Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next

Responsio ad has interijt, verum quæ sequitur, est ad alias quasdam, quæ non sunt in promptu.

VIRO VERE NOBILI ET GENEROSO TYCHONI BRAHE DE KNUDSTRUP, DOMINO OPTIMO ET AMICO SYNCERO.
SALUTEM ET VER MELISSEUM.

RECEPI literas tuas, TYCHO optime, quibus negotia tua promovenda apud Artifices tuos mechanicos committis. Quod tardius ad te redeat hic tuus Tabellarius, in causa fuit, quod nundinæ Roschildenses me ultra propositum detinuerint: ubi mihi tantisper commorandum fuit, donec de vase meo et bonis Francofurto per Flensburgenses mercatores missis, fieri poteram certior. Negotia tua sic se habent. Absolutæ sunt imagines omnes in Globo tuo. Divisus Meridianus et Horizon, paratum pedestale, sed hîc difficultas est non parva, de inauratione videlicet, de coloratione, seu pictura, ut scribis. Primum quidem Aurifaber non confidit se super argenteam totius Globi faciem, aureas stellas, cum debita imaginum repræsentatione, inducere posse. Etenim multis rationibus apud me nunc, tum apud te antea id explicavit. Quod ad Pictorem attinet, ille nunquam circulos illos et divisiones tam exacte, ut nunc insculptæ, exprimet, sed incrustabit quidem colorum crusta superficiem tersam et levem, quæ obtenebrabunt ea, quæ Aurifaber subtiliter delineavit. Ut interim sileam, quomodocunque hoc fuerit, non fore tandem diuturnum (etenim multis illa via |incommodis obnoxia est) quam cito poterit vel læsione aliqua vel fortuito attactu pars crustæ coloratæ enucleari? Sed audi meum consilium, quod ex Aurifabri quoque sententia tibi denuncio. Opus est nobile et regium imo aureum. Et quia Horizon et Meridianus et pedes deaurari debent, agedum deauremus prius totam superficiem Globi, hac tamen ratione, ut imagines ipsæ una cum stellis appareant minus tersæ: das ist matt, ut illi loquuntur. Partes autem intermediæ, seu super|ficies ipsa Globi polienda erit, et ad micationem et splendorem rutilantem deducenda, qui quoque splendor in ipsis stellis (si voluerimus) indui possit, ut iubar illud aureum, tanquam scintillans ex sublustri imaginis lumine, emicet. Ita et forma illa stellarum insculpta exacte repræsentabit, quarum cuspidum subtilitatem coloribus æmulari, difficile est. Illi enim tenues illas cuspides et cavitates, quæ toti figuræ decus adijciant, oblinient, et replebunt venustate istorum angulorum deformata. Ita tandem aureus erit Globus, simplicitate cœli materiam et faciem æmulans, sic pedes capiti respondebunt, longe ablegatis versicoloribus et muliebribus illis oblectamentis oculorum: quæ quosdam delectant, ut monstra in picturis. Cedant variegationes instabiles, color unicus esto: color aureus esto. Sic non, si cervix equina humano capiti adiuncta fuerit, in piscem desinet atrum. Sed mi TYCHO, hoc meum consilium est, tuo illæso et salvo iudicio. Ad pedem, Meridianum et Horizontem deaurandum significat se opus habere ad minimum 4 roseis nobel: si nostrum consilium amplexus fueris, addantur 3 vel 4 ad summum, et totum sese oculis nostris Silenus ille aperiet aureus. Tu imprimis sententiam tuam super hac re significa, et Aurifaber dicit se aurum hîc habere non posse: tuum erit ad pedes et Meridianum et Horizontem 4 nobiles rosatos, ut dixi, inprimis mittere. STEPHANUS hodie vel cras imponet rotulas, et experietur processum, urgebo quantum potero et promovebo. Instrumentum ferreum bene procedit, hac septimana, imo vesperi absolvetur, ut promisit Artifex.

Quod ad Typographum attinet, post prandium intelliges, tunc plura addam, iam enim animus est in patinis. Figuræ nunc excinduntur, instigo quantum possum. De papyro difficultas magna est: sed tamen corrademus. De epistola mea et carmine, quia nondum propter occupationes confecta sunt, ne sis solicitus, quoniam tota posterior pars operis primum absolvenda est, tuque interea nobis aderis. Sed ante 4 dies certum nuntium habebis, cum quo omnia mittam necessaria. Titulum quoque una mitto, quem præfigemus operi; consulimus, ut ita relinquas. Etenim singula verba perlustravimus diligenter, sed si quid mutari voles, fiet id ubi veneris satis mature, quoniam titulus postremo cudetur. De reliquis iubeo te non esse sollicitum: curabimus ea diligenter. Verbum illud, quod titulo assuisti LVCVBRATIONES, nescio, |an hîc locum habere possit. Nocturnæ quidem sunt, sed an lucubrationibus Atticis respondeant, etiamsi non dubitem: tamen ne magno aliquid hiatu promittamus et speciosis titulis et vastis fores exornemus, author sum. Non, quod |etiam augustiore inscriptione dignum hoc opus tuum non iudicem: sed ut moderata illa submissiore in ipso limine adhibita, in ipso operis incalescentis progressu, potentius in animum lectorum, tantorum mysteriorum non præscium illabamur. Summa, titulum hunc immutare quoties libuerit, et Genialis tulerit impetus, dabitur occasio. Si pro contemplatione mathematica considerationem mathematicam poni voles, unum erit. Lucubrationibus operam dant nigra lolligine ad lucernam chartas imbuentes, lucubrationibus pallescunt ad oleum legentes. Lucubrantur quoque qui ad mediam noctem vel Auroram ipsam madidi sunt. Et aurigis nautisque, si quibus alijs, suæ sunt lucubrationes. Nos exemti prostituta illa æquivocatione vocabuli, rerumque Domini facti, homonymias in eas terras relegabimus, in quibus vivos homines mortui incursant boves. Sed hæc post prandium. Nos sacra inebriet ambitio, non e vulgi fornicationibus petita, sed e castis Uraniæ et sororum Vestalium adytis etc.

Pro lignis mihi tranfmissis et dono datis gratias ago quam possum maximas, relaturus si potero. Ita hominum bonorum res comparata est, ut alij aliorum beneficis egeant. Vos tanto culmine mundi positi nobis inferioribus Dij esse potestis aut lupi, si exteriorem Anatomiam consideremus. Si abditam illam et interiorem, tu quoque et par et superior esse et potes, et, si cunabula vestra spectetis, debetis merito. Tu non exutus exteriori vinculo, etiam interiore nobiscum libertate triumphas, qua civitate donatus et eiusdem Reipublicæ civis et Augustus semper. Reliqua occupat fornicaria et infidum vulgus pellicibus satiatur suis. Illa pulchritudo te cæcum habet, oculis orbate sensilibus lucem ne respice.

Vale.
Pratensis