C Copenhagen, Royal Library,
Langebeks excerpter, 179.
Tychonis Brahe Dani Opera Omnia, ed. I.L.E. Dreyer,
Tom. VII, Hauniæ 1924, p. 3
TYCHO BRAHE AD JOHANNEM
AALBURGENSEM DATÆ 14. IANUARII 1568.
CHARISSIME Domine JOHANNES, scias me
incolumem huc pervenisse Rostochium, ipsis
Calendis Januarij, et interea temporis, apud D.
LEVINUM, hospitio exceptum fuisse: hodie vero, Deo annuente et
prosperante, in propriam quandam habitationem migrare constitui, quæ est in
Juristarum Collegio, satis commoda, et observationibus cœlestibus, meisque
desideriis apta. Illic, si Deo ita visum fuerit, hanc hiemem transigere
constitui; quid deinceps futurum sit, dies dabit, et Domino illa prospicienda
relinquo, admonitus hoc sapienti et veteri versu:
Tu præsens cura, Domino committe futura.
Tuum vero est, mi JOHANNES, eas, quas tibi nostri discessus concredidi
causas, in alto silentio apud te sepelire, ne quis suspicetur, vel intelligat,
me de quoquam quidquam conqueri, aut aliquid in patria fuisse, quod me ad
discedendum impulerit. Id etenim permagni interest, ut nemo audiat, me de ulla
re conqueri; uti etiam revera de multis conqueri non possum. Fui enim in
patria ab omnibus consanguineis et
amicis, praeter meritum, bene exceptus, id solo deficiente, quod non omnibus
placuerint mea exercitia: idque suam meretur excusationem. Multus
delator ubique est.