res sacras relligionemque propensum admodum animum habiturum.
|DE EGRITVDINIBVS ET VITIIS ANIMI.
Non tamen carebit hic inclytus natus animj quibusdam ægritudinibus subinde
recurrentibus, quia ☿ in sexta damnatur coniunctione ♄ et
□ ♂, combustus etiam a ☉le, vnde
melancholicas quasdam animj perturbationes cogitationesque tristes animum
nonnunquam affligentes insinuat, præsertim quia ☉ Horoscopi dominus
vna ab eodem Saturno et Mercurio Saturnificato afficitur. Magna itaque
cogitationum vehementia sæpenumero laborabit. Iracundia insuper, quæ mentem
animumque sæpe de sua sede tollit, nonnunquam plurimum efferuescet, ob
Martiam permixtionem. |Et quamuis Luna in hac inclyta
Genitura potentior est quam ☿, eo quod illa sit in angulo fortis, isAText-critical note
54is]
ex in corr. A
See sources