by Brahe, T. (1583)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
previous

|DE NUTRITIONE.

PER Nutritionem intelligimus annos primos 4 infantiæ, quamdiu corpora adhuc admodum tenera imbecillaque sunt. Quapropter cum omnes Planetæ in sexta et duodecima existant, difficultatem magnam in Nutritione minantur, præsertim quia Luna applicat Saturno, et quia ♂ Dominus Ascendentis applicat ad ☍ ♃ Domini octavæ. Veneris |tamen præsentia parum mitigat, sed imbecillius, cum sit infortunata. Ex his testimonijs colligitur, Natum vix superaturum primos Nutritionis annos, magnasque in nutriendo Nato futuras difficultates. Quia tamen ⊕ et Ascendens salvi sunt, et Ascendens in △ ☉, fieri poterit, quod |adhibita bona diligentia Nutritionis annos evadat, præsertim Deo sic disponente. Igitur ad reliquum vitæ curriculum accedemus.

DE VITA EIUSQUE CURRICULO.

DE vita ejusque duratione generaliter judicando, ambo Luminaria hîc a vitæ particulari significatione excluduntur, eo quod in domibus cadentibus XIIa et VIa vitæ inimicis reperiantur. Potest igitur Ascendens et ⊕ esse Apheta. Quia vero ambo luminaria, præsertim ☾ in nocturna Genesi applicans Saturno, debiliter constituuntur, et ♂ tam Ascendentis quam Partis fortunæ Dominus in sexta, læsus ab ☍ Saturni, ambæque beneficæ cadant ab angulis et lædantur a ma|leficis, ideo vitam debilem, neque usque adeo robustam huic Nato significari verisimile est. Potest tamen △ ☉ in Ascendente, ubi Exaltationem ipse obtinet ex suo domicilio profectus, aliquid hac in parte emendare, succurrentibus etiam beneficarum ibidem Antiscijs. Verum cum hæc omnia contingant ex domibus Vitæ non amicis, minus fortificant, et vitæ robur debilius confirmant.

Sed specialius vitæ constitutionem dijudicando, Apheticorum locorum directiones, præsertim Ascendentis et ⊕ luminariumque, examinabimus in hunc modum.

Circa Annum 7 Sol in 8 ☊ obscuratur, quatuor saltem gra loco Natalicio, unde aliquod |vitæ periculum imminere posset, sed minus efficax, cum non propius coincidat.

Circa Annum 12 labentem contingit directio ⊕ ad occasum. Cumque ⊕ in hac Inclyta Genitura sit Apheta sive vitæ principalis significator juxta Ptolomæi mentem (Nam neque luminaria, neque horum et Plenilunij vel ⊕ dispositor est in loco aliquo Aphetico; Sola itaque ⊕ cum sit in loco Aphetico, nempe in VIIa domo, præfertur Ascendenti, eo quod Nativitatem proxime antecessit Plenilunium; Est autem juxta ejusdem Ptolomæi mentem, in tali situ Aphetæ, unicus Anareta sive vitæ abscissor, nempe occasus, eo quod is vitæ significatorem abscondat labe|factetque): Quapropter cum ⊕ Apheta circa Annum 12, ut diximus, in Occasu loco Anaretico per directionem conversam abscondatur, magnum vitæ discrimen juxta Ptolomæj mentem circa Annum 12 huic Inclyto Nato imminet, neque ulli radij benefici maleficive interveniunt, qui vel retardent accelerentve. Et ☍ Saturni immediate sequitur infra occasum, unde malum augetur. Quare si Ptolomæi rationibus absolute standum esset, non opus foret ulteriorem directionum con|siderationem instituere, siquidem hunc terminum excedere non posset. Verum cum hæc Ptolomæi opinio non usque adeo rata esse queat, ut cœteris significatoribus in universum deroget, præsertim cum ⊕ non tan|tam per se habeat valetudinis corporisque significationem, quantam Ascendens ipsum generalis horum significator, itaque non solum ⊕ sed etiam Ascendentis luminariumque directiones infestas certis temporibus occurrentes perpendemus. Animadvertendum tamen interea, quod si Arabum placita una perpendamus, erit ♂ Alchocoden seu numerator annorum vitalium, eo quod is tam ⊕ quam Ascendentis io locum disponat, intueaturque ⊕ per sextilem platicum. Cumque Mars sit in sexta domo, vicinior tamen cuspidi septimæ, ubi annos suos medios 40 largiri solet, quam cuspidi VIæ, ubi saltem minores 15 attribueret, habita ratione proportionis intervallorum, dabit in eo loco quo est |quasi annos 34, quibus Veneris præsentia addit annos suos minores 8, is ut sint anni Alchocodæi 42. His vero ♄ propter infestum partilemque oppositum subtrahit annos suos minores 30. Remanent itaque saltem Anni 12, quos Nato attribuere posset Alchocoden. Nam Jovis oppositus neque addit neque minuit quicquam, præsertim cum sit Dominus VIIIæ domus. Consentit itaque hoc loco et quasi in unum conspirat Arabum ratio in annis vitalibus cum Ptolemaica per directionem Aphetæ ad Occasum. Quare juxta 12 Annum non leve discrimen vitæ imminet, considerando tamen, quod ob non satis exquisite verifi|catum Nativitatis momentum hic numerus annorum vel anticipari vel retardari per unum aut alterum annum facile possit, quod ob id suam meretur excusationem. Licet vero juxta hunc Annum 12, in fine pueritiæ, tam juxta Ptolomæi quam Arabum decreta fatalis periodus imminere videatur, tamen quia horum rationes non ubique adeo ratas esse deprehendimus, quin nonnunquam hos terminos excedere liceat, adhibita præsertim convenienti prospectione tutelaque, ideo reliquas, uti diximus, directiones Apheticorum locorum in consilium adhibebimus, ut si, divina inprimis clementia, pueritiam excesserit, |reliquos annos periculosos prævidere liceat.

Circa Annum 15 quasi completum ⊕ per directionem conversam oppositum Saturni assequitur in termino ♂ et licet præsentia Veneris succurrat, quæ mox sequitur: tamen quia una concurrit Martis præsentia, parum allevare poterit. Accedit vero et hoc quod eodem tempore Luna sua directione Martis oppositum attingat, et licet illic quoque ♃ ⦶ una concurrens opitulari aliquid videatur, tamen quia hic occursus fit etiam in termino malevoli Martis, et præsertim quia Saturni corpus proxime sequitur, unaque ipsius accedit ⦶ Antiscia, igitur et hîc minus juvat benevolus alias ♃, |præsertim quia in hac Genitura Dominus octavi loci existit. Ingens itaque vitæ discrimen circa Annum 15 com|pletum aut circiter huic Nato imminet, tam ex causis acutis quam cronicis, aut etiam ex læsionibus morbisque varie recurrentibus infestantibusque. Quare diligens adhibeatur cura circa primos adolescentiæ annos, ut infestos hos multiplicesque occursus vitæ inimicos evadere possit.

Circa Annum 17 quasi completum Ascendens ⚹ Saturni attingit in ejusdem termino, subsequente statim circa 18 Annum △ ♂, unde aliqua adversa valetudinis discrasia minitatur, quæ tolerabilis quidem esset, nisi circa eundem 18 Annum |labentem Luna sua directione corpus Saturni attingeret in termino ♂ et 12a domo. Et licet corpus ♃ subsequatur statim completo 18 anno: tamen quia ♃ est Dominus mali loci vitæque infesti, nempe VIIIæ domus, non solito more hîc opitulatur. Et licet ⊕ ♀ una succurrat: tamen tantundem officit Antiscia ⊖ Martis, ut omnino circa 18 Annum ingens vitæ periculum, ex causis præsertim Saturninis et cronicis, frigidisque et humidis, Melancholicisque morbis portendatur, una cum animi passionibus, turbulentisque et tristibus perturbationibus. Pericula etiam minantur in aquis, aderuntque una subinde acutæ ægri|tudines recurrentes circa idem fere tempus, eo quod ⊕ Apheta anno 18 completo Martis corpus pertingat. Sed cum eodem fere tempore Veneris benevolæ præsentiam assequatur, minus nocere poterit. Quare circa Annum 18 labentem et completum diligentem curam valetudinis adhibeat, ne ex una ægritudine in aliam, ex uno vitæ periculo in aliud incidat. Poterit tamen mirabiliter præter spem elabi, eo quod præsentia ♃ et ♀ eorundemque Antisciæ una directionibus his infestis sese immiscentes, sua benevola ope maleficarum nocivum virus aliqua ratione contundant imminuantque: ut sperari possit, ad|hibita diligenti prospectione, in primis vero divino numine conservante, posse eum has tetricas atque vitæ admodum infestas directiones circa Annum 18 conspirantes evadere.

Non multo post circa 20 Annum completum Sol sua directione corpus ♂ attingit, quæ tamen directio minus nocere poterit, cum eodem pene tempore occurrat etiam corpori benevolæ Veneris, et quia Sol Apheta non est. Caveat tamen a rebus et personis Martialibus, et ne per intemperantiam luxuriamque morbos Martiales Venereosque incurrat: qualis est Lues Venerea, acutæ febres, podagra, alijque similes ex nimia intemperantia originem ducentes, quæ tamen ob dictas causas vitam non abrumpunt.

|Pari ratione Anno 23 completo idem Sol Saturni oppositum attingit in terminis Martis: unde Saturninæ cronicæque ex frigidis et humidis causis originem ducentes ægritudines infestæ erunt, præsertim cum Sol eodem quasi tempore faciat Exalma ad initium ♎. Indicat etiam a servis, rusticis et vilioribus hominibus damna dispendiaque, dignitati|que adversatur plurimum. Verum cum Sol non sit principalis Apheta, et subsequatur statim ☍ benevoli ♃ qui in Annum 24 completum incidit, licet et is sit Dominus octavæ domus vitæ inimicæ, ideoque minus prosit, vitam meo judicio hic occursus penitus abrumpere non poterit, sed saltem aliquas Saturninas, tristes |Melancholicasque difficultates adversitatesque etiam in externis rebus, quæ ad fortunam et dignitatem attinent, obijcere.

Anno 30 circiter labente ⊕ principalis Apheta □ Saturni attingit, subsequente statim Anno 32 completo □ ♂, idque per directionem in consequentiam, inciditque directio in terminum ipsius Saturni. Quare hæc tempora non saltem rebus fortunæ exterioribus, sed etiam valetudini corporis admodum infesta erunt, et tam cronicis, præsertim juxta 30, quam acutis juxta 32 completum morbis valetudinem infestabunt. Quia tamen ♃ □ juxta 36 Annum succurret, vitam penitus abrumpere non poterint, licet ♃ sit Dominus VIIIæ domus, unde |minus adjumento est.

Circa 35 Annum completum ⊕ conversa directione ☍ Lunæ attingit, et Luna ipsa circa idem fere tempus □ Solis assequitur, unde etiam circa hoc tempus alterationes quædamvitæ et valetudini adversæ imminebunt, quæ tamen eam abscindere prorsus non poterint, eo quod occursus non sint admodum perniciosi, et una concurrat Partis Fortunæ ad □ Jovis (licet is sit Dominus octavi loci) directa directio.

Est etiam circa 36 completum directio Ascendentis ad ☋, quæ venena, ventrisque tormina, profluviaque minatur, sed □ ♀ statim sequens opitulatur.

|Circa Annum 40 completum Ascendens sua directione □ Saturni assequitur in termino ♂ ; erit itaque hic occursus vitæ admodum infestus, præsertim quia □ ♂ statim subsequitur, nihil obstante, quod una □ ♃ succurrat, cum is sit Dominus VIIIæ mali loci. Quapropter circa 40 Annum ingens vitæ discrimen portenditur, præsertim ex Melancholico sangvine aut ventositatibus, Cholicisque passionibus, torminibus et frigidis fluxionibus valetudo infringetur. Accedit et hoc quod Luna juxta 41 Annum ⚹ Saturni attingit, qui se læsit per conjunctionem. Quod si hunc malevolum Saturni occursum exupera|verit, circa 43 completum Martialibus impedimentis acutisque et calidis passionibus læsionibusve ex ferro aut igne affligetur per directionem Ascendentis ad □ ♂, quas tamen facilius superabit ob □ ♃ qui sequitur, licet et is, cum sit Dominus octavi loci et in XIIa damnetur a maleficis, vitæ non admodum faveat: unde circa 47 Annum ex Jovialibus morbis, ut sangvinis exuberantia, affectioneque adversa et jecinoris afflictionibus molestabitur, Jovialiumque et fucatorum amicorum insidias incurret.

|Quod si has antecedentes malevolas directiones omnes Dei beneficio exuperaverit hic Inclytus Natus, non invenio admodum infestum occur|sum, quantum ad directiones attinet, antequam Annum ætatis 66 attigerit, quo tempore Luna directionis via □ Saturni assequitur, qui se ab initio læsit per conjunctionem platicam, cui Luna applicuit. Subsequitur etiam statim □ ♂ et occursus sit in termino malefico. Quare concurrentibus tot causis hunc terminum Astrologice dicendo exuperare non poterit, præsertim ipsa senectute, quæ per se morbus est, jam ingravescente. Sed verendum erit ne hunc terminum attingat prius quam vita abrumpatur, per intercidentes alios malevolos occursus, in primis vero juxta annos 12, 15, 18, 30, 40, 43. Atque id quantum ad directiones attinet, nam poterunt |etiam alijs temporibus vitæ quædam adversitates incidere ex alijs causis, utpote profectionibus et Revolutionibus adversis, item ex inferioribus et propinquioribus causis, quæ tamen erunt faciliores, vitamque abrumpere vix poterunt. Cavere tamen ante omnia oportet generales calamitates, ut pestes, bella, mutationes legum et Regionum, Inundationes, morbos populariter grassantes, quæ omnia ex generaliori Fato, quam Genethliaca constitutio præ se fert, dependent, et ob id particulariori derogant.

Observandum etiam quod directionum tempora non usque adeo stricte ijs annis, quibus assignantur, capi|enda sint, præsertim Ascendentis et ⊕, eo quod de vero momento Nativitatis non adeo exquisite constet, quin in uno vel altero anno hoc in loco aberrari facile poterit, donec per accidentia eventusque rei certitudo inquisita exquisitam aliquam rationem præbuerit. Atque hæc de vitæ periodo sufficienter indicata sint. Nunc ad alias prædictiones eventuum in vita accedamus, quas tamen omnes ea lege cautioneque dictas assignatasque volumus, si pueritiæ adolescentiæque annos excesserit, et ætatem ijs actionibus competentem assequutus fuerit. Nam licet in hac Genesi non admodum evidentes significationes fortis diuturnæque vitæ reperiantur, ob causas |supradictas: tamen non est Astrologi aliquid certo determinare, et necessitatem aliquam fatalem introducere, eaque ratione voluntati divinæ, quæ liberrime agit nullis alligata causis secundis, detrahere, omniaque media evitandi Astrorum decreta nimis rigide præcludere, Stoicumque Astralis influentiæ Fatum confirmare.

|DE HUIUS GENITURÆ ALMUTEN.

PRINCIPALE dominium potissimamque significationem in hac Genitura obtinet Martis stella. Habet enim hæc in omnibus locis Hylegialibus aliquas prærogativas essentialesque dignitates. Nam tam in Ascendente quam loco ⊕ carpentum obtinet, in locis Luminarium et ☍ præcedentis triplicitatem. Quare is solus præ cœteris hujus Geni|turæ Œcodespotes censebitur, juxta probabiliorem rationem Genituræ principem eligendo. Et si Firmici Romani placitis steteris, is etiam Genituræ Dominus evadit. Præest enim signo, quod Luna proxime |post Nativitatem ingreditur. Quamvis hæc ratio minus firmis nitatur rationibus.

Mars itaque per se principale dominium nactus, quia non usque adeo bene constitutus est in sexta domo cadente, læsus ab ☍ Saturni, quamvis essentialiter mediocriter se habeat, et Veneri beneficæ in uno positionis circulo permisceatur, suas vires mediocriter exercet, magis tamen in deteriorem partem, facitque iracundum et nimium interdum audacem, admodumque in libidines, forte etiam adulteria stupra proclivem, animo elato et voluptatibus supra modum dedito, unde et animus et corpus affligetur, propter |constitutionem eorum in sexta. Mitigat quidem hæc nonnihil ♀ partiliter Marti permixta in eodem positionis circulo, et quia ♂ ab ☍ ♄ ni recedit, oppositoque Jovis applicat, unde interdum effusam quandam lætitiam progignit, hominibusque militaribus acceptum reddit. Erit tamen in militia rebusque bello administrandis minus felix ob Martis tam infelicem constitutionem, ut quamvis desiderio harum rerum capiatur.

Constitutio tamen Martis in ♍ in carpento ☿, ipso etiam Mercurio in ♍ existente, ad callida astutaque consilia stratagemataque excogitanda acutum reddit. Verum quid particularius tam Martis, quam aliorum constitutio portendat, in sequentibus enucleatius aperiemus.

|DE TEMPERAMENTO ET COMPLEXIONE CORPORIS.

SIGNIFICATORES complexionis in hac Inclyta Genitura sunt hi in primis cum suis quas Nato attribuunt qualitatibus.

CalidumHumidumFrigidumSiccum
Ascendens 14° ♈CalidumSiccum
Dominus ♂Siccus
☉ aspiciens AscendensCalidusSiccus
☾ 10 ♓HumidaFrigida
Stellæ ex ♒ cum ☾Humidæ
Signum ☉ ♌CalidumSiccum
Dominus Genituræ ♂Siccus
3215

Apparet itaque constitutionem temperamenti esse in primis siccam et calidam, quam Cholericam physici ap|pellant: unde inclinationes et corporis constitutionem conformem huic temperamento habebit, erit|que ad rubedinem tendentem in nigredinem quandam adustam inclinatus, et plurimum iracundiæ concitationique animi obnoxius. Nonnunquam tamen cum festivitate lætus et gratiosus, propter permixtionem Martis Domini Horoscopi et Genituræ cum Venere, unde etiam voluptatibus variis addictus erit. Lunæ etiam applicatio ad Saturnum nonnunquam Melancholicas impressiones et torporem quendam tam animi quam corporis suggerit, facitque humidam admodum cerebri constitutionem crebris defluxionibus obnoxiam, utquamvis re ipsa corpo|ris complexio ad siccitatem caloremque inclinabit.

DE MORIBUS.

MORUM significatio in hac Inclyta Genitura varie se habet. Partim enim a Marte generali dispositore Genituræ et Domino Ascendentis, partim a Venere ipsi et Mercurio conjuncta et plurimas prærogativas in loco ☾ et ☿ obtinente, nonnihil etiam ex Saturno, cui ☾ proxime applicat, morum significatio dependet. Mars itaque cum mediocriter se habeat, nisi quod lædatur a Saturno in sexta, tamen essentialiter mediocriter fortis et Veneri beneficæ permixtus, decernit mores generosos, fortes, cum vehementia quadam iracundos, vindictæ cupi|dos, impatientes, præcipites, truculentos, temerarios, sumptuosos, feroces in lacessendis alijs et discordijs plurimis obnoxios. Veneris tamen permixtio hos mores nonnunquam mitigat, mitioresque et humaniores cum quadam gratia alacritateque reddit. Verum cum et ipsa non satis bene afficiatur, læsa ab utraque malefica in sexta inque suo casu existens, ad ignaviam et multiplices libidines pronum facit, voluptatumque et illecebrarum retibus involvit. Cumque in domo servili reperiantur, vilium et servilium mulierum amoribus implicat, facit heluationibus et superfluis compotationibus plurimum obnoxium.

♀ cum Marte male posita ingentia inconvenientia causa amoris portendit. |Quia tamen Jovis Antiscia ob latitudinem his permiscetur et Spica ♍ stella illustris eidem circulo positionis, in quo Mars et Venus reperiuntur, vicina est, mores suaviores cum industria quadam reddunt, hæcque omnia adeo in melius emendant, ut per bonam educationem disciplinamque corrigi poterint, et in honestatem quandam benificentiamque derivari. Saturnus vero cui Luna applicat, cum et is non satis bene constituatur in duodecima, ad morositatem ingratam, et tristitiam, suspicacitatemque, et invidiam mores nonnunquam inclinat. Quæ tamen omnia Jovis præsentia quodammodo emendat, et in melius corrigit, accedente, |uti dixi, bona educatione institutioneque, quæ plurimum in moribus alterandis corrigendisque possunt, præsertim si cum consortio conversationeque proborum et honestorum hominum conjungatur.

|DE INGENIO ET ANIMI QUALITATIBUS.

MERCURIUS est in hac Inclyta Genitura omnium Planetarum fortissimus, quo ad essentiales dignitates attinet, igitur per se satis bonum, acre et præstans largitur ingenium. Debilitatur vero ejus virtus nonnihil, eo quod sit Retrogradus et in sexta domo. Verum quia Retrogradatio Mercurio minus nocet ob crebram assuefactionem et gaudeat in domibus cadentibus, igitur inge|nij vis non usque adeo inde hebetatur, et ☍ ☾ ad Mercurium plus commodat ad ingenij dexteritatem quam officit, ut ob id ingenij vires plus quam mediocres decernantur huic Inclyto Nato. Unicum est quod ingenio intellectuique plurimum officit, nebulasque obtendit, videlicet quod Luna constituatur cum stellis in effusione ♒ de natura Saturni et simul lumine decrescat Saturnoque applicet recedens ab ☍ ☿, quæ constitutio ingenij, judicij et intellectus vires plurimum infringit hebetatque, sed quia Luna is maximam habet Latitudinem Boream, extra eas stellas versus Arcton removetur, ut partiliter non jungatur, et eo plus a Saturni copula |elongatur. Ideoque hæc significatio minor evadit et tolerabilior, præsertim ob ☿ essentialiter adeo bene constitutum. Lunaque circa maximam latitudinem Boream reddit callidum, industrium instabilemque et ingenio volubili præditum.

Mercurij vero Retrogradatio in eodem cum Venere signo facit ingenio ad Musicam habili et cantionibus delectante. Cumque ♀ præsit locis ☿ et ☾, ipsaque Marti partiliter permisceatur, cui applicat in signo Mercuriali, animi vim segniorem quodammodo reddit, et voluptatibus corporis ut libidinibus et heluationibus plurimum præpeditum. Si tamen ad literarum studia fuerit adhibitus, non incommode in ijs versabitur, et præsertim in |Medicina Chirurgicisque medelis feliciter addiscendis exercendisque proclivior erit.

DE CONFORMATIONE ET STATURA CORPORIS.

CONFORMATIO corporis ex Martis impressionibus utplurimum dependet, qui cum sit occidentalis, formam corporis compactam, ad rubedinem tendentem, flavosque capillos adfert, et subruffos rigidosque. Commixtio vero Veneris cum Marte ad pulchritudinem plurimum confert et membrorum decentem proportionem vultusque speciosam gratiam. Erunt hæc tamen mediocria ob Veneris tam infelicem constitutionem in suo decremento in sexta, et læsam ab utraque malefica. Quantum vero ad staturam attinet, quia eadem |Venus Horoscopi Domino partiliter jungitur occidentalisque existit, staturam mediocrem designat, nonnihil tamen ob ♈ ascendentem et signum ♍, in quo Venus est, ad proceritatem tendentem, si Venus non esset in suo casu, ut |ob id mediocritas quædam in altitudine staturæ potius decerni videatur. In crassitie etiam propter utrumque signum etiam mediocritatem quandam retinebit, et neque in macie, neque in crassitie plurimum deviabit. Meo tamen judicio plus ad maciem quam crassitiem inclinabit. Verum cum hoc judicium de forma et constitutione corporum potius ex parentum conformatione staturaque dependeat, de iis hæc, quatenus sydera una aliquid cooperantur, indicasse sufficiat.

|DE MORBIS INFIRMITATIBUSQUE CORPORIS.

ETSI in hac Inclyta Genitura Horoscopus satis bene se habet, liber a radijs maleficarum et in △ Solis sui Almuten, quod ad firmam valetudinem aliquid conferre videtur: tamen quia Dominus Ascendentis ♂ constituitur in sexta male affectus ab ☍ Saturni, et Sol etiam in sexta reperitur, Lunaque in duodecima applicat proxime ad ☌ Saturni, et omnes Planetæ, ut breviter dicamus, sint in domibus utrisque valetudini inimicis, et cum Horoscopo vitæ sanitatisque significatore nullam familiaritatem obtinentibus, seque invicem per ☍ intueantur; quapropter judico hunc Inclytum Natum |futurum in maximo vitæ curriculo utplurimum valetudinarium, variisque et plurimis ægritudinibus obnoxium, eritque infirmitatibus tam acutis quam cronicis subjectus, quæ ab utraque malefica portenduntur. Fluxionibus frigidis humidisque cerebri, pernitiosisque catharris et similibus morbis Saturninis affligetur ob Lunam applicantem Saturno in XIIa domo. Ob ♂ vero afflictum in sexta, morbis qui ex felle et adusta bile originem trahunt, febresque acutas inducunt, corpus affligetur. Peculiariter autem videtur copulatio illa Martis et Veneris in sexta in ☍ Saturni morbos inducere ex nimiis libidinibus intemperantiaque provenientes.

|Quare sibi bene prospiciat, ne in Luem Veneream similesque defluxiones dolorificas, articulos, nervos, inferioraque membra ipsamque cutem inficientes ex inordinata et immodica libidine, incurrat, unde principalia membra affligentur, et sanitas ipsa grandem jacturam patietur.

Idem etiam metuendum ab immodicis potationibus et inordinata victus ratione, si valetudinis curam non diligentiorem adhibuerit quam astra spondent.

Luna etiam in ♓ Saturno juncta in XIIa podagricos dolores minatur, aut Hydropem pedumque tumorem. Nihilominus tamen quia in VIa quam XIIa salutares stellæ admi|scentur, Venus Marti, Saturno vero ♃, sperari poterit, quod morbi et valetudinis multiplex afflictio, quæ alias satis evidenter indicatur, medicabilis futura sit, et adhibita bona prospectione, omnia, si non penitus tolli, saltem leviora mitioraque reddi posse.

|Tempora vero quibus potissimum erit gravioribus morbis obnoxius, peti possunt superius ex directionibus, præsertim in loco de vita, ubi præcipua commemoravi explicuique.

Etsi etiam alijs quoque temporibus, tam ex superioribus quam inferioribus causis, varijs morbis obnoxius esse poterit: tamen ij minus erunt periculosi, minusque durabiles, et vitæ ac valetudini non usque adeo infesti.

|Ex ♍ autem, in quo signo ♂ est in sexta, infirmitates ventris, intestinorum, diaphragmatis et colicæ passiones indicantur,

Quia ☾ et ♄ sunt in duodecima, accedente ☍ ♂ e sexta, et Sol est in sexta, resolutioni nervorum obnoxius erit.

☿ in sexta ejusdem Dominus Retrogradus aliquando difficultatem auditus ingerit, vel impedimentum in loquela.

Saturnus et ♂ invicem oppositi e sexta et duodecima cruorem sputumque sangvinolentum non nunquam cient.

Sol in sexta significat multas ægritudines et infirmitatem cordis et membrorum principalium. Sed non damnatur, verum est Almuten Ascendentis.

|Mars Almuten Nativitatis in sexta in ☍ Domini XIIæ Saturni, significat casus ab equis aut læsiones, præsertim ob Saturnum Retrogradum in duodecima. Verum propter Jovem et Venerem minus nocebit, multaque pericula subibit occasione amoris et mulierum propter Venerem damnatam in sexta.

DE FORTUNA IN GENERE.

HACTENUS de ijs quæ ad corpus animumque pertinent, pertractavimus: restat ut nunc ea quæ ad exteriorem fortunam attinent, in considerationem adhibeamus. Etsi vero ea plurimum arbitrio industriæque humanæ subjecta sunt, unde natum est proverbium: Quisque suæ fortunæ faber: tamen non dubium est astra in his plurimum |posse, ut non immerito dixerit Poeta ille:

Esse igitur sapiens et felix nemo potest, qui
Nascitur adverso cœlo stellisque sinistris.

Quapropter generaliter Fortunam exteriorem considerando, in hac Inclyta Genitura reperiuntur tres Planetæ in proprijs domiciliis carpentisque, utpote Sol in ♌, Jupiter dispositor loci ☾ in ♓, et Mercurius in ♍. Unde per se plus quam mediocritas quædam in rebus exterioribus fortunæ feliciter administrandis portenditur. Verum cum hi ipsi cœterique omnes alij sint in abiectis figuræ locis, utpote XIIa et VIa, seque mutuo opposito inimico radio intueantur, idcirco videtur hæc res ad mediocritatem quandam |degenerare: unde medio modo se habebit, admodumque sibi dissimilem variam et inconstantem fortunam, nunc |adversam nunc prosperam, experietur. Et licet ubique eluctari conabitur, et nonnunquam spe quadam insigniori extollatur: tamen ex insperato adversitates incidentes sentiet, et rursus, cum quasi oppressus decidisse penitus videbitur, mirabiliter emerget eluctabitque, ita ut in quibusdam vitæ ætatibus felicior, quibusdam infelicior, varie sese Fortunæ rota revolvente, efficietur. Plus tamen adversitatibus et dejectionibus afficietur, neque splendorem nominisque insignem aliquam famam late assequetur, et in rebus moderatis erit felicior, atque in his multo tutius ver|sabitur. Sed particularius totum hoc negotium considerando, ea quæ sub exteriorem Fortunam cadunt, singillatim perpendemus.

DE DIVITIIS.

SIGNIFICATORES divitiarum in hac Inclyta Genitura sunt hi potissimum:

Cuspis 2æ 16 ♊ infortunata.
Pars fortunæ 11 ♏ fortis.
Dominus ejus ♂ mediocriter fortis.
♃ generalis significator mediocris.
Dominus 2æ ☿ fortis.
☋ in 2a domo infortunata.

Considerando itaque et perpendendo omnes hos significatores, mediocritas quædam colligitur, et inconstantia quædam in divitijs, et quod nonnunquam graves difficultates in his experietur, interdum |vero ex ijs paulatim eluctabitur.

Constitutio ⊕ in angulo septimæ in △ ☾, cui applicat, cum stellis fixis Bebenijs, quæ sunt apud Chelas, potissimam fortunam in divitijs acquirendis ratione conjugij denotat. Idem plurimum corroborat applicatio Veneris et Martis, qui ambo Planetæ præsunt Ascendenti et septimæ, et quia ☊ est in secunda post septimam et ⊕: ut ob id præcipua fortuna, quam hic Inclytus Natus in divitijs facultatibusque sit habiturus, sit ipsi eventura post conjugium ratione uxoris. In reliquis, quæ propria industria affectabit, magis erit infelix propter ☋ constitutionem in secunda et ♂ Dominum ⊕ atque |Mercurium Jovemque abjectos in duodecima et sexta, ipso Mercurio et ♃ una Retrogradationis vitio laborantibus, et Marte a Saturno malefico oppresso, unde per se potius opes dissipabit minusque felix in ijs acquirendis conservandisque erit. ♀ et ♂ Domini triplicitatis ☾ in nocturna genesi infeliciter positi in cadentibus, læsique a Saturno per ☍, infortunium in rebus externis vitamque laboriosam de sententia Arabum minantur, quod ex Ptolomæi sententia roboratur, cum ♂ sit Dominus ⊕. Sed ☿ Dominus secundæ in exaltatione sua domoque cum Domino primæ mitigat hanc significationem, et ⊕ in septima cum fixis etiam divitias largitur.

||Mars ⊕ Dominus ex violentijs et litibus quædam causa divitiarum portendit, quæ tamen cito dissipabuntur.

♄ cum ♃ in eodem positionis circulo reditus et lucra portendit ratione hæreditatis ex parentibus et ratione mulierum, sed ♂ hos consumit dissipatque rursus.

☿ Dominus secundæ essentialiter fortis sed accidentaliter cadens ab angulo significat, quod videbitur possidere aliquid, nomenque et famam divitis habebit, revera tamen plus damni quam lucri faciet occulte.

☋ in secunda facit fortunatum in ludo, sed erit dissipator suæ substantiæ.

Mars Dominus Ascendentis et ⊕ |cadens ab angulo et læsus ab opposito Saturni, significat quod ipse dissipabit et diminuet substantiam suam hæreditatemque parentum, seque ad indigentiam deducet, idque propter commixtionem Veneris per voluptates, convivia, compotationes, nimium luxum in vestitu et per amores mulierum.

Erit autem in principio vitæ pluribus difficultatibus obnoxius, in fine vero prosperior quo ad res fortunæ. In primis vero per infidelitatem servorum et subditorum damna patietur in rebus fortunæ, eritque in animantibus fere omnibus tam majoribus quam minoribus infelix, solumque et potissima fortuna acquirendarum conservandarumque divitiarum, ratione conjugij, uti dixi, ipsi eveniet.

|Tempora vero quibus potissimum erit felix ad res fortunæ adipiscendas, erunt circa Annum 5, cum ⊕ ad ⚹ ♀ directe et ⚹ ☿ converse venit. Item juxta Annum 10, cum ad △ ♃, et juxta 12 completum,cum ad ⚹ ☉. Item juxta 21, cum ad △ ☉. Mediocriter etiam juxta 27, cum ad □ ♀, et juxta 35, cum ad ☌ ☿ pertingit. Illustris etiam quædam fortuna juxta 42 Annum, cum ⊕ ad Solem pertingit, pollicetur.

Adversitates erunt juxta annos 16 et 19, quamvis cum inconstantia quadam. In primis vero infelix erit in rebus fortunæ juxta 30 Annum, cum ⊕ ad □ ♄ venit, et deinde juxta 33, cum idem □ ♂ applicat.

|DE HONORIBUS ET DIGNITATIBUS.

SIGNIFICATIO honorum et dignitatum in hac Inclyta Genitura sumitur ab his locis.

A Sole in 12 ♌ in suo carpento fortunato.
A Luna in 10 ♓ infortunata.
A M.C. in 5 ♏ cum Lyra fortunata.
A ♄ ejus Domino infortunato.

Cum itaque horum significatorum media pars feliciter et prospere se habeat, media vero infauste constituatur, non obscure indicatur mediocritatem quandam polliceri in honoribus dignitatibusque assequendis, et quandam etiam in ipsis inconstantiam futuram.

||Potissima vero significatio promissioque excellentis alicujus dignitatis pendet ex constitutione illustris illius fixæ stellæ in Lyra constitutæ, quæ ad amussim apicem M.C. obtinet, quæ magnæ alicujus et splendidæ potentiæ cum Majestate insigni fortunam pollicetur. Verum cum hoc indicium etsi insigne et rarum,non fulciatur aliorum Planetarum testimonijs confirmeturque, præsertim quia omnes Planetæ cadunt ab angulis, igitur hæc significatio ex fixa illa plurimum infringitur, et forte ex alta aliqua dignitate, illustrique honoris splendore dejectionem aliquam infeliciorem minatur, et inconstantem lubricamque fortunam in honoribus assequendis |decernit. Stellæ enim fixæ per se dona quidem ingentia in dignitatibus largiuntur, sed plerumque ea inauspicate terminant, minusque durabilia reddunt, nisi fulciantur a Planetis. Quare non nimis fidat fortunæ excellenti in dignitatibus blandienti, cum Luminaria omnesque alij Planetæ cadant ab angulis, inconstantiamque et lubricitatem minitentur. Tutior itaque et firmius fortunatus erit, si non usque altos dignitatis gradus aspiraverit, et privatam potius vitam gerat, aut alijs potentioribus obsequendo, aut philosophiæ operam dando. In his enim minus erit periculi feliciusque versabitur, nec fortunæ inconstantiæ usque adeo obnoxius|erit, memor illius dicti: Bene qui latuit, bene vixit.

Pollicetur tamen ratione conjugij in hac Inclyta Genitura, nescio quid splendoris et magnificentiæ in dignitatibus obtinendis ob Spicam ♍ in septima et ⊕ ibidem cum illustrioribus in Chele stellis, et quia ☾ M.C. per sextilem intuetur. Quare in his quæ ratione conjugij ipsi evenient, auspicatior erit, quam in his quæ propria industria assequetur. Quamvis et hoc judicium inbecille sit, propter Lunam et Venerem utramque conjugij significatricem male collocatam.

Quia ♄ Dominus decimæ per Retrogradationem separatur a Domino Ascendentis Marte, ejus videlicet opposito, |igitur princeps aliquis adversabitur ipsi, eique in dignitatibus officiet. Et Dominus Xæ in 30 XIIa facit infortunatum apud Reges. Consequetur tamen aliquem honorem ex suis inimicis et hostibus. Felicior vero erit in dignitatibus juxta Annum 17, potissimum ratione mulierum. Juxta Annum vero 20 completum variam inconstantiam experietur, quæ tamen felicius terminabitur.

Circa Annum 23 completum plurimas adversitates in dignitatibus experietur, ex directione Solis ad Saturni oppositum.

Juxta 26 et 27 Annum potissimam fortunam in adipiscendis dignitatibus honoribusque amplis assequetur, |cum M.C. sua directione ⚳ ♃ assequitur.

Juxta 42 Annum caveat potentiorum inimicitias sibi adversas ob directionem M.C. ad ☍ ☉.

|Atque hæc quantum ad directiones attinet. Nam et alijs annis tam ex Revolutionibus quam profectionibus, alijsque de causis utrique fortunæ in honoribus et dignitatibus obnoxius esse poterit. Sed hæc tempora potissimum assignavi, quia evidentiores effectus producunt.

|DE CONJUGIO.

CONJUGIJ significatores in hac Inclyta Genitura sunt Luna in 10 ♓ et duplici nomine Venus, tum per se, tum quia Domina septimæ domus existit, unaque Almuten loci ☾. Etsi vero hi significatores male affecti sint ac cadant ab angulo in duodecima et sexta, sitque ipsa ♀ infortunata ab utraque malefica, conjunctione scilicet Martis et Saturni opposito, cui applicat in sterili signo, Luna ipsa Saturno applicante in domo cadente: unde concurrentibus tot evidentibus testimoniis, videtur conjugium denegari huic Nato, et quod ad rem uxoriam minus futurus sit procli|vis alienioreque a conjugio animo: tamen quia hæc res potius a libertate voluntatis dependet, et quia Luna principalis significatrix applicat opposito ♀, qui Saturni conjunctionem impedit, fieri poterit ut nihilominus aliquando uxorem ducat. Multæ tamen sese ingerent difficultates, et licet per conjugium (si forte uxorem duxerit) in rebus fortunæ divitiisque felicior erit, quam per se alias, ut supra diximus: tamen aut non ducturus est conjugem, aut multas difficultates in re uxoria experietur, ob utramque significatricem adeo male afflictam. Et forte etiam ob id non diu perseveraturus in conjugio est. Si tamen uxorem duxerit, potius |propria voluntate quam Astrorum inclinatione urgente, id forte continget in ipsa potius adolescentia quam in ætate grandiore; ut circa Annum 19, cum ☾ venit ad ⊖ ♀ aut circa 21, cum Sol ad ☌ ♀ applicat. Erit autem ea quam ducet potissimum de natura ♀ et nonnihil Saturni, eo quod Luna his Venusque applicent. Quare mediocriter formosa urbanaque et affabilis erit: interdum tamen cum quadam adjuncta severitate morositateque. Suspicacem etiam, et in proposito pertinacem reddit hæc constitutio et valetudinariam ob ♀ in sexta.

Positus autem Lunæ et Veneris in XIIa et VIa videtur indicare, quod |afficietur amore potius mulierum inferioris, quam ipse est, prosapiæ minusque illustrium. Sed totum hoc negotium plurimum in voluntate et consilio tam ipsius, quam ipsi sangvine junctorum positum est, astrorumque inclinationes sæpe per hæc eliduntur.

DE LIBERIS.

ETSI supervacanea foret pertractatio de liberis, siquidem astra non videntur evidenter conjugium significare huic Inclyto Nato: tamen quia res hæc potius in voluntate, ut dixi, consistit, addemus considera|tionem de liberis, si forte magis voluntate propria, quam Astrorum influxu adductus uxorem aliquando duxerit. Videtur itaque propter ☾ |Dominam 5æ domus procreaturus aliquos liberos, cum ea sit in ♓ signo fœcundo, qui potissimum erunt fœminei sexus, neque adeo fortes robustique ob Lunam cadentem ab angulo et Saturno applicantem. Verum hoc judicium potius ex ipsa liberorum Genesi petendum venit. Numerosam tamen sobolem vix procreabit ob Lunam Dominam 5æ afflictam, et ♃ ipsius Almuten a Saturno oppressum. Saturnus Retrogradus in duodecima in signo ♓ impedimentum procreationis facit, sed præsentia ♃ mitigat.

Saturnus super Venerem elevatus Luna male afflicta in XIIa prolem copiosam denegat.

♃ ♀ et ☿ in locis cadentibus et in|fortunis super eos exaltatis, paucos liberos et minus vivaces notant.

DE SERVIS ET FAMILIA.

MULTA concurrunt in hac Genesi circa considerationem de servis, cum tot Planetæ reperiantur in sexta domo, et ipse ibidem ☿ generalis significator constituatur, qui cum sit fortis in suo carpento, significat quosdam servos Mercurialis naturæ, ut doctos, ingeniosos, scribas, et similes futuros e re Nati ipsique fideliter inservituros, quamvis nonnunquam propter Retrogradationem ☿ ipsi resistent. Qui vero de natura Martis, ut militares homines, et Veneris, ut effœminati, mulieresque minus commodum servitium præbebunt, ipsique damno et |adversitati erunt. Et summatim dicendo multa inconvenientia illi ratione quorundam servorum evenient, et e converso ratione quorundam feliciter se habebit.

DE AMICIS ET INIMICIS.

CUM nulli Planetæ reperiantur in hac Genitura in undecima vel prima, judicium de amicis incertum minusque firmum evadit: Saturnus tamen Dominus undecimæ domus homines senes, consultos, Melancholicos futuros amicos huic Nato portendit, quorum tamen amicitia in odium inimicitiamque degenerabit, eo quod idem sit Dominus XIIæ atque ibidem corporaliter constituatur.

Erunt etiam plurimum amici huic Nato homines de natura Martis, |cum is sit Almuten et undecimæ et Ascendentis, quales sunt capitanei, milites, Chirurgi, homines aulici et equestres, a quibus licet plus jucunditatis commodique experietur propter Veneris conjunctionem: tamen cum sit ♂ debilis, læsus a Saturno in VIa, et ♀ in casu læsa, amboque in signo Mercuriali, illorum etiam quorundam amicitia non carebit fuco, fraude et dolis.

|Almuten XIæ et Iæ in sexta significat, quod libenter conversabitur cum servis et vilioribus, et propter Veneris præsentiam cum mulieribus vilioribus.

Crebris vero inimicitijs obnoxius erit, multorumque hominum inprimis Jovialium, ut Ecclesiasticorum, Juri|speritorumque rerumque mundanarum præsidum, et viduarum etiam nobiliumque matronarum odijs exagitabitur. Verum si particularius quid de amicis inimicisque dijudicandum foret, id ex collatione Genesium ipsorum cum hac petendum esset.

Id tamen addere volumus, quod ♄ Dominus decimæ in XIIa Retrogradus cum Jove significat quod nonnunquam suos inimicos superabit, eorumque insidias eludet, et ipsis sit superior futurus. Oppositio Saturni et Martis dat contentionem cum amicis qui præsunt undecimæ et primæ.

|DE ITINERIBUS.

SI Ptolomæi mentem in judicio itinerum expendamus, quia Mars est juxta occasum in signo Lunæ opposito, cadatque ab angulo non solum is et Luna sed omnes alij Planetæ, præsertim vero quia ⊕ una est in occasu, non deerunt occasiones peregrinandi, eritque in locis extra patriam majori cum voluptate emolumentoque quam intra. Augetur vero hæc significatio, quia tam Luna quam Mars sunt in signis duplicibus. Saturnus vero affligens Lunam in ♓ periculosa itinera per mare et naufragijs obnoxium indicat.

Significationes etiam itinerum juxta recentiorum mentem sumuntur, |quia Mercurius Dominus tertiæ domus est in eodem signo cum ♂ Domino primæ, ejusque locum disponat. Non tamen usque adeo evidentes significationes itinerum in hac Genitura reperiuntur, atque alias fieri solet, unde non longa crebrave itinera confecturum judico, sed rariora, nec longe a patria. ♃ Dominus IXæ in XIIa significat itinera causa hostium. Atque hæc de itineribus breviter indicasse sufficiat.

DE CAPTIVITATE.

ETSI Luna luminare conditionarium constituatur in XIIa domo, applicans ad ☌ ♄ et ♂ et ♃ dispositores duodecimæ sese opposito intueantur, atque hinc aliqua significatio captivitatis exilijque derivari possit: |tamen cum conjunctio Lunæ cum Saturno sit platica, et in domicilio benefici Jovis existant tam ♄ quam ☾, in primis vero quia Saturno corporaliter adest ♃, Marti vero Venus, hoc judicium, ut pleraque alia, mitigatur et in melius vertitur: ita ut periculum potius alicujus captivitatis quam captivitas ipsa indicari videatur, et quod ab hostium inimicorumque insidiis multisque alijs ærumnis et adversitatibus sit mirabiliter sæpe præter omnem spem evasurus.

|Omnes Planetæ cadentes ab angulo exilium vel moram extra patriam minantur, in quo etiam forte morietur, propter Jovem Dominum VIIIæ e IXæ in duodecima constitutum |Retrogradum et læsum ab utraque malefica. Sed tamen imbecillius est hoc judicium, quam quod aliquid certi inde possit concludj.

DE MORTE.

NULLA evidens significatio violentæ mortis portenditur in hac Genitura. Nam licet Mars Dominus Horoscopi sit infestatus ab ☍ Saturni: tamen Veneris corporalis præsentia hanc inimicam oppositionem diluit. Et ♃ dispositor luminaris conditionarij, etsi læditur a malefica utrimque: tamen non est in signo violento, et natura beneficus existit. Estque ☊ de natura beneficarum in VIIIa domo. Quare morte naturali ex hac vita disces|surum hunc Inclytum Natum judico. Non tamen deerunt pericula mortis violentæ, et insidiæ ab hostibus Læsionesque ab animantibus præsertim majoribus, periculaque in aquis. Et videtur quod medium quid significetur inter mortem violentam et naturalem, qualis est mors repentina, naturalis quidem sed vel ex improviso, vel cum affectione aliqua forti magisque violenta, idque potissimum ob jecinoris malam affectionem a nimia intemperantia provenientem, ut ab Hydrope, fluxionibus frigidis, Apoplexia et similibus. Tempora autem vitæ maxime infesta peti possunt superius in loco de vita ejusque periodo, |ubi ea ex directionibus Apheticorum locorum ad convenientes Anaretas petita commemoravimus.