Redaktion: J.L.E. Dreyer og Zeeberg, P.  
previous next
GENEROSISSIMO AC DOCTISSIMO VIRO TYCHONI BRAHE OTTHONIDI.
S. P. D.

IAM agitur annus, TYCHO doctissime, ex quo GULIELMUS LUMMISDAL, | cum isthinc domum rediret, librum tuum de Nova Stella reddidit, quod munus multis nominibus mihi fuit gratissimum, vel quod abs te esset, id est, ab homine claritate generis illustri, eximia ingenij felicitate, et literis perinde expolito, qui illam Philosophiæ partem, quæ est, ut cecinit vester MANILIUS,

Regales animos primum dignata movere,
Proxima tangent
es rerum fastigia cœlo,
iacentem erexisti, et e vulgi manibus in suam sedem, hoc est, regiam reduxisti. Cumulat etiam rari muneris gratiam tua humanitas, qui e tam excelso et dignitatis et doctrinæ culmine nos humiles, penitus penitusque iacentes non solum favens spectas, sed prope manu attollis, et hortaris exemplo, ut et nos velle cupiamus nube vehi, validique humeris insistere Atlantis: illamque etsi falsam, plurimis nationibus tamen pro vera receptam opinionem tuis monumentis, labore et industria refutas, ingenia scilicet hominum sub hac languenti et frigida cœli |plaga inertiæ a natura damnata esse. Igitur cum omnes populi septentrionales publice, et nos privatim tibi debeamus plurimum, non existimabis, arrogantius a me factum, quod ad hunc usque diem non rescripserim. Procul enim a meæ vitæ instituto et moribus hoc crimen abesse, omnes norunt, qui me non ignorant. Neque etiam eos clam est, quam proximo biennio morbis assiduis gravissime afflictus fuerim, ac nullam pene horam ad scribendum vacuam habuerim, adeo ut cum alia multa leviora sim coactus intermittere, tamen quinque libros de Sphæra iam dimidiatos emittere, ac spem scribendi carminis penitus abijcere. Quamobrem tibi gratulor, qui istam generis claritatem a maribus, ingenij felicitatem nactus, ætatem adhuc integram doctrina sic excolueris, ut familiæ a natura | splendidissimæ tua virtute splendorem adieceris. Nos in hac ætatis effetæ ignavia certe currenti libenter applaudemus, et si quid officij præterea exigi a nobis poterit, tibi, quoad potero, gratificabor. Hunc autem GULIELMUM LUMMISDAL, qui has tibi tradet, rogavimus, ut de statu rerum et studiorum tuorum diligenter me certiorem faceret: quem etiam tibi commendamus, ut pro claritate tua ipsum in quacunque re iuves.

Vale.
GEORGIUS BUCHANANUS.

Interea autem, dum hæ Buchanani literæ forte sunt in itinere, ego cum quodam nobili, eius Conterraneo, miseram illi libellum meum de Nova Stella, ea adhuc durante, editum. Cum vero exemplum nullum earum literarum mihi supersit, Epigramma solum modo apponam, eidem libro manu scriptum præfixeram .

AD CLARISSIMUM VIRUM ET POETAM EXCELLENTEM GEORGIUM BUCHANANUM SCOTUM.
Hunc tibi non magnum mittit, Buchanane, libellum
Ignotus Boreis Tycho remotus aquis:
Sit licet ignotus, tamen is te novit, amatque,
Carminibus toto notus es orbe tuis.
Nec Boreas animos poterit disiungere nostros,
Nam te etiam Boreæ frigidus Axis habet
Qualis enim cœlum convolvi Dania spectat,
Talis et hoc ipsum Scotia vestra videt.
Exigua hæc igitur nostri monumenta laboris
A Borea in Boream consule missa boni.